Est ergo, ut dicebam, clementia omnibus quidem homini- bus secundum naturam, maxime tamen decora imperatoribus, quanto plus habet apud illos, quod servet, quantoque in maiore materia apparet. Quantulum enim nocet privata crudelitas ! Principum saevitia bellum est.Cum autem virtutibus inter se sit concordia nec ulla altera melior aut honestior sit, quaedam tamen quibusdam personis aptior est. Decet magnanimitas quemlibet mortalem, etiam illum, infra quem nihil est ; quid enim maius aut fortius quam malam fortunam retundere ? Haec tamen magnanimitas in bona fortuna laxiorem locum habet meliusque in tribunali quam in plano conspicitur.Clementia, in quamcumque domum pervenerit, eam felicem tranquillamque praestabit, sed in regia, quo rarior, eo mirabilior. Quid enim est memorabilis quam eum, cuius irae nihil obstat, cuius graviori sententiae ipsi, qui pereunt, adsentiuntur, quem nemo interpellaturus est, immo, si vehementius excanduit, ne deprecaturus est quidem, ipsum sibi manum inicere et potestate sua in melius placidiusque uti hoc ipsum cogitantem : " Occidere contra legem nemo non potest, servare nemo praeter me" ?Magnam fortunam magnus animus decet, qui, nisi se ad illam extulit et altior stetit, illam quoque infra ad terram deducit ; magni autem animi proprium est placidum esse tranquillumque et iniurias atque offensiones superne despicere. Muliebre est furere in ira, ferarum vero nec generosarum quidem prae- mordere et urguere proiectos. Elephanti leonesque transeunt, quae impulerunt; ignobilis bestiae per- tinacia est.Non decet regem saeva nec inexorabilis ira, non multum enim supra eum eminet, cui se irascendo exaequat ; at si dat vitam, si dat dignitatem periclitantibus et meritis amittere, facit, quod nulli nisi rerum potenti licet ; vita enim etiam superiori eripitur, numquam nisi inferiori datur.Servare proprium est excellentis fortunae, quae numquam magis suspici debet, quam cum illi contigit idem posse quod dis, quorum beneficio in lucem edimur tam boni quam mali. Deorum itaque sibi animum adserens princeps alios ex civibus suis, quia utiles bonique sunt, libens videat, alios in numerum relinquat ; quosdam esse gaudeat, quosdam patiatur.Cogitato, in hac civitate, in qua turba per latissima itinera sine intermissione defluens eliditur, quotiens aliquid obstitit, quod cursum eius velut torrentis rapidi moraretur, in qua tribus eodem tempore theatris caveae postulantur, in qua consumitur, quidquid terris omnibus aratur, quanta solitudo ac vastitas futura sit, si nihil relinquitur, nisi quod iudex severus absolvent.Quotus quisque ex quaesitoribus est, qui non ex ipsa ea lege teneatur, qua quaerit ? quotus quisque accusator vacat culpa ? Et nescio, an nemo ad dandam veniam difficilior sit, quam qui illam petere saepius meruit.Peccavimus omnes, alii gravia, alii leviora, alii ex destinata, alii forte impulsi aut aliena nequitia ablati ; alii in bonis consiliis parum fortiter stetimus et innocentiam inviti ac retinentes perdidimus ; nec deliquimus tantum, sed usque ad extremum aevi delinquemus.Etiam si quis tam bene iam purgavit animum, ut nihil obturbare eum amplius possit ac fallere, ad innocentiam tamen peccando pervenit.Quoniam deorum feci mentionem, optime hoc exemplum principi constituam, ad quod formetur, ut se talem esse civibus, quales sibi deos velit. Expedit ergo habere inexorabilia peccatis atque erroribus numina, expedit usque ad ultimam infesta perniciem ? Et quis regum erit tutus, cuius non membra haruspices colligant ?Quod si di placabiles et aequi delicta potentium non statim fulminibus persequuntur, quanto aequius est hominem hominibus praepositum miti animo exercere imperium et cogitare, uter mundi status gratior oculis pulchriorque sit, sereno et puro die, an cum fragoribus crebris omnia quatiuntur et ignes hinc atque illinc micant ! Atqui non alia facies est quieti moratique imperii quam sereni caeli et nitentis.Crudele regnum turbidum tenebrisque obscurum est, inter trementes et ad repentinum sonitum expavescentes ne eo quidem, qui omnia perturbat, inconcusso. Facilius privatis ignoscitur pertinaciter se vindicantibus ; possunt enim laedi, dolorque eorum ab iniuria venit ; timent praeterea contemptum, et non rettulisse laedentibus gratiam infirmitas videtur, non clementia ; at cui ultio in facili est, is omissa ea certam laudem man- suetudinis consequitur.Humili loco positis exercere manum, litigare, in rixam procurrere ac morem irae suae gerere liberius est ; leves inter paria ictus sunt ; regi vociferatio quoque verborumque intemperantia non ex maiestate est.