Quemadmodum, inquit, editum animal intellectum habere aut salutaris aut mortiferae rei potest? Primum quaeritur, an intellegat, non quemadmodum intellegat. Esse autem illis intellectum ex eo apparet, quod nihil amplius, si intellexerint, facient. Quid est, quare pavonem, quare anserem gallina non fugiat, at tanto minorem et ne notum quidem sibi accipitrem? Quare pulli faelem timeant, canem non timeant? Apparet illis inesse nocituri scientiam non experimento collectam; nam antequam possint experisci, cavent.Deinde ne hoc casu existimes fieri, nec metuunt alia quam debent nec umquam obliviscuntur huius tutelae et diligentiae; aequalis est illis a pernicioso fuga. Praeterea non fiunt timidiora vivendo. Ex quo quidem apparet non usu illa in hoc pervenire, sed naturali amore salutis suae. Et tardum est et varium, quod usus docet; quicquid natura tradit, et aequale omnibus est et statim.Si tamen exigis, dicam quomodo omne animal perniciosa intellegere conatur? Sentit se carne constare; itaque sentit, quid sit, quo secari caro, quo uri, quo opteri possit, quae sint animalia armata ad nocendum; horum speciem trahit inimicam et hostilem. Inter se ista coniuncta sunt; simul enim conciliatur saluti suae quidque et iuvantia petit, laesura formidat. Naturales ad utilia impetus, naturales a contrariis aspernationes sunt; sine ulla cogitatione, quae hoc dictet, sine consilio fit, quidquid natura praecepit.Non vides, quanta sit subtilitas apibus ad fingenda domicilia, quanta dividua laboris obeundi undique concordia? Non vides, quam nulli mortalium mutabilis illa aranei textura, quanti operis sit fila disponere, alia in rectum inmissa firmamenti loco, alia in orbem currentia ex denso rara, qua minora animalia, in quorum perniciem illa tcnduntur tenduntur, velut retibus implicata teneantur?Nascitur ars ista, non discitur. Itaque nullum est animal altero doctius. videbis araneorum pares telas, par in favis angulorum omnium foramen. Incertum est et inaequabile, quidquid ars tradit; ex aequo venit, quod natura distribuit. Haec nihil magis quam tutelam sui et eius peritiam tradidit, ideoque etiam simul incipiunt et discere et vivere.Nec est mirum cum eo nasci illa, sine quo frustra nascerentur. Primum hoc instrumentum in illa natura contulit ad permanendum, conciliationem et caritatem sui. Non poterant salva esse, nisi vellent. Nec hoc per se profuturum erat, sed sine hoc nulla res profuisset. In nullo deprendes vilitatem sui, ne neglegentiam quidem. Tacitis quoque et brutis, quamquam in cetera torpeant, ad vivendum sollertia est. videbis, quae aliis inutilia sunt, sibi ipsa non deesse. Vale.Detrimentum iam dies sensit. Resiluit aliquantum, ita tamen ut liberate adhuc spatium sit, si quis cum ipso, ut ita dicam, die surgat. Officiosior meliorque, si quis illum exspectat et lucem primam excipit; turpis, qui alto sole semisomnus iacet, cuius vigilia medio die incipit; et adhuc multis hoc antelucanum est.Sunt qui officia lucis noctisque perverterint nec ante diducant oculos hesterna graves crapula quam adpetere nox coepit. Qualis illorum condicio dicitur, quos natura, ut ait vergilius, sedibus nostris subditos e contrario posuit, Nosque ubi primus equis Oriens adflavit anhelis, Illis sera rubens accendit lumina Vesper; talis horum contraria omnibus non regio, sed vita est. Sunt quidam in eadem urbe antipodes, qui, ut M. Cato ait, nec orientem umquam solem viderunt nec occidentem.Hos tu existimas scire quemadmodum vivendum sit, qui nesciunt quando? Et hi mortem timent, in quam se vivi condiderunt? Tam infausti quam nocturnae aves sunt. Licet in vino unguentoque tenebras suas exigant, licet epulis et quidem in multa fericula discoctis totum perversae vigiliae tempus educant, non convivantur, sed iusta sibi faciunt. Mortuis certe interdiu parentatur. At mehercules nullus agenti dies longus est. Extendamus vitam; huius et officium et argumentum actus est. Circumscribatur nox, et aliquid ex illa in diem transferatur.Aves, quae conviviis conparantur, ut inmotae facile pinguescant, in obscuro continentur; ita sine ulla exercitatione iacentibus tumor pigrum corpus invadit, et superba umbra iners sagina subcrescit. At istorum corpora, qui se tenebris dicaverunt, foeda visuntur. Quippe suspectior illis quam morbo patientibus color est, languidi et evanidi albent, et in vivis caro morticina est. Hoc tamen minimum in illis malorum dixerim. Quanto plus tenebrarum in animo est! Ille in se stupet, ille caligat, invidet caecis. Quis umquam oculos tenebrarum causa habuit?