Cum cupieris bene laudari, quare hoc ulli debeas? Ipse te lauda, dic: Liberalibus me studiis tradidi. Quamquam paupertas alia suaderet et ingenium eo duceret ubi praesens studii pretium est, ad gratuita carmina deflexi me et ad salutare philosophiae contuli studium.Ostendi in omne pectus cadere uirtutem et, eluctatus natalium angustias nec sorte me sed animo mensus, par maximis steti. Non mihi in amicitia Gaetulici Gaius fidem eripuit; non in aliorum persona infeliciter amatorum Messallina et Narcissus, diu publici hostes antequam sui, propositum meum potuerunt euertere: ceruicem pro fide opposui; nullum uerbum mihi, quod non salua bona conscientia procederet, excussum est; pro amicis omnia timui, pro me nihil, nisi ne parum bonus amicus fuissem.Non mihi muliebres fluxere lacrimae; non e manibus ullius supplex pependi; nihil indecorum nec bono nec uiro feci. Periculis meis maior, paratus ire in ea quae minabantur, egi gratias fortunae, quod experiri uoluisset quanti aestimarem fidem (non debebat mihi paruo res tanta constare); ne examinaui quidem diu (neque enim paria pendebant), utrum satius esset me perire pro fide an fidem pro me;non praecipiti impetu in ultimum consilium, quo me eriperem furori potentium, misi. Uidebam apud Gaium tormenta, uidebam ignes, sciebam olim sub illo in eum statum res humanas decidisse, ut inter misericordiae exempla haberentur occisi: non tamen ferro incubui nec in mare aperto ore desilui, ne uiderer pro fide tantum mori posse.Adice inuictum muneribus animum et in tanto auaritiae certamme numquam suppositam manum lucro; adice uictus parsimoniam, sermonis modestiam se, aduersus minores humanitatem, aduersus maiores reuerentiam. Post haec ipse te consule, uerane an falsa memoraueris: si uera surit, coram magno teste laudatus es; si falsa, sine teste derisus es.Possum et ipse nunc uideri te aut captare aut experiri: utrumlibet crede et omnes timere a me incipe. Vergilianum illud exaudi "nusquam tuta fides", aut Ouidianum "qua terra patet, fera regnat Erinys: in facinus iurasse putes", aut illud Menandri (quis enim non in hoc magnitudinem ingenii sui concitauit, detestatus consensum humani generis tendentis ad uitia?): omnes ait malos uiuere et in scaenam uelut rusticus poeta prosiluit; non senem excipit, non puerum, non feminam, non uirum, et adicit non singulos peccare nec paucos, sed iam scelus esse contextum.Fugiendum ergo et in se recedendum est; immo etiam a se recedendum. Hoc tibi, etsi diuidimur mari, praestare temptabo, ut subinde te iniecta manu ad meliora perducam, et, ne solitudinem sentias, hinc tecum miscebo sermones: erimus una, qua parte optimi sumus; dabimus inuicem consilia non ex uultu audientis pendentia;longe te ab ista prouincia abducam, ne forte magnam historiis esse fidem credas et placere tibi incipias, quotiens cogitaueris: "Hanc ego habeo sub meo iure prouinciam, quae maximarum urbium exercitus et sustinuit et fregit, cum inter Carthaginem et Romam ingentis belli pretium iacuit; quae quattuor Romanorum principum, id est totius imperii, uires contractas in unum locum uidit aluitque, Pompeii fortunam flexit, Caesaris fatigauit, Lepidi transtulit, omnium cepit;quae illi ingenti spectaculo interfuit, ex quo liquere mortalibus posset quam uelox foret ad imum lapsus e summo, quamque diuersa uia magnam potentiam fortuna destrueret: uno enim tempore uidit Pompeium Lepidumque ex maximo fastigio aliter ad extrema deiectos, cum Pompeius alienum exercitum fugeret, Lepidus suum".Itaque, ut totum inde te abducam, quamuis multa habeat Sicilia in se circaque se mirabilia, omnes interim prouinciae tuae quaestiones praeteribo et in diuersum cogitationes tuas abstraham. Quaeram enim tecum id quod libro superiore distuli, quid ita Nilus aestiuis mensibus abundet. Cui Danuuium similem habere naturam philosophi tradiderunt, quod et fontis ignoti et aestate quam hieme maior sit.Utrumque apparuit falsum: nam et caput eius in Germania esse comperimus, et aestate quidem incipit crescere sed, adhuc manente intra mensuram suam Nilo, primis caloribus, cum sol uehementior intra extrema ueris niues mollit, quas ante consumit quam tumescere Nilus incipiat; reliquo uero aestatis minuitur et ad hibernam magnitudinem redit atque ex ea demittitur. At Nilus ante exortum Caniculae augetur mediis aestibus ultra aequinoctium.Hunc nobilissimum amnium natura extulit ante humani generis oculos et ita disposuit, ut eo tempore inundaret Aegyptum quo maxime usta feruoribus terra undas altius traheret, tantum usura quantum siccitati annuae sufficere possit. Nam in ea parte, quae in Aethiopiam uergit, aut nulli imbres sunt aut rari et qui insuetam aquis caelestibus terrain non adiuuent.