Hoc, quod parenti, etiam principi faciendum est, quem appellavimus Patrem Patriae non adulatione vana adducti. Cetera enim cognomina honori data sunt ; Magnos et Felices et Angustos diximus et ambitiosae maiestati quidquid potuimus titulorum congessimus illis hoc tribuentes ; Patrem quidem Patriae appellavimus, ut sciret datam sibi potestatem patriam, quae est temperantissima liberis consulens suaque post illos reponens.Tarde sibi pater membra sua abscidat, etiam, cum absci- derit, repellere cupiat, et in abscidendo gemat cunctatus multum diuque ; prope est enim, ut libenter damnet, qui cito ; prope est, ut inique puniat, qui nimis.Trichonem equitem Romanum memoria nostra, quia filium suum flagellis occiderat, populus graphiis in foro confodit ; vix illum Augusti Caesaris auctoritas infestis tam patrum quam filiorum manibus eripuit.Tarium, qui filium deprensum in parricidii consilio damnavit causa cognita, nemo non suspexit, quod contentus exilio et exilio delicato Massiliae parricidam continuit et annua illi praestitit, quanta praestare integro solebat ; haec liberalitas effecit, ut, in qua civitate numquam deest patronus peioribus, nemo dubitaret, quin reus merito damnatus esset, quem is pater damnare potuisset, qui odisse non poterat.Hoc ipso exemplo dabo, quem compares bono patri, bonum principem. Cogniturus de filio Tarius advocavit in consilium Caesarem Augustum ; venit in privatos penates, adsedit, pars alieni consilii fuit, non dixit : " Immo in meam domum veniat " ; quod si factum esset, Caesaris futura erat cognitio, non patris.Audita causa excussisque omnibus, et his, quae adulescens pro se dixerat, et his, quibus argue- batur, petit, ut sententiam suam quisque scriberet, ne ea omnium fieret, quae Caesaris fuisset ; deinde, priusquam aperirentur codicilli, iuravit se Tarii, hominis locupletis, hereditatem non aditurum.Dicet aliquis : " Pusillo animo timuit, ne videretur locum spei suae aperire velle filii damnatione." Ego contra sentio ; quilibet nostrum debuisset adversus opiniones malignas satis fiduciae habere in bona conscientia, principes multa debent etiam famae dare. Iuravit se non aditurum hereditatem.Tarius quidem eodem die et alterum heredem perdidit, sed Caesar libertatem sententiae suae redemit ; et postquam approbavit gratuitam esse severitatem suam, quod principi semper curandum est, dixit relegandum, quo patri videretur.Non culleum, non serpentes, non carcerem decrevit memor, non de quo censeret, sed cui in consilio esset; mollissimo genere poenae contentum esse debere patrem dixit in filio adulescentulo impulse in id scelus, in quo se, quod proximum erat ab innocentia, timide gessisset ; debere illum ab urbe et a parentis oculis submoveri.O dignum, quem in consilium patres advocarent ! O dignum, quem coheredem innocentibus liberis scriberent! Haec clementia principem decet; quocumque venerit, mansuetiora omnia faciat. Nemo regi tam vilis sit, ut illum perire non sentiat, qualiscumque pars imperii est.In magna imperia ex minoribus petamus exemplum. Non unum est imperandi genus ; imperat princeps civibus suis, pater liberis, praeceptor discentibus, tribunus vel centurio militibus.Nonne pessimus pater videbitur, qui adsiduis plagis liberos etiam ex levissimis causis compescet ? Uter autem praeceptor liberali- bus studiis dignior, qui excarnificabit discipulos, si memoria illis non constiterit aut si parum agilis in legendo oculus haeserit, an qui monitionibus et verecundia emendare ac docere malit ? Tribunum centurionemque da saevum : desertores faciet, quibus tamen ignoscitur.Numquidnam aequum est gravius homini et durius imperari, quam imperatur animalibus mutis ? Atqui equum non crebris verberibus exterret domandi peritus magister; fiet enim formidolosus et contumax, nisi eum blandiente tactu permulseris.Idem facit ille venator, quique instituit catulos vestigia sequi quique iam exercitatis utitur ad excitandas vel persequendas feras : nec crebro illis minatur (contundet enim animos et, quid- quid est indolis, comminuetur trepidatione degeneri) nec licentiam vagandi errandique passim concedit. Adicias his licet tardiora agentes iumenta, quae, cum ad contumeliam et miserias nata sint, nimia saevitia cogantur iugum detractare.Nullum animal morosius est, nullum maiore arte tractandum quam homo, nulli magis parcendum. Quid enim est stultius quam in iumentis quidem et canibus erubescere iras exercere, pessima autem condicione sub homine hominem esse ? Morbis medemur nec irascimur ; atqui et hic morbus est animi; mollem medicinam desiderat ipsumque medentem minime infestum aegro.