Huic simile nihil accidit in illo igne purissimo, in quo nihil est quod deprimatur. Aut si ulla pars eius exciderit, in periculo totus est, quia totum. potest excidere quod potest carpi. Deinde illud quod cadit leue est an graue? Leue est? Non potest ruere quod cadere leuitas prohibet; si in abdito suo tenet graue, quomodo illic esse potuit unde caderet?Quid ergo? non aliqui ignes in inferiora ferri solent, sicut haec ipsa de quibus quaerimus fulmina? Fateor. Non eunt tamen, sed feruntur ; aliqua illos potentia deprimit. Quae non est in aethere ; nihil enim illic iniuria cogitur, nihil rumpitur, nihil praeter solitum euenit.Ordo rerum est, et expurgatus ignis in custodia mundi summa sortitus oras operis pulcherrimi circumit. Hic descendere non potest, sed ne ab externo quidem deprimi, quia in aethere nulli incerto corpori locus est ; certa et ordinata non pugnant.Vos, inquit, dicitis, cum causas stellarum transuolantium redditis, posse aliquas aeris partes ad se trahere ignem ex locis superioribus et hoc ardore accendi. Sed plurimum interest utrum aliquis dicat ignem ex aethere decidere, quod natura non patitur, an dicat ex ignea ui calorem in ea quae subiacent transilire. Non enim illinc ignis cadit, quod non potest fieri, sed hic nascitur.Videmus certe apud nos late incendio peruagante quasdam insulas quae diu concaluerunt ex se concipere flammam ; itaque uerisimile est etiam in aere summo id quod ignis rapiendi naturam habet accendi calore aetheris superpositi. Necesse est enim ut et imus aether habeat aliquid aeri simile et summus aer non sit dissimilis imo aetheri, quia non fit statim in diuersum ex diuerso transitus ; paulatim. ista in confinio uim suam miscent ita ut dubitare possis aer an hic iam aether sit.Quidam ex nostris existimant aera, cum in ignem et aquam mutabilis sit, non detrahere aliunde causas flammarum nouas ; ipse enim se mouendo accendit et, cum. denses compactosque nubium. sinus dissipat, necessario uastum in tam magnorum corporum diruptione reddit sonum. Illa porro nubium difficulter cedentium pugna aliquid confert ad concitandum ignem sic quemadmodum ferro ad secandum aliquid manus confert, sed secare ferri est.Quid ergo inter fulgurationem et fulmen interest? Dicam. Fulguratio est late ignis explicitus, fulmen est coactus ignis et in impetum iactus. Solemus duabus manibus inter se iunctis aquam concipere et compressa utrimque palma in modum siponis exprimere. Simile quiddam et illic fieri puta : nubium inter se compressarum angustiae medium spiritum eiciunt et hoc ipso inflammant ac tormenti modo emittunt ; nam ballistae quoque scorpionesque tela cum sono expellunt.Quidam existimant igneum spiritum per frigida atque umida meantem sonum reddere. Nam ne ferrum quidem ardens silentio, tinguitur, sed, si in aquam feruens massa descendit, cum multo murmure extinguitur. Ita, ut Anaximenes ait, spiritus incidens nubibus tonitrua edit et, dum luctatur per obstantia atque interscissa uadere, ipsa ignem fuga accendit.Anaximandrus omnia ad spiritum rettulit. Tonitrua, inquit, sunt nubis ictae sonus. Quare inaequalia sunt? Quia et ipse ictus inaequalis est. Quare et sereno tonat? Quia tunc quoque per crassum et scissum aera spiritus prosilit. At quare aliquando non fulgurat et tonat? Quia spiritus infirmior non ualuit in flammam, in sonum ualuit. Quid est ergo ipsa fulguratio? Aeris diducentis se corruentisque iactatio languidum ignem nec exiturum pariens. Quid est fulmen? Acrioris densiorisque spiritus cursus.Anaxagoras ait omnia ista sic fieri ut ex aethere aliqua uis in inferiora descendat. Ita ignis impactus nubibus frigidis sonat ; at, cum illas interscindit, fulget, et minor uis ignium fulgurationes facit, maior fulmina.Diogenes Apolloniates ait quaedam tonitrua igne, quaedam spiritu fieri ; illa ignis facit quae ipse antecedit et nuntiat ; illa spiritus quae sine splendore crepuerunt.Vtrumque sine altero esse aliquando concedo, ita tamen ut non discreta illis potestas sit, sed utrumque ab utroque effici possit. Quis enim negabit spiritum magno impetu latum, cum effecerit sonum, effecturum et ignem? Quis autem non et hoc concedet aliquando ignem quoque irrumpere posse nubes et non exilire, si plurium aceruo nubium, cum paucas perscidisset, oppressus est? Ergo et ignis ibit in spiritum perdetque fulgorem, et spiritus, dum secta intra incendit.Adice nunc quod necesse est impetus fulminis et praemittat spiritus agatque ante se, et a tergo trahat uentum, cum tam uasto ictu aera inciderit. Itaque omnia, antequam feriantur, intremesculit uibrata uento quem ignis ante se pressit.