Vis illum uocare mundum, non falleris ; ipso enim est hoc quod uides totum, partibus suis inditus, et se sustinens et sua. Idem Etruscis quoque uisum est, et ideo fulmina mitti dixerunt a Ioue quia sine illo nihil geritur.At quare Iupiter aut ferienda transit aut innoxia ferit? In maiorem me quaestionem uocas, cui suus dies, suus locus dandus est. Interim. hoc dico fulmina non mitti a Ioue, sed sic omnia esse disposita ut etiam quae ab illo non fiunt tamen sine ratione non fiant, quae illius est. Nam etiamsi Iupiter illa nunc non facit, Iupiter fecit ut fierent. Singulis non adest ad omne, sed manum et uim et causam omnibus dedit.Huic illorum diuisioni non accedo. Aiunt aut perpetua esse fulmina, aut finita, aut prorogatiua. Perpetua, quorum significatio in totam pertinet uitam nec unam rom denuntiat sed contextum rerum per omnem deinceps aetatem futurarum complectitur ; haec sunt fulmina quae prima accepto patrimonio et in nouo hominis aut urbis statu fiunt. Finita ad diem utique respondent. Prorogatiua sunt quorum minae differri possunt, auerti tollique non possunt.Dicam quid sit quare huic diuisioni non consentiam. Nam et quod perpetuum uocant fulmen finitum est, - aeque enim ad diem respondet nec ideo minus finitum est quia multa significat - ; et quod prorogatiuum uidetur finitum est; nam illorum quoque confessione certum est quousque impetretur dilatio ; priuata enim fulgura negant ultra decimum annum, publica ultra tricesimum posse differri ; hoc modo et ista finita sunt, quia ultra quod non prorogentur inclusum est. Omnium ergo fulminum. et omnis euentus dies stata sit ; non potest enim ulla incerti esse comprehensio.Quae inspicienda sint in fulgure, passim et uage dicunt, cum possint sic diuidere quemadmodum ab Attalo philosopho, qui se huic disciplinae dediderat, diuisa sunt, ut inspiciant ubi factum sit, quando, cui, in qua re, quale, quantum. Haec si digerere in partes suas uoluero, quid postea faciam? In immensa procedam.Nunc nomina fulgurum quae a Caecina ponuntur perstringam. et quid de eis sentiam exponam. Ait esse postulatoria, quibus sacrificia intermissa aut non rite facta repetuntur ; monitoria, quibus docetur quid cauendum sit ; pestifera, quae mortem exiliumque portendunt ; fallacia, quae per speciem alicuius boni nocent, - dant consulatum malo futurum gerciitibus et hereditatem cuius compendium magno luendum sit incommodo - ; dentanea, quae speciem periculi sine periculo afferunt ;peremptalia, quibus tolluntur priorum fulminum minae ; attestata, quae prioribus consentitint ; atterranea, quae in eluso fiunt ; obruta, quibus iam prius percussa nec procurata feriuntur ; regalia, cum forum tangitur uel comitium uel principalia urbis liberae loca, quorum significatio regnum ciuitati minatur ;inferna, cum e terra exiliuit ignis ; hospitalia, quae sacrificiis ad nos louem arcessunt et, ut uerbo eorum molliore utar, inuitant, - sed non irasceretur inuitatus ; mine uenire eum inagno inuitantium periculo affirmant - ; auxiliaria, quae inuocata sed aduocantium bono ueniunt.Quanto simplicior diuisio est qua utebatur Attalus noster, uir egregius, qui Etruscorum disciplinam Graeca subtilitate miscuerat : ex fulminibus quaedara sunt quae significant id quod ad nos pertinet, quaedam aut nihil significant aut id cuius intellectus ad nos non peruenit.Ex his quae significant quaedam sunt laeta, quaedam aduersa, quaedam nec aduersa nec laeta. Aduersorum hae species sunt : aut ineuitabilia mala portendunt, aut euitabilia, aut quae minui possunt, aut quae prorogari. Laeta aut mansura significant, aut caduca.Mixta aut partem habent boni, partem mali, aut mala in bonum, bona in malum uertunt. Nec aduersa nec laeta sunt quae aliquam nobis actionem significant qua nec terreri nec laetari debemus, ut peregrinationem in qua nec metus quicquam nec spei sit.Reuertor ad ea fulmina quae significant quidem aliquid sed quod ad nos non pertineat, tamquam iterum eodem anno idem futurum fulmen quod factum est. Nihil significant fulmina aut id cuius notitia nos effugit, ut illa quae in uastum mare sparguntur aut in desertas solitudines ; quorum significatio uel nulla est uel perit.Pauca adhuc adiciam ad enarrandam uim fulmînis. Quae non eodem modo omnem materiam uexat. Valentiora, quia resistunt, uehementius dissipat ; cedentia nonnumquam sine iniuria transit : cum lapide ferroque et durissimis quibusque confligit, quia uiam necesse est per illa impetu quaerat, itaque facit qua effugiat ; at teneris et rarioribus parcit, quamquam flammis opportuna uideantur, quia transitu patente minus saeuit. Loculis itaque integris, ut dixi, pecunia quae in his fuit conflata reperitur, quia ignis tenuissimus per foramina occulta transcurrit, quicquid autem in tigno solidum inuenit et contumax uincit.