Si dicas flammae maiorem uim esse quam fumi, non mentieris ; sed, ad indicandum ignem, idem ualet flamma quod fumus. Itaque si hoc dicunt : « Quotiens aliud exta significabunt, aliud fulmina, fulminum. erit auctoritas maior », fortasse consentiam. Si hoc dicunt : « Quamuis altera res uerum praedixisset, fulminis ictus priora deleuit et ad se fidem. traxit, » falsum est. Quare? Quia nihil interest quam multa auspicia sint. Fatum unum est ; quod si bene primo auspicio intellectum est, secundo non interit: idem est.Ita dico, non refert idem an aliud sit per quod quidem quaerimus, quoniam de quo quaerimus, idem est.Fatum fulmine mutari non potest. Quidni? Nam fulmen ipsum fati pars est. Quid ergo? expiationes procurationesque quo pertinent, si immutabilia sunt fata? - Permitte mihi illam rigidam sectam tueri eorum, qui excipiunt ista et nihil uota esse aliud quam aegrae mentis solacia existimant.Fata aliter ius suum peragunt nec ulla commouentur prece. Non misericordia flectuntur non gratia. Seruant cursum irreuocabilem: ingressa ex destinato fluunt. Quemadmodum rapidorum aqua torrentium in se non recurrit, nec moratur quidem, quia priorem superueniens praecipitat, sic ordinem fati rerum aeterna series rotat, cuius haec prima lex est, stare decreto.Quid enim intellogis fatum? Existimo necessitatem rerum omnium actionumque, quam nulla uis rumpat. Hanc si sacrificiis aut capite niueae agnae exorari iudicas, diuina non nosti. Sapientis quoque uiri sententiam negatis posse mutari ; quanto magis dei, cum sapiens quid sit optimum in praesentia sciat, illius diuinitati omne praesens sit?Agere nunc causam eorum uolo qui procuranda existimant fulmina, et expiationes non dubitant prodesse aliquando ad summouenda pericula, aliquando ad leuanda, aliquando ad differenda.Quid sit quod sequatur, paulo post persequar ; interim hoc habent commune nobiscum quod nos quoque existimamus uota proficere salua ui ac potestate fatorum. Quaedam enim, a diis immortalibus ita suspensa relicta sunt ut in bonum uertant, si admotae diis preces fuerint, si uota suscepta ; ita non est hoc contra fatum, sed ipsum quoque in fato est.Aut futurum, inquit, est aut non ; si est futurum, etiamsi non susceperis uota, fiet. Si non est futurum, etiamsi non susceperis uota, fiet. Falsa est ista interrogatîo, quia illam mediam inter ista exceptionem praeteris : futurum hoc est, sed si uota suscepta fuerint.Hoc quoque, inquit, ipsum necesse est fato comprehensum sit ut aut suscîpias uota aut non. Puta me tibi manus dare et fateri hoc quoque fato esse comprehensum ut utique fiant uota ; ideo fient.Fatum est ut hic disertus sit, sed si litteras didicerit ; at eodera fato continetur ut litteras discat ; ideo dopendus est. Hic diues erit, sed si nauigauerit ; at, in illo fati ordine quo patrimonium illi grande promittitur, hoc quoque protinus adfatum est ut etiam nauiget ; ideo nauigabit. Idem tibi de expiationibus dico: effugiet pericula, si expiauerit praedictas diuinitus minas; at hoc : quoque in fato est, ut expiet; ideo expiabit.Ista nobis opponi solent ut probetur nihil uoluntati nostrae relictum et omne ius fato traditum. Cum de ista re agetur, dicam quemadmodum manente fato aliquid sit in hominis arbitrio ; nunc uero id de quo agitur explicui, quomodo, si fati certus est ordo expiationes procurationesque prodigiorum pericula auertant, quia non cum fato pugnant, sed et ipsae in lege fati sunt.Quid ergo, inquis, aruspex mihi prodest? Vtique enim expiare mihi etiam non suadente illo necesse est. - Hoc prodest quod fati minister est. Sic cum sanitas debeatur fato, debetur et medico, quia ad nos benelicium fati per huius manus uenit.Genera fulgurum tria esse ait Caecina, consiliarium, auctoritatis et quod status dicitur. Consiliarium ante rem fit sed post cogitationem, Oum aliquid in animo uersantibus aut suadetur fulminis ictu aut dissuadetur. Auctoritatis est ubi post rem factam uenit, quam bono futuram maloue significat.Status est ubi quietis nec agentibus quicquam nec cogitantibus quidem fulmen interuenit et aut minatur aut promittit aut monet. Hoc monitorium uocat, sed nescio quare non idem sit quod consiliarium, nam et qui monet consilium dat.Sed habeat aliquam distinctionem et ob hoc separetur a consiliario, quia illud suadet dissuadetque, hoc solam euitationem impendentis periculi continet, ut cum timemus ignem, fraudem a proximis, insidias a seruis.Etiamnunc tamen aliam distinctionem utriusque uideo : consiliarium est quod cogitanti factum est, monitorium quod nihil cogitanti ; habet autem utraque res suam proprietatem : suadetur deliberantibus ; ultro monentur.