Quod debes, quaere, cui reddas, et, si nemo poscet, ipse te appella. Malus an bonus, ad te non pertinet ; redde et accusa. Oblitus es, quemadmodum inter vos officia divisa sint : illi oblivio imperata est, tibi meminisse mandavimus. Errat tamen, si quis existimat, cum dicimus eum, qui beneficium dedit, oblivisci oportere, excutere nos illi memoriam rei praesertim honestissimae ; quaedam praecipimus ultra modum, ut ad verum et suum redeant. Cum dicimus :" Meminisse non debet," hoc volumus intellegi : " Praedicare non debet nec iactare nec gravis esse." Quidam enim beneficium, quod dederunt, omnibus circulis narrant ; hoc sobrii locuntur, hoc ebrii non continent, hoc ignotis ingerunt, hoc amicis committunt ; ut haec nimia et exprobratrix memoria subsideret, oblivisci eum, qui dedit, iussimus et plus imperando, quam praestari poterat, silentium suasimus.Quotiens parum fiduciae est in iis, quibus imperes, amplius exigendum est, quam sat est, ut praestetur, quantum sat est. In hoc omnis hyperbole extenditur, ut ad verum mendacio veniat. Itaque ille, cum dixit : Qui candore nives anteirent, cursibus auras, quod non poterat fieri, dixit, ut crederetur, quantum plurimum posset. Et qui dixit : His inmobilior scopulis, violentior amne, ne hoc quidem se persuasurum putavit aliquem tam immobilem esse quam scopulum.Numquam tantum sperat hyperbole, quantum audet, sed incredibilia adfirmat, ut ad credibilia perveniat. Cum dicimus : " Qui beneficium dedit, obliviscatur," hoc dicimus : " Similis sit oblito ; memoria eius non appareat nec incurrat." Cum dicimus beneficium repeti non oportere, non ex toto repetitionem tollimus ;saepe enim opus est malis exactore, etiam bonis admonitione. Quid ergo ? Occasionem ignoranti non ostendam ? Necessitates illi meas non detegam ? Quare nescisse se aut mentiatur aut doleat ? Interveniat aliquando admonitio, sed verecunda, quae non poscat nec in ius vocet.Socrates amicis audientibus : " Emissem," inquit, " pallium, si nummos haberem." Neminem poposcit, omnes admonuit. A quo acciperet, ambitus fuit; quidni esset ? Quantulum enim erat, quod Socrates accipiebat ! At multum erat eum fuisse, a quo Socrates acciperet. Num illos castigare mollius potuit ?" Emissem," inquit, " pallium, si nummos haberem." Post hoc quisquis properaverit, sero dat ; iam Socrati defuit. Propter acerbos exactores repetere prohibemus, non, ut numquam fiat, sed ut parce.Aristippus aliquando delectatus unguento : " Male," inquit, " istis effeminatis eveniat, qui rem tam bellam infamaverunt." Item dicendum est : " Male istis improbis et importunis beneficiorum suorum quadriplatoribus eveniat, qui tam bellam rem, admonitionem inter amicos, sustulerunt! " Ego tamen utar hoc iure amicitiae et beneficium ab eo repetam, a quo petissem, qui alterius beneficii loco accepturus est potuisse reddere.Numquam ne querens quidem dicam : eiectum litore, egentem excepi et regni demens in parte locavi. Non est ista admonitio, convicium est ; hoc est in odium beneficia perducere, hoc est efficere, ut ingratum esse aut liceat aut iuvet. Satis abundeque est submissis et familiaribus verbis memoriam revocare : si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam dulce meum. Ille in vicem dicat : " Quidni merueris ? Eiectum litore, egentem excepisti.""Sed nihil," inquit, " proficimus ; dissimulat, oblitus est : quid facere debeam ? " Quaeris rem maxime necessariam et in qua hanc materiam consummati decet, quemadmodum ingrati ferendi sint.Placido animo, mansueto, magno. Numquam te tam inhumanus et immemor et ingratus offendat, ut non tamen dedisse delectet ; numquam in has voces iniuria impellat : " Vellem, non fecissem." Beneficii tui tibi etiam infelicitas placeat ; semper illum paenitebit, si te ne nunc quidem paenitet. Non est, quod indigneris, tamquam aliquid novi acciderit; magis mirari deberes, si non accidisset.Alium labor, alium impensa deterret, alium periculum, alium turpis verecundia, ne, dum reddit, fateatur accepisse, alium ignorantia officii, alium pigritia, alium occupatio. Adspice, quemadmodum immensae hominum cupiditates hient semper et poscant ; non miraberis ibi neminem reddere, ubi nemo satis accepit.Quis est istorum tam firmae mentis ac solidae, ut tuto apud eum beneficia deponas ? Alius libidine insanit, alius abdomini servit ; alius lucri totus est, cuius summam, non vias, spectat ; alius invidia laborat, alius caeca ambitione et in gladios irruente. Adice torporem mentis ac senium et contraria huic inquieti pectoris agitationem tumultusque perpetuos; adice aestimationem sui nimiam et tumorem, ob quae contemnendus est, insolentem. Quid contumaciam dicam in perversa nitentium, quid levitatem semper aliquo transilientem ?