Nondum caelum nisi ex intervallo pati possumus; proinde intrepidus horam illam decretoriam prospice: non est animo suprema, sed corpori. Quidquid circa te iacet rerum, tamquam hospitalis loci sarcinas specta: transeundum est. Excutit redeuntem natura sicut intrantem.Non licet plus efferre quam intuleris, immo etiam ex eo, quod ad vitam adtulisti, pars magna ponenda est: detrahetur tibi haec circumiecta, novissimum velamentum tui, cutis; detrahetur caro et suffusus sanguis discurrensque per totum; detrahentur ossa nervique, firmamenta fluidorum ac labentium.Dies iste, quem tamquam extremum reformidas, aeterni natalis est. Depone onus; quid cunctaris, tamquam non prius quoque relicto, in quo latebas, corpore exieris? Haeres, reluctaris; tum quoque magno nisu matris expulsus es. Gemis, ploras; et hoc ipsum flere nascentis est, sed tunc debebat ignosci: rudis et imperitus omnium veneras. Ex maternorum viscerum calido mollique fomento emissum adflavit aura liberior, deinde offendit durae manus tactus, tenerque adhuc et nullius rei gnarus obstipuisti inter ignota.Nunc tibi non est novum separari ab eo, cuius ante pars fueris; aequo animo membra iam supervacua dimitte et istuc corpus inhabitatum diu pone. Scindetur, obruetur, abolebitur. Quid contristaris? Ita solet fieri: pereunt semper velamenta nascentem. Quid ista sic diligis quasi tua? Istis opertus es. Veniet, qui te revellat dies et ex contubernio foedi atque olidi ventris educat.Huic nunc quoque tu, quantum potes, subdue subduc te voluptatique, nisi quae necessariis seriisque cohaerebit; alienus iam hinc altius ab quid sublimiusque meditare. Aliquando naturae tibi arcana retegentur, discutietur ista caligo et lux undique clara percutiet. Imaginare tecum, quantus ille sit fulgor tot sideribus inter se lumen miscentibus; nulla serenum umbra turbabit. Aequaliter splendebit omne caeli latus; dies et nox aeris infimi vices sunt. Tunc in tenebris vixisse te dices, cum totam lucem et totus aspexeris, quam nunc per angustissimas oculorum vias obscure intuens. Et tamen admirans illam iam procul; quid tibi videbitur divina lux, cum illam suo loco videris?Haec cogitatio nihil sordidum animo subsidere sinit, nihil humile, nihil crudele. Deos rerum omnium esse testes ait. Illis nos adprobari, illis in futurum parari iubet et aeternitatem proponere. Quam qui mente concepit, nullos horret exercitus, non ferretur tuba, nullis ad timorem minis agitur.Quidni non timeat qui mori sperat? Is quoque, qui animum tamdiu iudicat manere, quamdiu retinetur corporis vinculo, solutum statim spargit, ut etiam post mortem utilis esse possit. Quamvis enim ipse ereptus sit oculis, tamen Multa viri virtus animo multusque recursat Gentis honos. Cogita, quantum nobis exempla bona prosint: scies magnorum virorum non minus praesentiam esse utilem quam memoriam. Vale.Quid ista circumspicis, quae tibi possunt fortasse evenire, sed possunt et non evenire? Incendium dico, ruinam, alia, quae nobis incidunt, non insidiantur; illa potius vide, illa devita, quae nos observant, quae captant. Rariores sunt casus, etiam si graves, naufragium facere, vehiculo everti; ab homine homini cotidianum periculum. Adversus hoc te expedi, hoc intentis oculis intuere. Nullum est malum frequentius, nullum pertinacius, nullum blandius.Ac tempestas minatur antequam surgat, crepant aedificia antequam corruant, praenuntiat fumus incendium; subita est ex homine pernicies et eo diligentius tegitur, quo propius accedit. Erras, si istorum tibi qui occurrunt vultibus credis; hominum effigies habent, animos ferarum, nisi quod illarum perniciosus est primus incursus; quos transiere, non quaerunt. Numquam enim illas ad nocendum nisi necessitas incitat; aut fame aut timore coguntur ad pugnam; homini perdere hominem libet.Tu tamen ita cogita, quod ex homine periculum sit, ut cogites, quod sit hominis officium. Alterum intuere, ne laedaris, alterum ne laedas. Commodis omnium laeteris, movearis incommodis et memineris, quae praestare debeas, quae cavere.Sic vivendo quid consequaris? Non te ne noceant, sed ne fallant. Quantum potes autem, in philosophiam recede: illa te sinu suo proteget, in huius sacrario eris aut tutus aut tutior. Non arietant inter se nisi in eadem ambulantes via.Ipsam autem philosophiam non debebis iactare; multis fuit periculi causa insolenter tractata et contumaciter. Tibi vitia detrahat, non aliis exprobret. Non abhorreat a publicis moribus nec hoc agat, ut quicquid non facit, damnare videatur. Licet sapere sine pompa, sine invidia. Vale.