Aristoteles idem iudicat: Ab omni, inquit, leuitate acies radios suos replicat; nihil autem est leuius aqua et aere: ergo etiam ab aere spisso uisus noster in nos redit. Ubi uero acies hebes et infirma est, qualislibet aeris ictu deficiet. Quidam itaque hoc genere ualetudinis laborant, ut ipsi sibi uideantur occurrere, ut ubique imaginem suam cernant. Quare? Quia infirma uis oculorum non potest perrumpere ne sibi quidem proximum aera sed resilit.Itaque quod in aliis efficit densus aer, in his facit omnis; satis enim ualet qualiscumque ad imbecillam aciem repellendam. Longe autem magis uisum nobis nostrum remittit aqua, quia crassior est et peruinci non potest, sed radios luminum nostrorum moratur et eo, unde exierunt, reflectit. Ergo cum multa stillicidia sint, totidem specula sunt; sed quia parua sunt, solis colorem sine figura exprimunt. Deinde cum in stillicidiis innumerabilibus et sine interuallo cadentibus reddatur idem color, incipit facies esse non multarum imaginum et intermissarum, sed unius longae atque continuae."Quomodo", inquis, "tu mihi multa milia imaginum istic esse dicis, ubi ego nullam uideo? Et quare, cum solis color unus sit, imaginum diuersus est?" Ut et haec, quae proposuisti, refellam et alia, quae non minus refellenda sunt, illud dicam oportet: nihil esse acie nostra fallacius non tantum in his, a quibus subtiliter peruidendis illam locorum diuersitas submouet, sed etiam in his quoque, quae ad manum cernit: remus tenui aqua tegitur et fracti speciem reddit; poma per uitrum aspicientibus multo maiora sunt; columnarum interualla porticus longior iungit.Ad ipsum solem reuertere: hunc, quem toto terrarum orbe maiorem probat ratio, acies nostra sic contraxit, ut sapientes uiri pedalem esse contenderent; quem uelocissimum omnium scimus, nemo nostrum moueri uidet, nec ire crederemus, nisi appareret isse. Mundum ipsum praecipiti uelocitate labentem et ortus occasusque intra momentum temporis reuoluentem nemo nostrum sentit procedere. Quid ergo miraris, si oculi nostri imbrium stillicidia non separant et ex ingenti spatio intuentibus minutarum imaginum discrimen interit?Illud dubium esse nulli potest, quin arcus imago solis sit roscida et caua nube concepta. Quod ex hoc tibi appareat: numquam non aduersa soli est, sublimis aut humilis, prout ille se submisit aut sustulit, in contrarium mota; illo enim descendente altior est, alto depressior. Saepe talis nubes a latere solis est nec arcum efficit, quia non ex recto imaginem trahit.Varietas autem non ob aliam causam fit, quam quia pars coloris sole est, pars a nube: in illa umor modo caeruleas lineas modo uirides modo purpurae similes et luteas aut igneas ducit, duobus coloribus hanc uarietatem efficientibus, remisso et intento. Sic enim et purpura eodem conchylio non in unum modum exit: interest, quamdiu macerata sit, crassius medicamentum an aquatius traxerit, saepius mersa sit et excocta an semel tincta.Non est ergo mirum si, cum duae res sint, sol et nubes, id est corpus et speculum, tam multa genera colorum exprimuntur, quam multis generibus possunt ista incitari aut relanguescere: alius est enim color ex igneo lumine, alius ex obtunso et leniore.In aliis rebus uaga inquisitio est, ubi non habemus, quod manu tenere possimus, et late coniectura mittenda est; hic apparet duas causas esse arcus, solem nubemque, quia nec sereno umquam fit nec nubilo ita, ut sol lateat: ergo utique ex his est, quorum sine altero non est.iamnunc illud accedit, quod aeque manifestum est, speculi ratione imaginem reddi, quia numquam nisi e contrario redditur, id est nisi ex altera parte stetit quod appareret, ex altera quod ostenderet. Rationes, quae non persuadent sed cogunt, a geometris aferuntur, nec dubium cuiquam relinquitur, quin arcus imago solis sit male expressi ob uitium figuramque speculi: nos interim temptemus alias probationes, quae de plano legi possint.Inter argumenta sic nascentis arcus pono, quod celerrime nascitur. Ingens enim uariumque corpus intra momentum subtexitur caelo et aeque celeriter aboletur; nihil autem tam cito redditur quam a speculo imago; non enim facit quicquam sed ostendit.Parianus Artemidorus adicit etiam, quale genus nubis esse debeat, quod talem solis imaginem reddit: Si speculum, inquit, concauum feceris, quod sit sectae pilae pars, si extra medium constiteris, quicumque iuxta te steterint, inuersi tibi uidebuntur et propiores a te quam a speculo;idem, inquit, euenit, cum rotundam et cauam nubem intuemur <intimo> a latere, ut solis imago a nube discedat propiorque nobis sit et in nos magis conuersa. Color illi igneus a sole est, caeruleus a nube, ceteri utriusque mixturae.