Sunt qui existiment spiritu quidem et nulla alia ratione tremere terram, sed ex alia causa quam Aristoteli placuit. Quid sit quod ab his dicatur audi: corpus nostrum et sanguine irrigatur et spiritu, qui per sua itinera decurrit. Habemus autem quaedam angustiora receptacula animae per quae nihil amplius quam meat, quaedam patentiora in quibus colligitur et unde diuiditur in partes. Sic hoc totum terrarum omnium corpus et aquis, quae uicem sanguinis tenent, et uentis, quos nihil aliud quis quam animam uocauerit, peruium est. Haec duo aliubi currunt, aliubi consistunt.Sed quemadmodum in corpore nostro, dum bona ualetudo est, uenarum quoque imperturbata mobilitas modum seruat; ubi aliquid aduersi est, micat crebrius et suspiria atque anhelitus laborantis ac fessi signa sunt: ita terrae quoque, dum illis positio naturalis est, inconcussae manent; cum aliquid peccatur, tunc uelut aegri corporis motus est, spiritu illo qui modestius perfluebat icto uehementius et quassante uenas suas. Nec, ut illi paulo ante dicebant, quibus animal placet esse terram. Nisi hoc est, quemadmodum animal totum uexationem sentiet; neque enim in nobis febris alias partes moratius, alias citius impellit, sed per omnes pari aequalitate discurrit.Uide ergo num quid intret in illam spiritus ex circumfuso aere. Qui, quamdiu habet exitum, sine iniuria labitur; si offendit aliquid et incidit quod uiam clauderet, tunc oneratur primo infundente se a tergo aere, deinde per aliquam rimam maligne fugit et hoc acrius fertur, quo angustius. Id sine pugna non potest fieri, nec pugna sine motu.At si ne rimam quidem per quam efflueret inuenit, conglobatus illic furit et hoc atque illo circumagitur aliaque deicit, alia intercidit, cum tenuissimus idemque fortissimus et irrepat quamuis in obstructa et quicquid intrauit ui sua diducat ac dissipet. Tunc terra iactatur: aut enim datura uento locum discedit, aut, cum dedit, in ipsam qua illum emisit cauernam fundamento spoliata considit.Quidam ita existimant: terra multis locis perforata est nec tantum primos illos aditus habet quos uelut spiramenta ab initio sui recepit, sed multos illi casus imposuit. Aliubi deduxit quicquid superne terreni erat aqua, alia torrentes cecidere, alia aestibus magnis disrupta patuerunt. Per haec interualla intrat spiritus: quem si inclusit mare et altius adegit nec fluctus retro abire permisit, tunc ille exitu simul redituque praecluso uolutatur et, quia in rectum non potest tendere, quod illi naturale est, in sublime se intendit et terram prementem diuerberat.Etiamnunc dicendum est quod plerisque auctoribus placet et in quod fortasse fiet discessio. Non esse terram sine spiritu palam est, non tantum illo dico quo se tenet ac partes sui iungit, qui inest etiam saxis mortuisque corporibus, sed illo dico uitali et uegeto et alente omnia. Hunc nisi haberet, quomodo tot arbustis spiritum infunderet non aliunde uiuentibus et tot satis? Quemadmodum tam diuersas radices aliter atque aliter in se mersas foueret, quasdam summa receptas parte, quasdam altius tractas, nisi multum haberet animae tam multa tam uaria generantis et haustu atque alimento sui educantis?Leuibus adhuc argumentis ago: totum hoc caelum, quod igneus aether, mundi summa pars, claudit, omnes hae stellae, quarum iniri non potest numerus, omnis hic caelestium coetus et, ut alia praeteream, hic tam prope a nobis agens cursum sol, omni terrarum ambitu non semel maior, alimentum ex terreno trahunt et inter se partiuntur nec ullo alio scilicet quam halitu terrarum sustinentur: hoc illis alimentum, hic pastus est.Non posset autem tam multa tantoque se ipsa maiora nutrire, nisi plena esset animae, quam per diem ac noctem ab omnibus partibus sui fundit; fieri enim non potest ut non multum illi supersit, ex qua tantum petitur ac sumitur. Et ad tempus quidem quod exeat nascitur (nec enim esset perennis illi copia suffecturi in tot caelestia spiritus, nisi inuicem elementa recurrerent et in aliud alia soluerentur), sed tamen necesse est abundet ac plena sit et ex condito proferat:non est ergo dubium quin multum spiritus intus lateat et caeca sub terra spatia aer latus obtineat. Quod si uerum est, necesse est id saepe moueatur quod re mobilissima plenum est: numquid enim dubium esse cuiquam potest quin nihil sit tam inquietum quam aer, tam uersabile et agitatione gaudens?Sequitur ergo ut naturam suam exerceat et quod semper moueri uult, aliquando et alia moueat. Id quando fit? Quando illi cursus interdictus est. Nam quamdiu non impeditur, it placide; cum offenditur et retinetur, insanit et moras suas abripit, non aliter quam ille "pontem indignatus Araxes":