Oenopides Chius ait hieme calorem sub terris contineri: ideo et specus calidos esse et tepidiorem puteis aquam, itaque uenas interno calore siccari. Sed in aliis terris augeri imbribus flumina; Nilum, quia nullo imbre adiuuetur, tenuari; deinde crescere per aestatem, quo tempore fripent interiora terrarum et redit rigor fontibus.Quod si uerum esset, aestate flumina crescerent omnia, putei aestate abundarent. Deinde falsum est calorem hieme sub terris esse maiorem. At quare specus et putei tepent? Quia aera frigentem extrinsecus non recipiunt: ita non calorem habent, sed frigus excludunt. Ex eadem causa aestate refrigescunt, quia ad illos remotos seductosque calefactus non peruertit.Diogenes Apolloniates ait: "Sol umorem ad se rapit: hunc adsiccata tellus ex mari ducit, tum ex ceteris aquis. Fieri autem non potest, ut alia sicca sit tellus, alia abundet; sunt enim perforata omnia et inuicem peruia, et sicca ab umidis sumunt. Alioquin, nisi aliquid terra acciperet, exaruisset. Ergo undique sol trahit, sed ex his quae premit maxime; haec meridiana sunt.Terra cum exaruit, plus ad se umoris adducit: ut in lucernis oleum illo fluit ubi exuritur, sic aqua illo incumbit quo uis caloris et terrae aestuantis arcessit. Unde ergo trahit? Ex illis scilicet partibus semper hibernis: septentrionales exundant. Ob hoc Pontus in infernum mare assidue fluit rapidus (non ut cetera maria alternatis ultro citro aestibus) in unam partem semper promus et torrens. Quod nisi facile his itineribus quod cuique deest redderetur, quod cuique superest emit, teretur, iam aut sicca essent omnia aut inundata".Interrogare Diogenem libet quare, cum pertusa sint cuncta et inuicem commeant, non omnibus locis aestate maiora sint flumina. "Aegyptum sol magis percoquit: itaque Nilus magis crescit. Sed in ceteris quoque terris aliqua fluminibus fiat adiectio." Deinde quare ulla pars terrae sine umore est, cum omnis ad se ex aliis regionibus trahat, eo quidem magis quo calidior est? Deinde quare Nilus dulcis est, si haec illi e mari unda est? Nec enim ulli flumini mini dulcior gustus...DE NUBIBUS Grandinem hoc modo fieri si tibi affirmauero quo apud nos glacies fit, gelata nube tota, nimis audacem rem fecero. Itaque ex his me testibus numero secundae notae, qui uidisse quidem se negant; aut, quod historici faciunt, et ipse faciam: illi cum multa mentiti sunt ad arbitrium suum, unam aliquam rem nolunt spondere sed adiciunt: "Penes auctores fides erit".Ergo si mihi parum credis, Posidonius tibi auctoritatem promittit tam in illo quod praeteriit, quam in hoc quod secuturum est: grandinem enim fieri ex nube aquosa iam et in umorem uersa sic affirmabit tamquam interfuerit.Quare autem rotunda sit grando, etiam sine magistro scire possis, cum adnotaueris stillicidium omne glomerari, quod et in speculis apparet, quae umorem halitu colligunt, et in poculis sparsis aliaque omni leuitate; non minus foliis si quae guttae adhaeserunt, in rotundum iacent."Quid magis est saxo durum? Quid mollius unda? Dura tamen molli saxa cauantur aqua." Aut, ut alius poeta ait: "stillicidi casus lapidem cauat." Haec ipsa excauatio rotunda fit; ex quo apparet illud quoque huic simile esse quod cauat: locum enim sibi ad formam et habitum sui exsculpit.Praeterea potest, etiamsi non fuit grando talis, dum defertur, corrotundari et, totiens per spatium aeris densi deuoluta, aequabiliter atque in orbem teri. Quod nix pati non potest, quia non est tam solida, immo quia fusa est, et non per magnam altitudinem cadit sed circa terras initium eius est: ita non longus illi per aera sed ex proximo lapsus est.Quare non et ego mihi idem permittam quod Anaxagoras? Inter nullos magis quam inter philosophos esse debet aequa libertas: grando nihil aliud est quam suspensa glacies, nix [in] pruina pendens [congelatio]. Illud enim iam diximus, quod inter rorem et aquam interest, hoc inter pruinam et glaciem nec non inter niuem et grandinem interesse.Poteram me peracta quaestione dimittere sed bene mensum dabo et, quoniam coepi tibi molestus esse, quicquid in hoc loco quaeritur dicam; quaeritur autem quare hieme ningat, non grandinet, uere iam frigore infracto grando cadat. Nam, ut fallar tibi, uerum mihi quidem persuadetur, qui me usque ad mendacia haec leuiora, in quibus os percidi non oculi erui solent, credulum praesto:hieme aer riget et ideo nondum in aquam uertitur sed in niuem, cui aer propior est; cum uer coepit, maior inclinatio temporis sequitur et calidiore caelo maiora fiunt stillicidia. Ideo (ut ait Vergilius noster) "cum ruit imbriferum uer", uehementior mutatio est aeris undique patefacti et soluentis se ipso tempore adiuuante: ob hoc nimbi graues magis uastique quam pertinaces deferuntur.