Delectat te, quemadmodum scribis, Lucili uirorum optime, Sicilia et officium procurationis otiosae, delectabitque, si continere id intra fines suos uolueris nec efficere imperium quod est procuratio. Facturum hoc te non dubito; scio quam sis ambitioni alienus, quam familiaris otio et litteris. Turbam rerum hominumque desiderent qui se pati nesciunt: tibi tecum optime conuenit.Nec est mirum paucis istud contingere. Imperiosi nobis ipsi ac molesti sumus; modo amore nostri, modo taedio laboramus; infelicem animum nunc superbia inflamus, nunc cupiditate distendimus; alias uoluptate lassamus, alias sollicitudine exurimus; quod est miserrimum, numquam sumus singuli. Necesse est itaque assidua sit in tam magno uitiorum contubernio rixa.Fac ergo, mi Lucili, quod facere consuesti; a turba te, quantum potes, separa, ne adulatoribus latus praebeas. Artifices sunt ad captandos superiores: par illis, etiamsi bene caueris, non eris. Sed mihi crede: proditioni, si capieris, ipse te trades.Habent hoc in se naturale blanditiae: etiam cum reiciuntur placent; saepe exclusae nouissime recipiuntur. Hoc enim ipsum imputant, quod repelluntur, et subigi ne contumelia quidem possunt. Incredibile est quod dicturus sum, sed tamen uerum: ea maxime quisque patet, qua petitur; fortasse enim ideo, quia patet, petitur.Sic ergo formare, ut scias non posse te consequi, ut sis impenetrabilis: cum omnia caueris, per ornamenta ferieris. Alius adulatione clam utetur, parce, alius ex aperto, palam, rusticitate simulata, quasi simplicitas illa, non ars sit. Plancus, artifex ante Vitellium maximus, aiebat non esse occulte nec ex dissimulato blandiendum: "Perit, inquit, procari, si latet."Plurimum adulator, cum deprehensus est, proficit; plus etiamnunc, si obiurgatus est, si erubuit. Futuros multos in persona tua Plancos cogita et hoc non esse remedium tanti mali, nolle laudari. Crispus Passienus, quo ego nil cognoui subtilius in omnibus quidem rebus, maxime in distinguendis et curandis uitiis, saepe dicebat adulationi nos non claudere ostium sed operire, et quidem sic, quemadmodum opponi amicae solet: quae, si impulit, grata est; gratior, si effregit.Demetrium egregium uirum memini dicere cuidam libertino potenti facilem sibi esse ad diuitias uiam, quo die paenituisset bonae mentis. "Nec inuidebo, inquit, uobis hac arte, sed docebo eos, quibus quaesito opus est, quemadmodum non dubiam fortunam maris, non emendi uendendique litem subeant, non incertam fidem ruris, incertiorem fori temptent, quemadmodum non solum facili sed etiam hilari uia pecuniam faciant gaudentesque despolient.""Te, inquit, longiorem Fido Annaeo iurabo et Apollonio pycte, quamuis staturam habeas pithecii cum Thraece compositi. Hominem quidem non esse ullum liberaliorem non mentiar, cum possis uideri omnibus donasse quicquid dereliquisti."Ita est, mi Iunior: quo apertior est adulatio, quo improbior, quo magis frontem suam perfricuit, cecidit alienam, hoc citius expugnat. Eo enim iam dementiae uenimus, ut qui parce adulatur, pro maligno sit.Solebam tibi dicere Gallionem si, fratrem meum, quem nemo non parum amat, etiam qui amare plus non potest, alia uitia non nosse, hoc eum odisse. Ab omni illum parte temptasti: ingenium suspicere coepisti omnium maximum et dignissimum, quod consecrari mallet quam conteri: pedes abstulit; frugalitatem laudare coepisti, quae sic a nostris moribus resiluit, ut illos nec habere nec damnare uideatur: prima statim uerba praecidit;coepisti mirari comitatem et in compositam suauitatem, quae illos quoque quos transit abducit, gratuitum etiam in obuios meritum (nemo enim mortalium uni tam dulcis est quam hic omnibus, cum interim - tanta naturalis boni uis est, ubi artem simulationemque non redolet - nemo non imputari sibi bonitatem publicam petitur): hoc quoque loco blanditiis tuis restitit, ut exclamares inuenisse te inexpugnabilem uirum aduersus insidias, quas nemo non in sinum recipit.Eo quidem magis hanc eius prudentiam et in euitando ineuitabili malo pertinaciam te suspicere confessus es, quia speraueras posse apertis auribus recipi, quamuis blanda diceres, quia uera dicebas. Sed eo magis intellexit obstandum: semper enim falsis a uero petitur ueri <aucto>ritas. Nolo tamen displiceas tibi, quasi male egeris minium et quasi ille aliquid iocorum aut doli suspicatus sit: non deprehendit te sed reppulit.Ad hoc exemplar componere. Cum quis ad te adulator accesserit, dicito: "Vis tu ista uerba, quae iam ab alio magistratu ad alium cum lictoribus transeunt, ferre ad aliquem, qui paria facturus uult quicquid dixerit audire? Ego nec decipere uolo nec decipi possum: laudari me a uobis, nisi laudaretis etiam malos, uellem". Quid autem necesse est in hoc descendere, ut te petere comminus possint? Longum inter uos interuallum sit.