Dimissis nunc praeceptoribus nostris incipiamus per nos moueri et a confessis transeamus ad dubia. Quid enim confessi est? Fulmen ignem esse, aquae fulgurationem, quae nihil aliud est quam flamma, futura fulmen, si plus uirium habuisset ; non natura ista sed impetu distant.Esse illum ignem calor ostendit, qui non est nisi ex eo. Ostendit effectus : magnorum enim saepe incendiorum causa fulmen fuit ; siluae illo concrematae et urbium partes ; etiam quae non percussa sunt, tamen adusta cernuntur ; quaedam uero ueluti fuligine colorantur. Quid quod omnibus fulguratis odor sulphuris est?Ergo et utramque rem ignem esse constat et utramque rem inter se meando distare ; fulguratio enim est non perlatum usque in terras fulmen, et rursus licet dicas fulmen esse fulgurationem usque in terras perductam.Non ad exercendum uerba diutius hoc idem tracto, sed ut cognata esse ista et eiusdem notae ac naturae probem. Fulmen est quiddam plus quam fulguratio. Vertamus istud: fulguratio est paene fulmen.Quoniam constat utramque rem ignem esse, uideamus quemadmodum ignis fieri soleat apud nos ; eadem enim ratione et supra fit. Duobus modis, uno si excitatur sicut e lapide ; altero si attritu inuenitur, sicut cum duo ligna inter se diutius trita sunt. Non omnis hoc tibi materia praestabit, sed idonea eliciendis ignibus: sicut laurus, hederae et alia in hunc usum nota pastoribus.Potest ergo fieri ut nubes quoque ignem eodem modo uel percussae reddant uel attritae. Videamus quantis procellae uiribus ruant, quanto uertantur impetu turbines ; id quod obuium, fuit, dissipatur et rapitur et longe a loco suo proicitur.Quid ergo mirum, si tanta uis ignem excutit uel aliunde uel sibi? Vides enim quantum feruorem sensura sint corpora horum transitu trita, nec hoc in his tantum debere credi, ac in ui siderum, quorum ingens et confessa potentia est.sed fortasse nubes quoque in nubes incitatae fremente uento et leuiter urgente ignem euocabunt qui explendescat nec exiliat ; minore enim ni ad fulgurandum opus est quam ad fulminandum.Superioribus collegimus in quantum feruorem quaedam attrita perducerentur. Cum autem aer mutabilis in ignem maximis uiribus, id est suis, cum. in uentum conuersus est, atteratur, credibile est uerisimile, ignem excuti caducum et cito interiturum, quia non ex solida materia oritur nec in qua possit consistere. Transit itaque tantumque habet morae quantum itineris et cursus : sine alimento proiectus est.Quomodo, inquit, cum dicatis ignis hanc esse naturam ut petat superiora, fulmen terram petit? Aut falsum est quod de igne dixistis ; est enim illi aeque sursuin iter quam deorsum. Vtrumque uerum potest esse. Ignis enim natura in uerticem surgit et, si nihil illum prohibet, ascendit, sicut a qua natura defertur ; si tamen aliqua uis accessit quae illam in contrarium circumageret, illo intenditur unde imbre deiecta est.Fulmen autem cadit eadem necessitate qua excutitur. ld his ignibus accidit quod arboribus quarum cacumina, si tenera sunt, ita deorsum trahi possunt ut etiam terram attingant, sed cum permiseris, in locum suum exilient. Itaque non est quod eum spectes cuiusque rei habitum qui illi non ex uoluntate est.Si ignem permittis ira quo uelit, caelum, id est leuissimi cuiusque sedem, repetet; ubi est aliquid quod eum ferat et ab impetu suo auertat, id non natura, sed seruitus eius fit.Dicis, inquit, nubes attritas edere ignem, cum sint umidae, immo udae ; quomodo ergo possunt gignere ignem, quem non magis uerisimile est ex nube quam ex aqua generari?Ex nube nascitur. Primum in nubibus non àqua est, sed aer spissus, ad gignendam aquam praeparatus, nondum in illam mutatus, sed iam pronus et uergens. Non est quod existimes eam tum colligî, tum effundi. Simul et fit et cadit.Deinde, si concessero umidam esse nubem conceptis aquis plenam, nihil tamen prohibet ignem ex umido quoque educi, immo ex ipso, quod magis mireris, umore. Quidam negauerunt in ignem quicquam posse mutari, priusquam mutatum esset in aquam. Potest ergo nubes, salua quam continet aqua, ignem parte aliqua sui reddere, ut saepe alia pars ligni ardet, alia sudat.Nec hoc dico non contraria inter se ista esse et alterum altero perimi ; sed ubi ualentior ignis quam umor est, uincit ; rursus, cum copia umoris exsuperat, tunc ignis sine effectu est ; itaque non ardent uirentia. Refert ergo quantum aquae sit ; exigua enim non resistet nec uim ignis impediet.Quidni? Maiorum nostrorum memoria, ut Posidonius tradidit, cum insula in Aegaeo mari surgeret, spumabat interdiu mare et fumus ex alto ferebatur. Nox demum prodebat ignem, non continuum sed ex interuallis emicantem fulminum more, quotiens ardor infernus iacentis super undae pondus euicerat.