Quanta dementia est vereri, ne infameris ab infamibus? Quemadmodum famam extimuistis sine causa, sic et illa, quae numquam timeretis, nisi fama iussisset. Num quid detrimenti faceret vir bonus iniquis rumoribus sparsus?Ne morti quidem hoc apud nos noceat; et haec malam olitionem habet. Nemo eorum, qui illam accusant, expertus est. Interim temeritas est damnare, quod nescias. At illud scis, quam multis utilis sit, quam multos liberet tormentis, egestate, querellis, suppliciis, taedio. Non sumus in ullius potestate, cum mors in nostra potestate sit. Vale.Puto, inter me teque conveniet externa corpori adquiri, corpus in honorem animi coli, in animo esse partes ministras, per quas movemur alimurque, propter ipsum principale nobis datas. In hoc principali est aliquid inrationale, est et rationale. Illud huic servit, hoc unum est, quod alio non refertur, sed omnia ad se refert. Nam illa quoque divina ratio omnibus praeposita est, ipsa sub nullo est; et haec autem nostra eadem est, quia ex illa est.Si de hoc inter nos convenit, sequitur ut de illo quoque conveniat, in hoc uno positam esse beatam vitam, ut in nobis ratio perfecta sit. Haec enim sola non submittit animum, stat contra fortunam; in quolibet rerum habitu securos servat. Id autem unum bonum est, quod numquam defringitur. Is est, inquam, beatus quem nulla res minorem facit; tenet summa, et ne ulli quidem nisi sibi innixus. Nam qui aliquo auxilio sustinetur, potest cadere. Si aliter est, incipient multum in nobis valere non nostra. Quis autem vult constare fortunam aut quis se prudens ob aliena miratur?Quid est beata vita? Securitas et perpetua tranquillitas. Hanc dabit animi magnitudo, dabit constantia bene iudicati tenax. Ad haec quomodo pervenitur? Si veritas tota perspecta est; si servatus est in rebus agendis ordo, modus, decor, innoxia voluntas ac benigna, intenta rationi nec umquam ab illa recedens, amabilis simul mirabilisque. Denique ut breviter tibi formulam scribam, talis animus esse sapientis viri debet, qualis deum deceat.Quid potest desiderare is, cui omnia honesta contingunt? Nam si possunt aliquid non honesta conferre ad optimum statum, in his erit beata vita, sine quibus honesta. Et quid turpius stultiusve quam bonum rationalis animi ex inrationalibus nectere?Quidam tamen augeri summum bonum iudicant, quia parum plenum sit fortuitis repugnantibus. Antipater quoque inter magnos sectae huius auctores aliquid se tribuere dicit externis, sed exiguum admodum. Vides autem quale sit die non esse contentum, nisi aliquis igniculus adluxerit. Quod potest in hac claritate solis habere scintilla momentum?Si non es sola honestate contentus, necesse est aut quietem adici velis, quam vocant Graeci, aut voluptatem. Horum alterum utcumque recipi potest. Vacat enim animus molestia liber ad inspectum universi, nihilque illum avocat a contemplatione naturae. Alterum illud, voluptas, bonum pecoris est. Adicimus rationali inrationale, honesto inhonestum. Ad hanc vitam facit titillatio corporis;quid ergo dubitatis dicere bene esse homini, si palato bene est? Et hunc tu, non dico inter viros numeras, sed inter homines, cuius summum bonum saporibus et coloribus sonisque constat? Excedat ex hoc animalium numero pulcherrimo ac dis secundo: mutis adgregetur animal pabulo laetum.Inrationalis pars animi duas habet partes, alteram animosam, ambitiosam, inpotentem, positam in adfectionibus, alteram humilem, languidam, voluptatibus deditam; illam effrenatam, meliorem tamen, certe fortiorem ac digniorem viro reliquerunt, hanc necessariam beatae vitae putaverunt, enervem et abiectam.Huic rationem servire iusserunt et fecerunt animalis generosissimi summum bonum demissum et ignobile, praeterea mixtum portentosumque et ex diversis ac male congruentibus membris. Nam ut ait Vergilius noster in Scylla Prima hominis facies et pulchro pectore virgo Pube tenus, postrema inmani corpore pistrix Delphinum caudas utero commissa luporum. Huic tamen Scyllae fera animalia adiuncta sunt, horrenda, velocia; at isti sapientiam ex quibus conposuere portentis!Prima ars hominis est ipsa virtus; huic committitur inutilis caro et fluida, receptandis tantum cibis habilis, ut ait Posidonius. Virtus illa divina in lubricum desinit et superioribus eius partibus venerandis atque caelestibus animal iners ac marcidum adtexitur. Illa utcumque altera quies nihil quidem ipsa praestabat animo, sed inpedimenta removebat; voluptas ultro dissolvit et omne robur emollit. Quae invenietur tam discors inter se iunctura corporum? Fortissimae rei inertissima adstruitur, severissimae parum seria, sanctissimae intemperans usque ad incesta.