Ad illud nunc proprium incommodum revertamur: magnos cruciatus habet morbus. Sed hos tolerabiles intervalla faciunt. Nam summi doloris intentio invenit finem. Nemo potest valde dolere et diu; sic nos amantissima nostri natura disposuit, ut dolorem aut tolerabilem aut brevem faceret.Maximi dolores consistunt in macerrimis corporis partibus; nervi articulique et quicquid aliud exile est, acerrime saevit, eum in arto vitia concepit. Sed cito hae partes obstupescunt et ipso dolore sensum doloris amittunt, sive quia spiritus naturali prohibitus cursu et mutatus in peius vim suam, qua viget admonetque nos, perdit, sive quia corruptus umor, cum desiit habere, quo confluat, ipse se elidit et iis, quae nimis implevit, excutit sensum.Sic podagra et cheragra et omnis vertebrarum dolor nervorumque interquiescit, cum illa, quae torquebat, hebetavit; omnium istorum prima verminatio vexat, impetus mora extinguitur et finis dolendi est optorpuisse. Dentium, oculorum, aurium dolor ob hoc ipsum acutissimus est, quod inter angusta corporis nascitur, non minus, mehercule, quam capitis ipsius; sed si incitatior est, in alienationem soporemque convertitur.Hoc itaque solacium vasti doloris est, quod necesse est desinas illum sentire, si nimis senseris. Illud autem est, quod imperitos in vexatione corporis male habet: non adsueverunt animo esse contenti. Multum illis cum corpore fuit. Ideo vir magnus ac prudens animum diducit a corpore et multum cum meliore ac divina parte versatur, cum hac querula et fragili quantum necesse est.Sed molestum est, inquit, carere adsuetis voluptatibus, abstinere cibo, sitire, esurire. Haec prima abstinentia gravia sunt. Deinde cupiditas relanguescit ipsis per quae cupimus fatigatis ac deficientibus; inde morosus est stomachus, inde cuius fuit aviditas cibi, odium est. Desideria ipsa moriuntur. Non est autem acerbum carere eo, quod cupere desieris.Adice, quod nullus non intermittitur dolor aut certe remittitur. Adice, quod licet cavere venturum et obsistere inminenti remediis. Nullus enim non signa praemittit, utique qui ex solito revertitur. Tolerabilis est morbi patientia, si contempseris id quod extremum minatur.Noli mala tua facere tibi ipse graviora et te querellis onerare. Levis est dolor, si nihil illi opinio adiecerit; contra, si exhortari te coeperis ac dicere: Nihil est aut certe exiguum est. Duremus; iam desinet; levem illum, dum putas, facies. Omnia ex opinione suspensa sunt; non ambitio tantum ad illam respicit et luxuria et avaritia. Ad opinionem dolemus. Tam miser est quisque quam credidit.Detrahendas praeteritorum dolorum conquestiones puto et illa verba: Nulli umquam fuit peius. Quos cruciatus, quanta mala pertuli! Nemo me surrecturum putavit. Quotiens deploratus sum a meis, quotiens a medicis relictus! In eculeum inpositi non sic distrahuntur. Etiam si sunt vera ista, transierunt. Quid iuvat praeteritos dolores retractare et miserum esse, quia fueris? Quid, quod nemo non multum malis suis adicit et sibi ipse mentitur? Deinde quod acerbum fuit ferre, tulisse iucundum est; naturale est mali sui fine gaudere. Circumcidenda ergo duo sunt, et futuri timor et veteris incommodi memoria; hoc ad me iam non pertinet, illud nondum.In ipsis positus difficultatibus dicat: Forsan et haec olim meminisse iuvabit. Toto contra ille pugnet animo; vincetur, si cesserit, vincet, si se contra dolorem suum intenderit. Nunc hoc plerique faciunt, ad trahunt in se ruinam, cui obstandum est. Istud quod premit, quod inpendet, quod urget, si subducere te coeperis, sequetur et gravius incumbet; si contra steteris et obniti volueris, repelletur.Athletae quantum plagarum ore, quantum toto corpore excipiunt? Ferunt tamen omne tormentum gloriae cupiditate nec tantum quia pugnant, ista patiuntur, sed ut pugnent. Exercitatio ipsa tormentum est. Nos quoque evincamus omnia, quorum praemium non corona nec palma est nec tubicen praedicationi nominis nostri silentium faciens, sed virtus et firmitas animi et pax in ceterum parta, si semel in aliquo certamine debellata fortuna est.Dolorem gravem sentio. Quid ergo? Non sentis, si illum muliebriter tuleris? Quemadmodum perniciosior est hostis fugientibus, sic omne fortuitum incommodum magis instat cedenti et averso. Sed grave est. Quid? Nos ad hoc fortes sumus, ut levia portemus? Utrum vis longum esse morbum an concitatum et brevem? Si longus est, habet intercapedinem, dat refectioni locum, multum temporis donat, necesse est, ut exurgit, et desinat. Brevis morbus ac praeceps alterutrum faciet: aut extinguetur aut extinguet. Quid autem interest, non sit an non sim? In utroque finis dolendi est.