Contra quidam aiunt cacumina montium hoc calidiora esse debere, quo propiora soli sunt: qui mihi uidentur errare, quod Apenninum et Alpes et alios notos ob eximiam altitudinem montes in tantum putant crescere, ut illorum magnitudo sentire solis uiciniam possit:excelsa sunt ista, quamdiu nobis comparantur; at uero, ubi ad uniuersum respexeris, manifesta est omnium humilitas. Inter se uincuntur et uincunt; ceterum in tantum nihil attollitur, ut in collatione totius ulla sit uel maximis portio: quod nisi esset, non diceremus totum orbem terrarum pilam esse.Pilae proprietas est cum aequalitate quadam rotunditas, aequalitatem autem hanc accipe quam uides in lusoria pila: non multum illi commissurae et rimae [earum] nocent quo minus par sibi ab omni parte dicatur. Quomodo in hac pila nihil illa interualla officiunt ad speciem rotundi, sic ne in uniuerso quidem orbe terrarum editi montes, quorum altitudo totius mundi collatione consumitur.Qui dicit altiorem montem, quia solem propius excipiat, magis calere debere, idem dicere potest longiorem hominem citius quam pusillum debere calefieri et caput citius quam pedes: at quisquis mundum mensura sua aestimauerit et terrain cogitauerit tenere puncti locum, intelleget nihil in illa posse ita eminere, ut caelestia magis sentiat, uelut in propinquum illis accesserit.Montes isti, quos suspicimus, et uertices aeterna niue obsessi nihilominus in imo sunt; et propius quidem est a sole mons quam campus aut uallis, sed sic quomodo est pilus pilo crassior. Isto enim modo et arbor alia magis quam alia dicetur uicina caelo. Quod est falsum, quia inter pusilla non potest magnum esse discrimen, nisi dum inter se comparantur. Ubi ad collationem immensi corporis uentum est, nihil interest quanto sit alterum altero malus, quia, etiamsi magno discrimine, tamen minima uincuntur.Sed ut ad propositum reuertar, propter has quas rettuli causas plerisque placuit in ea parte aeris niuem concipi quae uicina terris est, et ideo minus alligari quia minore rigore coit. Nam uicinus aer et plus habet frigoris quam ut in aquam imbremque transeat, et minus quam ut duretur in grandinem: hoc medio frigore non nimis intento niues fiunt coactis aquis."Quid istas, inquis, ineptias, quibus litteratior est quisque, non melior, tam operose persequeris? Quomodo fiant niues dicis, cum multo magis ad nos dici a te pertineat quare emendae non sint niues." Iubes me tandems cum luxuria litigare? Cotidianum istud et sine effectu iurgium est. Litigemus tamen, etiamsi superior futura est: pugnantes ac reluctantes uincat.Quid porro? Hanc ipsam inspectionem naturae nihil iudicas ad id, quod uis, conferre? Cum quaeramus quomodo nix fiat et dicimus illam pruinae similem habere naturam, plus illi spiritus quam aquae inesse, non putas exprobrari illis, cum emere aquam turpe sit, si ne aquam quidem emunt?Nos uero quaeramus potius quomodo fiant niues quam quomodo seruentur, quoniam non contenti uina diffundere, ueteraria per sapores aetatesque disponere, inuenimus quomodo stiparemus niuem, ut ea aestatem euinceret et contra anni feruorem defenderetur loci frigore. Quid hac diligentia consecuti sumus? Nempe ut gratuitam mercemur aquam: nobis dolet quod spiritum, quod solem emere non possumus, quod hic aer etiam delicatis diuitibusque ex facili nec emptus uenit. O quam nobis male est, quod quicquam a rerum natura in medio relictum est!Hoc quod illa fluere et patere omnibus uoluit, cuius haustum uitae publicum fecit, hoc quod tam homini quam feris auibusque et inertissimis animalibus in usum large ac beate profudit, contra se ingeniosa luxuria redegit ad pretium: adeo nihil illi potest placere nisi carum. Unum hoc erat quod diuites in aequum turbae deduceret, quo non possent antecedere pauperrimum: illi, cui diuitiae molestae sunt, excogitatum est quemadmodum etiam caperet aqua luxuriam.Unde ad hoc peruentum sit ut nulla nobis aqua satis frigida uideretur quae flueret, dicam. Quamdiu sanus et salubris cibi capax stomachus est impleturque, non premitur, naturalibus fomentis contentus est: ubi cotidianis cruditatibus perustus non temporis aestus sed suos sentit, ubi ebrietas continua uisceribus insedit et praecordia bile, in quam uertitur, torret, aliquid necessario quaeritur, quo aestus ille frangatur, qui ipsis aquis incalescit: remediis incitatur uitium. Itaque non aestate tantum sed et media hieme niuem bac causa bibunt.Quae huius rei causa est nisi intestinum malum et luxu corrupta praecordia? Quibus nullum interuallum umquam, quo interquiescerent, datum est, sed prandia cenis usque in lucem perductis ingesta sunt et distentos copia ferculorum ac uarietate comessatio altius mersit; deinde numquam intermissa intemperantia quicquid animi decoxerat efferauit et in desiderium semper noui rigoris accendit.