Nunc (quod promisi) dicendum est quare etesiae nos non adiuuent nec quicquam huic conferant causae. Diximus ante lucem auram incitari, eandem subsidere, cum illam sol attigit. Atqui etesiae ob hoc somniculosi a nautis et delicati uocantur quod, ut ait Gallio, "mane nesciunt surgere": eo tempore fere incipiunt prodire quo ne pertinax quidem aura est. Quod non accideret, si ut auram ita illos comminueret sol.Adice nunc quod, si causa illis flatus esset spatium diei ac longitudo, et ante solstitium flarent, cum longissimi dies sunt et cum maxime niues tabescunt; Iulio enim mense iam despoliata sunt omnia aut certe admodum pauca iacent adhuc sub niue.Sunt quaedam genera uentorum quae ruptae nubes et in pronum solutae emittunt: hos Graeci uentos G-eknephias uocant. Qui hoc, ut puto, modo fiunt: cum magna inaequalitas ac dissimilitudo corporum, quae uapor terrenus emittit, in sublime eat et alia ex his corporibus sicca sint, alia umida, ex tanta discordia corporum inter se pugnantium, cum in unum conglobata sunt, uerisimile est quasdam cauas effici nubes et interualla inter illas relinqui fistulosa et in modum tibiae angusta.His interuallis tenuis includitur spiritus, qui maius desiderat spatium, cum euerberatus cursu parum libero incaluit et ob hoc amplior fit, scinditque cingentia et erumpit in uentum, qui fere procellosus est, quia superne demittitur, et in nos cadit uehemens et acer, quia non fusus nec per apertum uenit sed laborat et iter sibi ui ac pugna parat. Hic fere breuis flatus est, quia receptacula nubium, per quae ferebatur, ac munimenta perrumpit: ideo tumultuosus uenit, aliquando non sine igne ac sono caeli.Hi uenti multo maiores diuturnioresque sunt, si alios quoque flatus ex eadem causa ruentes in se abstulerunt et in unum confluxere plures; sicut torrentes modicae magnitudinis sunt, quamdiu separatis suus cursus est, cum uero plures in se aquas conuerterunt, fluminum iustorum ac perennium magnitudinem excedunt:idem credibile est fieri et in procellis, ut breues sint, quamdiu singulae sunt; ubi uero sociauere uires et ex pluribus caeli partibus elisus spiritus eodem se contulit, et impetus illis accedit et mora.Facit ergo uentum resoluta nubes, quae pluribus modis soluitur: nonnumquam conglobatio[nem] illam spiritus rumpit, nonnumquam inclusi et in exitum nitentis luctatio, nonnumquam calor, quem modo sol facit, modo ipsa arietatio uagorumque inter se corporum attritus.Hoc loco, si tibi uidetur, quaeri potest cur turbo fiat. Euenire in fluminibus solet ut, quamdiu sine impedimento feruntur, simplex et rectum illis iter sit; ubi incurrerunt in aliquod saxum ad latus ripae prominens, retorqueantur et in orbem aquas sine exitu flectant, ita ut circumlata in se sorbeantur et uerticem efficiant.Sic uentus, quamdiu nihil obstitit, uires suas effundit: ubi aliquo promontorio repercussus est aut locorum coeuntium in canalem deuexum tenuemque collectus, saepius in se uolutatur similemque illis, quas diximus conuerti, aquis facit uerticem.Hic uentus circumactus et eundem ambiens locum ac se ipsa uertigine concitans turbo est. Qui si pugnacior est ac diutius uolutatus, inflammatur et efficit quod G-prestera Graeci uocant: hic est igneus turbo. Ac fere omnia pericula uenti erupti de nubibus produnt, quibus armamenta rapiantur et totae naues in sublime tollantur.Etiamnunc quidam uenti diuersos ex se generant et impulsum aera in alias quoque partes, quam in quas ipsi inclinauere, dispergunt. Illud quoque dicam quod mihi occurrit: quemadmodum stillicidia, quamuis iam inclinent se et labantur, nondum tamen efficere lapsum, sed ubi plura coiere et turba uires dedit, tunc fluere et ire dicuntur, sic, quamdiu leues sunt aeris motus agitati pluribus locis, nondum uentus est; tunc esse incipit; cum ommes illos miscuit et in unum impetum contulit. Spiritum a uento modus separat: uehementior enim spiritus uentus est, inuicem spiritus leniter fluens aer.Repetam nunc quod in primo dixeram: edi e specu uentos recessuque interiore terrarum. Non tota solido contextu terra in imum usque fundatur, sed multis partibus caua et caecis suspensa latebris, <aliubi abundat aquas,> aliubi habet inania sine umore.Ibi etiamsi nulla lux discrimen aeris monstrat, dicam tamen nubes nebulasque in obscuro consistere. Nam ne haec quidem supra terras, quia uidentur, sunt, sed quia sunt, uidentur: illic quoque nihilo minus ob id sunt, quod non uidentur, flumina; illic scias licet nostris paria sublabi, alia leniter ducta, alia in confragosis locis praecipitando sonantia. Quid ergo? Non illud aeque dabis, esse aliquos et sub terra lacus et quasdam aquas sine exitu stagnare?