Anaximenes ait terram ipsam sibi causam esse motus nec extrinsecus incurrere quod illam impellat, sed intra ipsam et ex ipsa: quasdam enim partes eius decidere, quas aut umor resoluerit aut ignis exederit aut spiritus uiolentia excusserit. Sed his quoque cessantibus non deesse propter quod aliquid abscedat aut reuellatur; nam primum omnia uetustate labuntur nec quicquam tutum a senectute est; haec solida quoque et magni roboris carpit.Itaque quemadmodum in aedificiis ueteribus quasdam non percussa tamen decidunt, cum plus ponderis habuere quam uirium, ita in hoc uniuerso terrae corpore euenit ut partes eius uetustate soluantur, solutae cadant et tremorem superioribus afferant: primum, dum abscedunt (nihil enim utique magnum sine motu eius cui haesit absciditur); deinde, cum deciderunt, solido exceptae resiliunt pilae more (quae, cum cecidit, exultat ac saepius pellitur, totiens a solo in nouum impetum missa); si uero in stagnantibus aquis delatae sunt, hic ipse casus uicina concutit fluctu, quem subitum uastumque illisum ex alto pondus eiecit.Quidam ignibus quidem assignant hunc tremorem, sed aliter. Nam cum pluribus locis ferueant, necesse est ingentem uaporem sine exitu uoluant, qui ui sua spiritum intendit et, si acrius institit, opposita diffindit, si uero remissior fuit, nihil amplius quam mouet. Uidemus aquam spumare igne subiecto: quod in hac aqua facit inclusa et angusta, multo magis illum facere credamus, cum uiolentus ac uastus ingentes aquas excitat: tunc illa euaporatione fluctuantium undarum quicquid pulsauit, agitatur.Spiritum esse qui moueat et plurimis et maximis auctoribus placet. Archelaus, uir quidem satis diligens, ait ita: Uenti in concaua terrarum deferuntur; deinde, ubi iam omnia spatia plena sunt et in quantum aer potuit densatus est, is qui superuertit spiritus priorem premit et elidit ac frequentibus plagis primo cogit, deinde proturbat;tunc ille quaerens locum omnes angustias dimouet et claustra sua conatur effringere: sic euenit ut terrae, spiritu luctante et fugam quaerente, moueantur. Itaque cum terrae motus futurus est, praecedit aeris tranquillitas et quies, uidelicet quia uis spiritus, quae concitare uentos solet, in inferna sede retinetur. Nunc quoque, cum hic motus in Campania fuit, quamuis hiberno tempore et inquieto, per superiores dies caelo aer stetit.Quid ergo? Numquam flante uento terra concussa est? Admodum raro; duo <si> simul flauere uenti fieri; tamen et potest et solet. Quod si recipimus et constat duos uentos rem simul gerere, quidni accidere possit ut alter superiorem aera agitet, alter infernum?In hac sententia licet portas Aristotelem et discipulum eius Theophrastum (non, ut Graecis uisum est, diuini, tamen et dulcis eloquii uirum et nitidi sine labore). Quid utrique placeat exponam. Semper aliqua euaporatio est e terra, quae modo arida est, modo umido mixta; haec ab infimo edita et in quantum potuit elata, cum ulteriorem locum in quem exeat non habet, retro fertur atque in se reuoluitur; deinde rixa spiritus reciprocantis iactat obstantia et, siue interclusus siue per angusta enisus est, motum ac tumultum ciet.Straton ex eadem schola est, qui hanc partem philosophiae maxime coluit et rerum naturae inquisitor fuit; huius tale decretum est. Frigidum et calidum semper in contraria abeunt, una esse non possunt: eo frigidum confluit unde uis calidi discessit, et inuicem ibi calidum est unde frigus expulsum est. Hoc quod dico uerum esse et utrumque in contrarium agi ex hoc tibi appareat:hiberno tempore, cum supra terram frigus est, calent putei nec minus specus atque omnes sub terra recessus, quia illo se calor contulit superiora possidenti frigori cedens; qui, cum in inferiora peruenit et eo se quantum poterat ingessit, quo densior, hoc ualidior est. Frigori cal<idi> uis superuenit, cui necessario congregatus ille iam et in angustum pressus loco cedit.Idem contrario euenit: cum uis maior frigidi illata in cauernis est, quicquid illic calidi latet, frigori cedens abit in angustum et magno impetu agitur, quia non patitur utriusque natura concordiam nec in uno moram. Fugiens ergo et omni modo cupiens excedere proxima quaeque remolitur ac iactat.Ideoque antequam terra moueatur, solet mugitus s audiri uentis in abdito tumultuantibus. Nec enim aliter posset, ut ait noster Uergilius, "sub pedibus mugire solum et iuga celsa moueri", nisi hoc esset uentorum opus. vUices deinde huius pugnae sunt eaedem: fit calidi congregatio ac rursus eruptio; tunc frigida compescuntur et secedunt mox futura potentiora. Dum ergo alterna uis cursat et ultro citroque spiritus commeat, terra concutitur.