Quid ergo? inquit, et fama erit unius hominis existimatio et infamia unius malignus sermo? Gloriam quoque, inquit, latius fusam intellego, consensum enim multorum exigit. Diversa horum condicio est et illius. Quare? Quia, si de me bene vir bonus sentit, eodem loco sum, quo si omnes boni idem sentirent; omnes enim, si me cognoverint, idem sentient. Par illis idemque iudicium est, aeque vero inficiscitur. Dissidere non possunt; ita pro eo est, ac si omnes idem sentiant, quia aliud sentire non possunt.Ad gloriam aut famam non est satis unius opinio. Illic idem potest una sententia, quod omnium, quia omnium, si perrogetur, una erit; hic diversa dissimilium iudicia sunt. Difficiles adfectus, dubia omnia invenies, levia, suspecta. Putas tu posse unam omnium esse sententiam? Non est unius una sententia. Illi placet verum, veritatis una vis, una facies est; apud hos falsa sunt, quibus adsentiuntur. Numquam autem falsis constantia est: variantur et dissident.Sed laus, inquit, nihil aliud quam vox est, vox autem bonum non est. Cum dicunt claritatem esse laudem bonorum a bonis redditam, non ad vocem referunt, sed ad sententiam. Licet enim vir bonus taceat, sed aliquem iudicet dignum laude esse, laudatus est.Praeterea aliud est laus, aliud laudatio, haec et vocem exigit. Itaque nemo dicit laudem funebrem, sed laudationem, cuius officium oratione constat. Cum dicimus aliquem laude dignum, non verba illi benigna hominum, sed iudicia promittimus. Ergo laus etiam taciti est bene sentientis ac bonum virum apud se laudantis.Deinde, ut dixi, ad animum refertur laus, non ad verba, quae conceptam laudem egerunt et in notitiam plurium emittunt. Laudat qui laudandum esse iudicat. Cum tragicus ille apud nos ait magnificum esse laudari a laudato viro, laude digno ait. Et cum aeque antiquus poeta ait laus alit artis. non laudationem dicit, quae corrumpit artes. Nihil enim aeque et eloquentiam et omne aliud studium auribus deditum vitiavit quam popularis adsensio.Fama vocem utique desiderat, claritas potest etiam citra vocem contingere contenta iudicio. Plena est non tantum inter tacentis, sed etiam inter reclamantis. Quid intersit inter claritatem et gloriam dicam: gloria multorum iudiciis constat, claritas bonorum. Cuius, inquit, bonum est claritas, id est laus bono a bonis reddita?Utrum laudati an laudantis? Utriusque, Meum, qui laudor; quia natura me amantem omnium genuit, et bene fecisse gaudeo, et gratos me invenisse virtutum interpretes laetor; hoc plurium bonum est, quod grati sunt, sed et meum. Ita enim animo conpositus sum, ut aliorum bonum meum iudicem, utique eorum, quibus ipse sum boni causa.Est istud laudantium bonum, virtute enim geritur; omnis autem virtutis actio bonum est. Hoc contingere illis non potuisset, nisi ego talis essem. Itaque utriusque bonum est merito laudari, tam mehercules quam bene iudicasse iudicantis bonum est et eius, secundum quem iudicatum est. Numquid dubitas, quin iustitia et habentis bonum sit et autem sit eius, cui debitum solvit? Merentem laudare iustitia est; ergo utriusque bonum est.Cavillatoribus istis abunde responderimus. Sed non debet hoc nobis esse propositum arguta disserere et philosophiam in has angustias ex sua maiestate detrahere; quanto satius est ire aperta via et recta quam sibi ipsum flexus disponere, quos cum magna molestia debeas relegere? Neque enim quicquam aliud istae disputationes sunt quam inter se perite captantium lusus.Dic potius, quam naturale sit in inmensum mentem suam extendere. Magna et generosa res est humanus animus: nullos sibi poni nisi communes et cum deo terminos patitur. Primum humilem non accipit patriam, Ephesum aut Alexandriam aut si quod est etiamnunc frequentius accolis laetiusve tectis solum; patria est illi quodcumque suprema et universa circuitu suo cingit, hoc omne convexum, intra quod iacent maria cum terris, intra quod aer humanis divina secernens etiam coniungit, in quo disposita tot lumina in actus suos excubant.Deinde artam aetatem sibi dari non sinit: omnes, inquit, anni mei sunt. Nullum saeculum magnis ingeniis clusum est, nullum non cogitationi pervium tempus. Cum venerit dies ille, qui mixtum hoc divini humanique secernat, corpus hic, ubi inveni, relinquam, ipse me dis reddam. Nec nunc sine illis sum, sed gravi terrenoque detineor.Per has mortalis aevi moras illi meliori vitae longiorique proluditur. Quemadmodum decem mensibus tenet nos maternus uterus et praeparat non sibi, sed illi loco, in quem videmur emitti iam idonei spiritum trahere et in aperto durare; sic per hoc spatium, quod ab infantia patet in senectutem, in alium maturescimus partum. Alia origo nos expectat, alius rerum status.