Nec mirum est aliquid ei, cuius est totum, posse donari. Conduxi domum a te ; in hac aliquid tuum est, aliquid meum : res tua est, usus rei tuae meus est. Itaque nec fructus tanges colono tuo prohibente, quamvis in tua possessione nascantur, et, si annona carior fuerit aut fames. Heu ! frustra magnum alterius spectabis acervum in tuo natum, in tuo positum, in horrea iturum tua.Nec conductum meum, quamquam sis dominus, intrabis nec servum tuum, mercennarium meum, abduces et, cum a te raedam conduxero, beneficium accipies, si tibi in vehiculo tuo sedere permisero. Vides ergo posse fieri, ut aliquis accipiendo, quod suum est, munus accipiat.In omnibus istis, quae modo rettuli, uterque eiusdem rei dominus est. Quo modo ? Quia alter rei dominus est, alter usus. Libros dicimus esse Ciceronis ; eosdem Dorus librarius suos vocat, et utrumque verum est. Alter illos tamquam auctor sibi, alter tamquam emptor adserit; ac recte utriusque dicuntur esse, utriusque enim sunt, sed non eodem modo. Sic potest Titus Livius a Doro accipere aut emere libros suos.Possum donare sapienti, quod viritim meum est, licet illius sint omnia ; nam cum regio more cuncta conscientia possideat, singularum autem rerum in unumquemque proprietas sit sparsa, et accipere munus et debere et emere et conducere potest.Caesar omnia habet, fiscus eius privata tantum ac sua ; et universa in imperio eius sunt, in patrimonio propria. Quid eius sit, quid non sit, sine diminutione imperii quaeritur ; nam id quoque, quod tamquam alienum abiudicatur, aliter illius est. Sic sapiens animo universa possidet, iure ac dominio sua.Bion modo omnes sacrilegos esse argumentis colligit, modo neminem. Cum omnes de saxo deiecturus est, dicit : " Quisquis id, quod deorum est, sustulit et consumpsit atque in usum suum vertit, sacrilegus est ; omnia autem deorum sunt ; quod quisque ergo tollit, deorum tollit, quorum omnia sunt ; ergo, quisquis tollit aliquid, sacrilegus est." Deinde, cum effringi templa et expilari impune Capitolium iubet, dicit nullum sacrilegum esse, quia, quidquid sublatum est, ex eo loco, qui deorum erat, in eum transfertur locum, qui deorum est.Hic respondetur omnia quidem deorum esse, sed non omnia dis dedicata ; in iis observari sacrilegium, quae religio numini adscripsit. Sic et totum mundum deorum esse immortalium templum, solum quidem amplitudine illorum ac magnificentia dignum : tamen a sacris profana discerni; non omnia licere in angulo, cui fani nomen impositum est, quae sub caelo et conspectu siderum licent. Iniuriam sacrilegus deo quidem non potest facere, quem extra ictum sua divinitas posuit, sed punitur, quia tamquam deo fecit : opinio illum nostra ac sua obligat poenae.Quomodo ergo sacrilegus videtur, qui aliquid aufert sacri, etiam si, quocumque transtulit, quod surripuerat, intra terminos mundi est, sic et sapienti furtum potest fieri ; auferetur enim illi non ex iis, quae universa habet, sed ex iis, quibus dominus inscriptus est, quae viritim ei serviunt.Illam alteram possessionem adgnoscet, hanc nolet habere, si poterit, emittetque illam vocem, quam Romanus imperator emisit, cum illi ob virtutem et bene gestam rem publicam tantum agri decerneretur, quantum arando uno die circumire potuisset : " Non opus est," inquit, " vobis eo cive, cui plus opus sit quam uni civi." Quanto maioris viri putas respuisse hoc munus, quam meruisse ! Multi enim fines aliis abstulerunt, sibi nemo constituit !Ergo cum animum sapientis intuemur potentem omnium et per universa dimissum, omnia illius esse dicimus, cum ad hoc ius cotidianum, si ita res tulerit, capite censebitur. Multum interest, possessio eius animo ac magnitudine aestimetur an censu.Haec universa habere, de quibus loqueris, abominabitur. Non referam tibi Socraten, Chrysippum, Zenonem et ceteros magnos quidem viros, maiores quidem, quia in laudem vetustorum invidia non obstat. Paulo ante Demetrium rettuli, quem mihi videtur rerum natura nostris tulisse temporibus, ut ostenderet nec illum a nobis corrumpi nec nos ab illo corripi posse, virum exactae, licet neget ipse, sapientiae firmaeque in iis, quae proposuit, constantiae, eloquentiae vero eius, quae res fortissimas deceat, non concinnatae nec in verba sollicitae, sed ingenti animo, prout impetus tulit, res suas prosequentis.Huic non dubito quin providentia et talem vitam et talem dicendi facultatem dederit, ne aut exemplum saeculo nostro aut convicium deesset. Demetrio si res nostras aliquis deorum possidendas velit tradere sub lege certa, ne liceat donare, adfirmaverim repudiaturum dicturumque :