Ipse quidem per ipsum transit quo scinditur, et media non circumfundit tantum et utrimque cingit, sed permeat. Ab aethere lucidissimo aer in terram usque diffusus est, aggilior quidem tenuiorque et altior terris nec minus aquis, ceterum aethere spissior grauiorque, frigidus per se et obscurus. Lumen illi calorque aliunde sunt.Sed non per omne spatium sui similis est ; mutatur a proximis. Summa pars eius siccissima calidissimaque et ob hoc etiam tenuissima est propter uiciniam aeternorum ignium et illos tot motus siderum assiduumque caeli circumactum ; illa pars ima et uicina terris densa et caliginosa est, quia terrenas exhalationes receptat ; media pars temperatior, si summis imisque conferas, quantum ad siccitatem tenuitatemque pertinet, ceterum utraque parte frigidior.Nam superiora eius calorem uicinorum siderum sentiunt. Inferiora quoque tepent; primum terrarum halitu, qui multum secum calidi affert ; deinde quia radii solis replicantur et, quousque redire potuerunt, id duplicato calore benignius fouent ; deinde etiam illo spiritu qui omnibus animalibus arbustisque ac satis calidus est, nihil enim uiueret sine calore.Adice nunc ignes, non tantum manufactos et certos, sed opertos terris, quorum aliqui eruperunt, innumerabiles in obscuro et condito flagrant semper. Hae tot partes eius fertiles rerum habent quiddam teporis, quoniam quidem sterile frigus est, calor gignit. Media ergo pars aeris ab his summota in frigore suo manet ; natura enim aeris gelida est.Qui cum sic diuisus sit, ima sui parte maxime uarius et inconstans ac mutabilis est. Circa terras plurimum audet, plurimum patitur, exagitat et exagitatur ; nec tamen eodem modo totus afficitur, sed aliter alibi et partibus inquietus ac turbidus est.Causas autem illi mutationis et inconstantiae alias terra praebet, cuius positiones hoc aut illo uersae magna ad aeris temperiem momenta sunt, alias siderum cursus, ex quibus soli plurimum imputes ; illum sequitur annus, ad illius flexum hiemes aestatesque uertuntur. Lunae proximum ius est. Sed ceterae quoque stellae non minus terrena quam incumbentem terris spiritum afficiunt et cursu suo occursuue contrario modo frigora, modo imbres aliasque terris turbide iniurias mouent.Haec necessarium fuit praeloqui dicturo de tonitru fulminibusque ac fulgurationibus. Nam cum in aere fiant, naturam eius explicari oportebat, quo facilius appareret quid facere aut pati posset.Tria sunt quae accidunt, fulgurationes, fulmina, tonitrua, quae una facta serius audiuntur. Fulguratio ostendit ignem, fulminatio emittit. Illa, ut ita dicam, comminatio est et conatio sine ictu ; ista iaculatio cum ictu.Quaedam sunt ex his de quibus inter omnes conuenit, quaedam in quibus diuersae sententiae sunt. Conuenit de illis, omnia ista in nubibus et e nubibus fieri. Etiamnunc conuenit et fulgurationes et fulminationes aut igneas esse aut ignea specie.Ad illa nunc transeamus in quibus lis est. Quidam putant ignem inesse nubibus ; quidam ad tempus fieri nec prius esse quam mitti. Ne inter illos quidem qui praeparant ignem conuenit; alius enim illum aliunde colligit. Quidam aiunt radios solis intercurrentis recurrentisque et saepius in se relatos ignem excitare. Anaxagoras ait illum ex aethere destillare et ex tanto ardore caeli multa decidere quae nubes diu inclusa custodiant.Aristoteles multo ante ignem colligi non putat, sed eodem momento exilire quo fiat. Cuius sententia talis est. Duae partes mundi in imo iacent, terra et aqua. Vtraque ex se reddit aliquid terrenus uapor siccus est et fumo similis, qui uentos, fulmina, tonitrua facit ; aquarum halitus umidus est et in imbres et niues cedit.Sed siccus ille terrarum uapor, unde uentis origo est, cum coaceruatus est, coitu nubium uehementer a latere eliditur ; deinde, ut latius, nubes proximas feriet. Haec plaga cum sono incutitur, qualis in nostris ignibus redditur, cum flamma uitio lignorum uirentium crepat. Et illic spiritus habens aliquid umidi secum conglobatusque rumpitur flamma ; eodem modo spiritus ille, quem paulo ante exprimi collisis nubibus dixi, impactus aliis nec rumpi nec exilire silentio potest.Dissimilis autem crepitus fit ob dissimilitudinem nubium, quarum aliae maiorem. sinum habent, aliae minorem. Ceterum illa uis expressi spiritus ignis est qui fulgurationis nomen habet, leui impetu accensus et uanus. Ante autem uidemus fulgorem quam sonum audimus, quia oeulorum uelocior sensus est et multum aures antecedit.Falsam autem opinionem esse eorum qui ignem in nubibus seruant, per multa colligi potest. Si de caelo cadit, quomodo non cotidie fit, cum tantumdem semper illic ardeat? Deinde nullam rationem reddiderunt quare ignis, quem natura sursum uocat, defluat. Alia enim condicio nostrorum ignium est, ex quibus fauillae cadunt, quae ponderis aliquid secum habent ; ita non descendit ignis, sed praecipitatur et deducitur.