Praeterea numquam non contra solem arcus est; nihil autem ad rem pertinet, supra infraue sit, quia totum quod contra est latus uerberatur. Deinde aliquando arcum et occidens facit; tum certe ex inferiore parte nubes ferit terris propinquus: atqui et tunc dimidia pars est, quamuis solem nubes ex humili et sordido accipiant.Nostri, qui sic in nube, quomodo in speculo, lumen uolunt reddi, nubem cauam faciunt et sectae pilae partem, quae non potest totum orbem reddere, quia ipsa pars orbis est. Proposito accedo, argumento non consentio. Nam si in concauo speculo tota facies oppositi orbis exprimitur, et in semiorbe nihil prohibet totam aspici pilam.Etiamnunc diximus circulos apparere soli lunaeque in similitudinem arcus circumdatos: quare ille circulus iungitur, in arcu numquam? Deinde quare semper concauae nubes solem accipiunt, non aliquando planae et tumentes?Aristoteles ait post autumnale aequinoctium qualibet hora diei arcum fieri, aestate non fieri nisi aut incipiente aut inclinato die. Cuius rei causa manifesta est: primum, quia media diei parte sol calidissimus nubes euincit nec potest imaginem suam ab his recipere quas scindit; at matutino tempore aut uergens in occasum minus habet uirium, ideo a nubibus sustineri et repercuti potest.Deinde cum arcum facere non soleat nisi aduersus his, in quibus facit nubibus, cum breuiores dies sunt, semper obliquus est: itaque qualibet diei parte, etiam cum altissimus est, habet aliquas nubes, quas ex aduerso ferire possit. At temporibus aestiuis super nostrum uerticem fertur: itaque medio die excelsissimus terras rectiore aspicit linea, quam ut ullis nubibus possit occurrere'; omnes enim sub se tunc habet.Ut ait Vergilius noster: "et bibit ingens arcus", cum aduentat imber; sed non easdem, undecumque apparuit, minas affert: a meridie ortus magnam uim aquarum uehet (uinci enim nubes non potuerunt ualentissimo sole, tantum illis est uirium); si circa occasum refulsit, rorabit et leuiter impluet; si ab ortu circaue surrexit, serena promittit.Nunc de uirgis dicendum est, quas non minus pictas uariasque aeque pluuiarum signa solemus accipere. In quibus non multum operae consumendum est, quia uirgae nihil aliud sunt quam imperfecti arcus. Nam facies illis est quidem picta, sed nihil curuati habens: in rectum iacent.Fiunt autem iuxta solem fere in nube umida et iam se spargente. Itaque idem est in illis qui in arcu color; tantum ffigura mutatur, quia nubium quoque, in quibus extenduntur, alia est.Similis uarietas in coronis est; sed hoc differunt, quod coronae ubique fiunt, ubicumque sidus est, arcus non nisi contra solem, uirgae non nisi in uicinia solis. Possum et hoc modo differentiam omnium reddere: coronam si diuiseris, arcus erit; si direxeris, uirga. In omnibus color multiplex, ex caeruleo fuluoque uarius. Virgae soli tantum adiacent, arcus solares lunaresque sunt, coronae omnium siderum.Aliud quoque uirgarum genus apparet, cum radii per angusta foramina nubium tenues et intenti distantesque inter se diriguntur: et ipsi signa imbrium sunt.Quomodo nunc me hoc loco geram? Quid uocem imagines solis? Historici soles uocant et binos ternosque apparuisse memoriae tradunt; Graeci parhelia appellant, quia in propinquo fere a sole uisuntur aut quia accedunt ad aliquam similitudinem solis. Non enim totum imitantur sed magnitudinem eius figuramque: ceterum nihil habent ardoris hebetes et languidi. His quod nomen imponimus? An facio quod Vergilius, qui dubitauit de nomine, deinde id, de quo dubitauerat, posuit? "Et quo te nomine dicam, Rhaetica? Nec cellis ideo contende Falernis." Nihil ergo prohibet illas parhelia uocari.Sunt autem imagines solis in nube spissa et incurua in modum speculi. Quidam parhelion ita definiunt: nubes rotunda et splendida similisque soli. Sequitur enim illum nec umquam longius relinquitur, quam fuit, cum apparuit. Num quis nostrum miratur, si solis effigiem in aliquo fonte aut placido lacu uidit? Non, ut puto. Atqui tam in sublimi facies eius quam inter nos potest reddi, si modo idonea est materia, quae reddat.Quotiens defectionem solis uolumus deprehendere, ponimus pelues, quas aut oleo aut pice implemus, quia pinguis umor minus facile turbatur et ideo quas recipit imagines seruat; apparere autem imagines non possunt nisi in liquido et immoto. Tunc solemus notare, quemadmodum luna soli se opponat et illum tanto maiorem obiecto corpore abscondat, modo ex parte, si ita competit, ut in latus eius incurreret, modo totum; haec dicitur perfecta defectio, quae stellas quoque ostendit et intercipit lucem, tunc scilicet cum uterque orbis sub eodem libramento stetit.