Quanta dementia est heredis sui res procurare et sibi negare omnia, ut tibi ex amico inimicum magna faciat hereditas. Plus enim gaudebit tua morte, quo plus acceperit. Istos tristes et superciliosos alienae vitae censores, suae hostes, publicos paedagogos assis ne feceris nec dubitaveris bonam vitam quam opinionem bonam malle.Hae voces non aliter fugiendae sunt quam illae, quas Ulixes nisi alligatus praetervehi noluit. Idem possunt; abducunt a patria, a parentibus, ab amicis, a virtutibus et in turpem vitam misera nisi turpi spe illidunt. Quanto satius est rectum sequi limitem et eo se perducere, ut ea demum sint tibi iucunda, quae honesta.Quod adsequi poterimus, si scierimus duo esse genera rerum, quae nos aut invitent aut fugent. Invitant ut divitiae, voluptates, forma, ambitio, cetera blanda et adridentia; fugat labor, mors, dolor, ignominia, victus adstrictior. Debemus itaque exerceri, ne haec timeamus, ne illa cupiamus. In contrarium pugnemus et ab invitantibus recedamus, adversus petentia concitemur.Non vides, quam diversus sit descendentium habitus et ascendentium? Qui per pronum eunt, resupinant corpora, qui in arduum, incumbunt. Nam si descendas, pondus suum in priorem* partem dare, si ascendas, retro abducere cum vitio, Lucili, consentire est. In voluptates descenditur, in aspera et dura subeundum est; hic inpellamus corpora, illic refrenemus.Hoc nunc me existimas dicere, eos tantum perniciosos esse auribus nostris, qui voluptatem laudant, qui doloris metus, per se formidabiles res, incutiunt? Illos quoque nocere nobis existimo, qui nos sub specie Stoicae sectae hortantur ad vitia. Hoc enim iactant: solum sapientem et doctum esse amatorem. Solus sapit ad hanc artem; aeque conbibendi et convivendi sapiens est peritissimus. Quaeramus, ad quam usque aetatem iuvenes amandi sint.Haec Graecae consuetudini data sint, nos ad illa potius aures derigamus: Nemo est casu bonus. Discenda virtus est. voluptas humilis res et pusilla est et in nullo habenda pretio, communis cum mutis animalibus, ad quam minima et contemptissima advolant. Gloria vanum et volucre quiddam est auraque mobilius. Paupertas nulli malum est nisi repugnanti. Mors malum non est; quid quaeris? Sola ius aecum generis humani. Superstitio error insanientis est; amandos timet; quos colit, violat. Quid enim interest, utrum deos neges an infames?Haec discenda, immo ediscenda sunt; non debet excusationes vitio philosophia suggerere. Nullam habet spem salutis aeger, quem ad intemperantiam medicus hortatur. Vale.Possum multa tibi veterum praecepta referre, Ni refugis tenuisque piget cognoscere curas. Non refugis autem nec ulla te subtilitas abigit. Non est elegantiae tuae tam magna sectari secure. Illud probo, quod omnia ad aliquem profectum redigis et tunc tantum offenderis, ubi summa subtilitate nihil agitur. Quod ne nunc quidem fieri laborabo. Quaeritur, utrum sensu conprendatur an intellectu bonum? Huic adiunctum est in mutis animalibus et infantibus non esse.Quicumque voluptatem in summo ponunt, sensibile iudicant bonum, nos contra intellegibile, qui illud animo damus. Si de bono sensus iudicarent, nullam voluptatem reiceremus, nulla enim non invitat, nulla non delectat; et e contrario nullum dolorem volentes subiremus, nullus enim non offendit sensum.Praeterea non essent digni reprehensione, quibus nimium voluptas placet quibusque summus est doloris timor. Atqui inprobamus gulae ac libidini addictos et contemnimus illos, qui nihil viriliter ausuri sunt doloris metu. Quid autem peccant, si sensibus, id est iudicibus boni ac mali, parent? His enim tradidistis adpetitionis et fugae arbitrium.Sed videlicet ratio isti rei praeposita est; illa quemadmodum de beata vita, quemadmodum de virtute, de honesto, sic et de bono maloque constituit. Nam apud istos vilissimae parti datur de meliore sententia, ut de bono pronuntiet sensus, obtunsa res et hebes et in homine quam in aliis animalibus tardior.Quid si quis vellet non oculis, sed tactu minuta discernere? Subtilior ad hoc acies nulla quam oculorum et intentior daret bonum malumque dinoscere. Vides in quanta ignorantia veritatis versetur et quam humi sublimia ac divina proiecerit, apud quem de summo, bono malo, iudicat tactus.Quemadmodum, inquit, omnis scientia atque ars aliquid debet habere manifestum sensuque conprehensum, ex quo oriatur et crescat, sic beata vita fundamentum et initium a manifestis ducit et eo, quod sub sensum cadat. Nempe vos a manifestis beatam vitam initium sui capere dicitis.Dicimus beata esse, quae secundum naturam sint. Quid autem secundum naturam sit, palam et protinus apparet, sicut quid sit integrum. Quod secundum naturam est, quod contigit protinus nato, non dico bonum, sed initium boni. Tu summum bonum, voluptatem, infantiae donas, ut inde incipiat nascens, quo consummatus homo pervenit.