Utrum, inquam, veras opiniones habenti de bonis malisque sunt necessaria an non habenti? Qui non habet, nihil a te adiuvabitur; aures eius contraria monitionibus tuis fama possedit. Qui habet exactum iudicium de fugiendis petendisque, scit, quid sibi faciendum sit, etiam te tacente. Tota ergo pars ista philosophiae summoveri potest.Duo sunt, propter quae delinquimus: aut inest animo pravis opinionibus malitia contracta aut, etiam si non est falsis occupatus, ad falsa proclivis est et cito specie quo non oportet trahente corrumpitur. Itaque debemus aut percurarc percurare mentem aegram et vitiis liberare, aut vacantem quidem, sed ad peiora pronam praeoeeupare praeoccupare. Utrumque decreta philosophiae faciunt; ergo tale praceipiendi praecipiendi genus nil agit.Praeterea si praecepta singulis damus, inconprehensibile opus est. Alia enim dare debemus faeneranti, alia colenti agrum, alia negotianti, alia regum amicitias sequenti, alia pares, alia inferiores amaturo.In matrimonio praecipies, quomodo vivat eum uxore aliquis, quam virginem duxit, quomodo eum ea, quae alicuius ante matrimonium experta est, quemadmodum eum locuplete, quemadmodum cum indotata. An non putas aliquid esse discriminis inter sterilem et fecundam, inter proveetiorem provectiorem et puellam, inter matrem et novercam? Omnes species conplecti non possumus, atqui singulae propria exigunt; leges autem philosophiae breves sunt et omnia alligant.Adice nunc, quod sapientiae praecepta finita debent esse et certa: si qua finiri non possunt, extra sapientiam sunt; sapientia rerum terminos novit. Ergo ista praceeptiva praeceptiva pars summovenda est, quia quod paucis promittit, praestare omnibus non potest; sapientia autem omnes tenet.Inter insaniam publicam et hanc, quae medicis traditur, nihil interest nisi quod haec morbo laborat, illa opinionibus falsis. Altera causas furoris traxit ex valitudine, altera animi mala valitudo est. Si quis furioso praecepta det, quomodo loqui debeat, quomodo procedere, quomodo in publico se gerere, quomodo in privato, erit ipso, quem monebit, insanior. Ei bilis nigra curanda est et ipsa furoris causa removenda. Idem in hoc alio animi furore faciendum est. Ipse discuti debet; alioqui abibunt in vanum monentium verba.Haec ab Aristone dicuntur; cui respondebimus ad singula. Primum adversus illud, quod ait, si quid obstat oculo et inpedit visum, debere removeri. Fateor huic non esse opus praeceptis ad videndum, sed remedio, quo purgetur acies et officientem sibi moram effugiat. Natura enim videmus, cui usum sui reddit qui removet obstantia. Quid autem cuique debeatur officio, natura non docet.Deinde cuius curata suffusio est, is non protinus eum visum recepit, aliis quoque potest reddere; malitia liberatus et liberat. Non opus est exhortatione, ne consilio quidem, ut colorum proprietates oculus intellegat, a nigro album etiam nullo monente distinguet. Multis contra praeceptis eget animus, ut videat, quid agendum sit in vita; quamquam oculis quoque aegros medicus non tantum curat sed etiam monet.Non est, inquit, quod protinus inbecillam aciem committas inprobo lumini; a tenebris primum ad umbrosa procede, deinde plus aude et paulatim claram lucem pati adsuesce. Non est quod post cibum studeas, non est quod plenis oculis ac tumentibus imperes; adflatum et vim frigoris in os occurrentis evita; alia eiusmodi, quae non minus quam medicamenta proficiunt. Adicit remediis medicina consilium.Error, inquit, est causa peccandi. Hunc nobis praecepta non detrahunt nec expugnant opiniones de bonis ac malis falsas. Concedo per se efficacia praecepta non esse ad evertendam pravam animi persuasionem; sed non ideo nihil ne aliis quidem adiecta proficiunt. Primum memoriam renovant; deinde quae in universo confusius videbantur, in partes divisa diligentius considerantur. Aut isto modo licet et consolationes dicas supervacuas et exhortationes; atqui non sunt supervacuae, ergo ne monitiones quidem.Stultum est, inquit, praecipere aegro, quid facere tamquam sanus debeat, cum restituenda sanitas sit, sine qua inrita sunt praecepta. Quid, quod habent aegri quaedam sanique communia, de quibus admonendi sunt? Tamquam ne avide cibos adpetant, ut lassitudinem vitent. Habent quaedam praecepta communia pauper et dives.Sana. inquit, avaritiam, et nihil habebis quod admoneas aut pauperem aut divitem, si cupiditas utriusque consedit. Quid, quod aliud est non concupiscere pecuniam, aliud uti pecunia scire? Cuius avari modum ignorant, etiam non avari usum. Tolle, inquit, errores; supervacua praecepta sunt. Falsum est. Puta enim avaritiam relaxatam, puta adstrictam esse luxuriam, temeritati frenos iniectos, ignaviae subditum calcar; etiam remotis vitiis quid et quemadmodum debeamus facere, discendum est.