Non repugnat proposito nostro ista opinio. Diximus enim utriusque naturae corpora efflare terras et sicci aliquid et umidi in toto acre uagari ; itaque si quid tale interuenit, nubem fecit solidiorem et crassiorem quam si tantum simplici spiritu texeretur. Illa frangi potest et edere sonum.Ista quae dixi, sine incendiis uaporantibus aera repleuerunt, siue uentis terras uerrentibus, necesse est nubem faciant ante quam sonum. Nubem autem tam arida quam umida conserunt ; est enim, ut diximus, nubes spissitudo aeris crassi.Ceterum luira fulminis, si intueri uelis, opera sunt nec quicquam dubii relinquentia quin diuina sit illius ac subtilis potentia. Loculis integris et illaesis conflatur argentum ; manente uagina gladius ipse liquescit, et inuiolato ligno circa pila ferrum omne destillat ; stat fracto dolio uinum nec ultra triduum ille rigor durat.Illud aeque inter adnotanda ponas licet quod et hominum et ceterorum animalium. quae icta sunt caput spectat ad exitum fulminis, quod omnium percussarum arborum contra fulmina astulae surgunt. Quid quod malarum serpentium et aliorum. animalium quibus mortifera uis inest, cum fulmine icta sunt, uenenum omne consumitur? - Unde, inquit, scis? - In uenenatis corporibus uermis non nascitur .; fulmine icta intra paucos dies uerminant.Quid quod futura portendunt, nec unius tantum aut alterius rei signa dant, sed saepe longum fatorum. sequentium ordinem nuntiant, et quidem notis euidentibus longeque clarioribus quam si scriberentur?Hoc inter nos et Tuscos, quibus summa est fulgurum persequendorum scientia, interest : nos putamus, quia nubes collisae sunt, fulmina emitti ; ipsi existimant nubes collidi ut fulmina emittantur ; nam, cum omnia ad deum referant, in ea opirione sunt tamquam. non, quia facta sunt, significent, sed quia significatura sunt, fiant. Eadem tamen ratione fiunt, siue illis significare propositum, siue consequens est.Quomodo ergo significant, nisi îdeo mittuntur? Quomodo aues non in hoc motae ut nobis occurrerent dextrum. auspicium sinistrumque fecerunt. Et illas, inquit, deus mouit. Nimis illum otiosum. et pusillae rei ministrum, facis, si aliis somnia, aliis exta disponit.Ista nihilominus diuina ope geruntur, si non a deo pennae auium reguntur nec pecudum, uiscera sub ipsa securi formantur. Alia ratione fatorum series explicatur indicia uenturi ubique praemittens, ex quibus quaedam nobis familiaria, quaedam ignota sunt. Quicquid fit, alicuius rei futurae signum est. Fortuita et sine ratione uaga diuinationem non recipiunt ; cuius rei ordo est, etiam praedictio est.Cur ergo aquilae hic honor datus est ut magnarum rerum faceret auspicia, aut coruo et paucissimis auibus, ceterarum sine praesagio uox est? Quia quaedam !iondum in artem redacta sunt, quaedam uero ne redigi quidem possunt ob nin:iium remotam conuersationem ; ceterum nullum. animal est quod non motu et occursu suo praedicat aliquid. Non omnia scilicet, sed quaedam notantur.Auspicium obseruantis est ; ad eum itaque pertinet qui in ea direxit animum. Ceterum fiunt et illa quae pereunt.Quinque stellarum potestates Chaldaeorum obseruatio excepit quid? tu tot illa milia siderum iudicas otiosa lucere? Quid est porro aliud quod errorem maximum incutiat peritis natalium quam, quod paucis nos sideribus assignànt, cum omnia quae supra nos sunt partem nostri sibi uindicent? Summissiora forsitan propius in nos uim suam dirigunt et ea quae frequentius mota aliter nos aliterque prospiciunt. Ceterum et illa quae aut immota sunt aut propter uelocitatem uniuerso parem immotis similia non extra ius dominiumque nostri sunt. Alium aliud aspicit ; distributis rem offlciis tractant ; non magis autem facile est scire quid possint, quam dubitari debet an possint.Nunc ad fulmina reuertamur. Quorum ars in haec tria diuiditur : quemadmodum exploremus, quemadmodum interpretemur ; quemadmodum expiemus. Prima pars ad formulam pertinet, secunda ad diuinationem, tertia ad propitiandos deos, quos bono fulmine rogare oportet, malo deprecari ; rogare, ut promissa firment; deprecari, ut remittant minas.Summam esse uim fulminis iudicant, quia, quicquid alia portendunt, interuentus fulminis tollit; quicquid ab hoc portenditur, fixum est nec alterius ostenti significatione mutatur ; quicquid exta, quicquid aues minabuntur, secundo fulmine abolebitur; quicquid fulmine denuntiatum est, nec extis nec aue contraria refellitur.In quo mihi falli uidentur. Quare? Quia uero uerius nihil est. Si aues futura cecinerunt, non potest hoc auspicium fulmine irritum fieri, aut non futura cecinerunt. Non enim nunc auem comparo et fulmen, sed duo ueri signa, quae, si uerum significant, paria sunt. Itaque, quae fulminis interuentus submouet extorum uel augurii iudicia, male inspecta exta, male seruata auguria sunt. Non enim refert utrius rei species maior sit uel natura potentior ; si utraque res ueri attulit signa, quantum ad hoc, par est.