Primo omnium non sunt fulminum genera sed significationum. Nam fulminum genera sunt illa, quod terebrat, quod discutit, quod urit. Quod terebrat subtile est et flammeum, oui per angustissimum fuga est ob sinceram et puram flammae tenuitatem.Quod dissipat conglobatum est et habet admixtam uim spiritus coacti ac procellosi. Itaque illud fulmen per id foramen quod ingressum. est redit et euadît ; huius late sparsa uis rumpit icta, non perforat.Tertium illud genus, quod urit, multum terreni habet et igneum magis est quam flammeum ; itaque relinquit magnas ignium notas, quae percussis inhaereant. Nullum quidem sine igne fulmen uenit, sed tamen hoc proprie igneum. dicimus quod manifesta ardoris uestigia imprimit, quod aut urit aut fuscat.Tribus modis urit : aut afflat et leui iniuria laedit, aut comburit, aut accendit. Omnia ista urunt sed genere et modo differunt quodeumque combustum est, utique et ustum est at quod ustum est, non utique combustum est.Item quod accensum est, - potest enim illud ipso transitu ignis ussisse, - quis nescit uri quidem nec ardere, nihil autem ardere quod non et uratur? Vnum hoc adiciam : potest aliquid esse combustum nec accensum, potest accensum esse nec combustum.Nunc ad id transeo genus fulminis quo icta fuscantur ; hoc aut decolorat aut colorat. Utrique distinctionem suam reddam : decoloratur id cuius color uitiatur, non mutatur ; coloratur id cuius alia fit quam fuit facies, tamquam caerulea uel nigra uel pallida.Haec adhuc Etruscis philosophisque communia sunt. In illo, dissentiunt quod fulmina a loue dicunt mitti et tres illi manubias dant. Prima, ut aiunt, monet et placata est et ipsius Iouis consilio mittitur. Secundam mittit quidem Iupiter, sed ex consihi sententia, duodecim enim deos aduocat ; hoc fulmen boni aliquid. aliquando facit, sed tunc quoque non aliter quam ut noceat ; ne prodest quidem impune.Tertiam manubiam idem Iupiter mittit, sed adhibitis in consilium diis quos superiores et inuolutos uocant, quia uastat in quae incidit et utique mutat statum priuatum et publicum. quem inuenit ; ignis enim nihil esse quod fuit patitur.In his prima specie, si intueri uelis, errat antiquitas. Quid enim tam imperitum est quam credere fulmina e nubibus Iouem mittere, columnas, arbores, nonnumquam statuas suas petere, uti, impunitis sacrilegis, percussis ouibus, incensis aris, pecudes innoxias feriat, et ad suum consilium a Ioue deos, quasi in ipso parum consilii sit aduocari? illa laeta esse et placata fulmina quae solus excutiat, perniciosa quibus mittendis maior turba numinum intersit?Si a me quaeris quid sentiam, non existimo tam hebetes fuisse ut crederent Iouem iniquae uoluntatis aut certae minus peritiae. Vtrum enim tunc cum emisit ignes quibus innoxia capita percuteret, scelerata transiret, noluit iustius mittere an non successit?Quid ergo secuti sunt, cum haec dicerent? Ad coercendos imperitorum animos sapientissimi uiri iudicauerunt ineuitabilem. metum, ut aliquid supra nos timeremus. Vtile erat in tanta audacia scelerum esse aduersus quod nemo sibi satis potens uideretur ; ad conterrendos itaque cos quibus innocentia nisi metu non placet posuerunt supra caput uindicem, et quidem armatum.Quare ergo id fulmen quod solus Iupiter mittit placabile est, perniciosum id de quo deliberauit et quod aliis quoque diis auctoribus misit? Quia Iouem, id est regem, prodesse etiam solum oportet, nocere non nisi cum pluribus uisum est.Discant hi, quicumque magnam inter homines adepti sunt potentiam, sine consilio ne fulmen quidem mitti ; aduocent, considerent multorum, sententias, nociturum temperent, hoc sibi proponant, ubi aliquid percuti debet, ne Ioui quidem suum satis esse consillum.In hoc quoque tam imperiti non fuerunt ut Iouem existimarent tela mutare. Poeticam istud licentiam decet : Est aliud leuius fulmen, cui dextra Cyclopum Saeuitiae flammaeque minus, minus addidit irae. Tela secunda uocant superi.Illos uero altissimos uiros error iste non tenuit, ut existimarent louem modo leuioribus fulminibus et lusoriis telis uti. Sed uoluerunt admonere eos quibus aduersus peccata hominum fulminandum est non eodem modo omnia esse percutienda ; quaedam. frangi debere, quaedam allidi ac destringi, quaedam admoueri.Ne hoc quidem crediderunt louem, qualem in Capitolio et in ceteris aedibus colimus, mittere manu sua fulmina, sed eundem quem nos louem intellegunt, rectorem custodemque uniuersi, animum ac spiritum mundi, operis huius dominum. et artificem, cui nomen omne conuenit.Vis illum fatum uocare, non errabis ; hic est ex quo suspensa sunt omnia, causa causarum. Vis illum prouidentiam dicere, recto dices; est enim cuius consilio huic mundo prouidetur, ut inoffensus exeat et actus suos explicet. Vis illum, naturam. uocare, non peccabis ; hic est ex quo nata sunt omnia, cuius spiritu uiuimus.