Omnis de uniuerso quaestio in caelestia, sublimia, et terreae diuiditur. Prima pars naturam siderum scrutatur, et magnitudinem, et formam ignium, quibus mundus includitur : solidumne sit coelum, ac firmae concretaeque materiae, an ex subtili tenuique nexum ; agatur, an agat ; et infra se sidera habeat, an in contextu sui fixa ; quemadmodum sol anni uices seruet; an retro flectat : cetera deinceps his similia.Secunda pars tractat inter coelum terramque uersantia. Haec sont nubila, imbres, niues, et « humanas motura tonitrua mentes; » quaecumque aer facit patiturue. Haec sublimia dicimus, quia editiora imis sunt. Tertia illa pars de agris, terris, arbustis, satis, quaerit, et, ut iurisconsultorum uerbo utar, de omnibus quae solo continentur.Quomodo, inquis, de terrarum motu quaestionem eo posuisti loco, quo de tonitruis fulgoribusque dicturus? Quia, cum motus terrae fiat spiritu, spiritus autem sit aer agitatus, etsi subeat terras, non ibi spectandus est : cogitetur in ea sede, in qua illum natura disposuit.Dicam, quod magis uidebitur mirum : inter coelestia et de terra dicendum erit. Quare? inquis ; quia cum propria terrae excutimus suo loco, utrum lata sit, et inaequalis, et enormiter proiecta, an tota in formam pilae spectet, et in orbem partes suas cogat; alliget aquas, an aquis alligetur ipsa; animal sit, an iners corpus et sine sensu, plenum quidem spiritus, sed alieni ; et cetera huiusmodi quoties in manus uenerint, terram sequentur, et in imis collocabuntur.At ubi quaeretur, quis terrae sit situs, qua parte mundi subsederit, quomodo aduersus sidera coelumque posita sit, haec quaestio cedit superioribus, et, ut ita dicam, meliorem conditionem sequitur.Quoniam dixi de partibus, in quas omnis rerum naturae materia diuiditur, quaedam in commune sunt dicenda, et hoc primum praesumendum, inter ea corpora, a quibus unitas est, aera esse.Quid sit hoc et quare praecipiendum fuerit, scies si paulo altius repetiero, et dixero aliquid esse continuum, aliquid commissum. Continuatio est partium inter se non intermissa coniunctio. Unitas est sine commissura continuatio, et duorum inter se coniunctorum corporum tactus.Numquid dubium est, quin ex his corporibus quae uidemus tractamusque, quae aut sentiuntur aut sentiunt, quaedam sint composita? Illa constant aut nexu, aut aceruatione: ut puta funis, frumentum, nauis. Rursus non composita: ut arbor lapis. Ergo concedas oportet ex his quoque quae sensum quidem effugiunt, ceterum ratione prenduntur, esse in quibusdam unitatem corporum.Vide quomodo auribus tuis parcam. Expedire me poteram, si philosophorum lingua uti uoluissem, ut dicerem unita corpora. Hoc cum tibi remittam, tu inuicem mihi refer gratiam. Quare istud? si quando dixero unum, memineris me non ad numerum referre, sed ad naturam corporis, nulla ope externa, sed unitate sua cohaerentis. Ex hac nota corporum aer est.Omnia que in notitiam nostram cadunt uel cadere possunt, mundus complectitur. Ex bis quaedam sunt partes, quaedam materiae loco relicta; desiderat enim omnis natura materiam, sicut ars omnis quae manu constat.Quid sit hoc, apertius faciam. Pars est nostri oculus, manus, ossa, nerui. Materia sucus recentis cibi iturus in partes. Rursus quasi pars est sanguis nostri, qui et tamen est materia ; praeparat enim is alia, et nihilominus in numero eorum est quibus totum corpus efficitur.Sic mundi pars est aer, et quidem necessaria. Hic est enim qui caelum terramque connectit, qui ima ac summa sic separat ut tamen iungat. Separat, quia medius interuenit; iungit quia utrique per hunc inter se consensus est; supra se dat quicquid accepit a terris, rursus uim siderum in terrena transfundit.Quasi partem mundi uoco ut animalia et arbusta. Nam genus animalium arbustorumque pars uniuersi est, quia in consummationem totius assumptum et quia non est sine hoc uniuersum. Vnum autem animal et una arbor quasi pars est, quia, quamuis perierit, tamen id ex quo perit, totum est. Aer autem, ut dicebam, et caelo et terris cohaeret; utrique innatus est. Habet autem unitatem quicquid alicuius rei natiua pars est. Nihil enim nascitur sine unitate.Terra et pars est mundi et materia. Pars quare sit, non puto te interrogaturum, aut aeque interroga quare caelum pars sit ; quia scilicet non magis sine hoc quam sine illa uniuersum potest esse, quod cum his uniuersum est, ex quibus, id est, tam ex illo quam ex ista, alimenta omnibus animalibus, omnibus satis, omnibus stellis diuiduntur.Hinc quidquid est uirium singulis, hinc ipsi mundo tam multa poscenti subministrantur ; hinc profertur quo sustineantur tot sidera tam exercita tam auida per diem noctemque ut in opere ita in pastu. Omnium quidem rerum natura, quantum in nutrimentum sui satis sit, apprehendit, mundus autem, quantum in aeternum desiderabat, inuasit. Pusillum tibi exemplar magnae rei ponam : oua tantum complectuntur humoris quantum ad effectum animalis exituri satis est.