Aer continuus terrae est et sic appositus ut statim ibi futurus sit unde illa discesserit. Pars totius est mundi ; sed tamen, quicquid terra in alimentum caelestium misit, recipit, ut scilicet materia, non pars, intellegi debeat ; ex hoc omnis inconstantia eius tumultusque est.Hunc quidam ex distantibus corpusculis, ut puluerem, struunt plurimumque a uero recedunt. Numquam enim nisi contexti per unitatem corporis nisus est, cum partes consentire ad intentionem debeant et conferre uires. Aer autem, si in atomos inciditur, sparsus est ; tendi uero disiecta non possunt.Intentionem aeris ostendent tibi inflata nec ad ictum cedentia ; ostendent pondera per magnum spatium ablata gestante uento ; ostendent uoces, quae remissae claraeque sunt prout aer se concitauit. Quid enim est uox nisi intentio aeris, ut audiatur, linguae formata percussu?Quid? cursus et motus omnis, nonne intenti spiritus opera sunt? Hic facit uim, neruis, uelocitatem currentibus ; hic, cum uehementer concitatus ipse se torsit, arbusta siluasque, conuoluit et aedificia tota corripiens in altum frangit ; hic mare per se languidum et iacens incitat.Ad minora ueniamus. Quis sine intentione spiritus cantus est? Cornua et tubae et quae aquarum pressura maiorem sonitum formant quam qui ore reddi potest, nonne aeris intentione partes suas explicant? Consideremus quae ingentem uim per occultum agunt : paruula admodum semina et quorum exilitas in commissura lapidum locum inuenit in tantum conualescunt ut ingentia saxa deturbent et monumenta dissoluant ; scopulos interim rupesque radices minutissimae ac tenuissimae findunt. Hoc quid est aliud quam intentio spiritus, sine qua nihil ualidum et contra quam nihil ualidum est?Esse autem unitatem in aere uel ex hoc intellegi potest quod corpora nostra inter se cohaerent. Quid enim est aliud quod teneat illa quam spiritus? Quid est aliud quo animus noster agitetur? Quis est illi motus nisi intentio? Quae intentio nisi ex unitate? Quae unitas, nisi haec esset in aere? Quid autem aliud producit fruges et segetem imbecillam ac uirentes exigit arbores aut distendit in ramos aut in altum erigit quam spiritus intentio et unitas?Quidam aera discerpunt et in particulas diducunt ita ut illi inane permisceant. Argumentum autem existimant non pleni corporis sed multum uacui habentis quod auibus in illo tain facilis motus, quod maximis minimisque per illum transcursus est.Sed falluntur. Nam aquarum quoque similis facilitas est, nec de unitate illarum dubium est, quae sic corpora accipiunt ut semper in contrarium acceptis refluant ; hanc nostri circumstantiam, Graeci g-antiperistasin appellant. Quae in aere quoque sicut in aqua fit ; circumsistit enim omne corpus a quo impellitur. Nihil ergo opus erit admixto inani. Sed haec alias.Nunc autem esse quamdam in rerum natura uehementiam magni impetus est colligendum. Nihil enim non intentione uehementius est, tam mehercule quam nihil intendi ab alio poterit, nisi aliquid per semet fuerit intentum, - dicimus enim eodem modo non posse quicquam ab alio moueri, nisi aliquid fuerit mobile ex semet ; - quid autem est quod magis credatur ex se ipso habere intentionem quam spiritus? Hunc intendi quis negabit, cum uiderit iactari terram cum montibus, tecta murosque, magnas cum populis urbes, cum totis maria litoribus?Ostendit intentionem spiritus uelocitas eius et diductio. Oculi statim per multa milia aciem suam mittunt ; uox una totas urbes simul percutit ; lumen non paulatim prorepit sed semel uniuersis rebus infunditur.Aqua autem quemadmodum sine spiritu posset intendi? Numquid dubitas quin sparsio illa quae ex fundamentis mediae harenae crescens in summam usque amphitheatri altitudinem peruenit cum intentione aquae flat? Atqui nec manus nec ullum aliud tormentum aquam potest mittere aut agere quam spiritus ; huic se commodat ; hoc attollitur inserto et cogente ; contra naturam suam multa conatur et ascendit, nata defluere.Quid? Nauigia sarcina depressa parum ostendunt non aquam sibi resistere, quo minus mergantur, sed spiritum? Aqua enim cederet nec posset pondera sustinere, nisi ipsa sustineretur. Discus ex loco superiore in piscinam missus non descendit, sed resilit ; quemadmodum, nisi spiritu referiente?Vox autem qua ratione per parietum munimenta transmittitur, nisi quod solido quoque aer inest, qui sonum extrinsecus missum et accipit et remittit, scilicet spiritu non aperta tantum intendens, sed etiam abdita et inclusa, quod illi facere expeditum est, quia nusquam diuisus est sed per illa ipsa quibus separari uidetur coit secum? Interponas licet muros et mediam altitudinem montium, per omnia ista prohibetur nobis esse peruius, non sibi. Id enim intercluditur tantum per quod illum nos sequi possumus.