" Duas," inquit, " res ille tibi praestitit, voluntatem et rem ; tu quoque illi duas debes." Merito istud diceres ei, qui tibi reddidit voluntatem otiosam, huic vero, qui et vult et conatur et nihil intemptatum relinquit, id non potes dicere ; utrumque enim praestat, quantum in se est.Deinde non semper numero numerus aequandus est, aliquando una res pro duabus valet ; itaque in locum rei succedit tam propensa voluntas et cupida reddendi. Quod si animus sine re ad referendam gratiam non valet, nemo adversus deos gratus est, in quos voluntas sola confertur. " Dis," inquit, " nihil aliud praestare possumus." Sed si huic quoque, cui referre gratiam debeo, nihil aliud praestare possum, quid est, quare non eo adversus hominem gratus sim, quo nihil amplius in deos confero ?Si tamen quaeris, quid sentiam, et vis signare responsum, hic beneficium recepisse se iudicet, ille se sciat non reddidisse ; hic illum dimittat, ille se teneat ; hic dicat : " Habeo," ille respondeat : " Debeo." In omni quaestione propositum sit nobis bonum publicum ; praecludendae sunt excusationes ingratis, ad quas refugere non possint et sub quibus infitiationem suam tegere. " Omnia feci." Fac etiamnunc. Quid ?tu tam imprudentes iudicas maiores nostros fuisse, ut non intellegerent iniquissimum esse eodem loco haberi eum, qui pecuniam, quam a creditore acceperat, libidini aut aleae adsumpsit, et eum, qui incendio aut latrocinio aut aliquo casu tristiore aliena cum suis perdidit ? Nullam excusationem receperunt, ut homines scirent fidem utique praestandam ; satius enim erat a paucis etiam iustam excusationem non accipi quam ab omnibus aliquam temptari. Omnia fecisti, ut redderes ;hoc illi satis sit, tibi parum. Nam quemadmodum ille, si enixam et sedulam operam transire pro irrita patitur, cui gratia referatur, indignus est, ita tu ingratus es, nisi ei, qui voluntatem bonam in solutum accipit, eo libentius debes, quia dimittens. Non rapias hoc nec testeris ; occasiones reddendi nihilo minus quaeras. Redde illi, quia repetit, huic, quia remittit ; illi, quia bonus est, huic, quia malus.Ideoque hanc quaestionem non est quod ad te iudices pertinere, an, quod beneficium quis a sapiente accepit, reddere debeat, si ille desiit esse sapiens et in malum versus est. Redderes enim et depositum, quod a sapiente accepisses, etiam malo, redderes creditum. Quid est, cur non et beneficium ? Quia mutatus est, ille te mutet ? Quid ?Si quid a sano accepisses, aegro non redderes, cum plus semper imbecillo amico debeamus ? Et hic aeger est animo ; adiuvetur, feratur. Stultitia morbus est animi.Drstinguendum hoc, quo magis intellegatur, existimo. Duo sunt beneficia : unum, quod dare nisi sapiens sapienti non potest ; hoc est absolutum et verum beneficium ; alterum vulgare, plebeium, cuius inter nos imperitos commercium est.De hoc non est dubium, quin illi, qualiscumque est, debeam reddere, sive homicida sive fur sive adulter evasit. Habent scelera leges suas ; melius istos iudex quam ingratus emendat. Nemo te malum, quia est, faciat. Malo beneficium proiciam, bono reddam, huic, quia debeo, illi, ne debeam.De altero beneficii genere dubitatur, quod si accipere non potui nisi sapiens, ne reddere quidem nisi sapienti possum. " Puta enim me reddere : ille non potest recipere, non est iam huius rei capax, scientiam utendi perdidit. Quid, si me remittere maneo pilam iubeas ? Stultum est dare alicui, quod accipere non possit." Ut respondere ab ultimo incipiam : non dabo ulli, quod accipere non poterit ; reddam, etiam si recipere non poterit. Obligare enim non possum nisi accipientem ; liberari tantum, si reddidi, possum. Ille uti illo non poterit ? Viderit ; penes illum erit culpa, non penes me." Reddere est," inquit, " accepturo tradidisse. Quid enim ? si cui vinum debeas et hoc ille te infundere reticulo iubeat aut cribro, reddidisse te dices ? Aut reddere voles, quod, dum redditur, inter duos pereat ? "Reddere est id, quod debeas, ei, cuius est, volenti dare. Hoc unum mihi praestandum est. Ut quidem habeat, quod a me accepit, iam ulterioris est curae ; non tutelam illi, sed fidem debeo, multoque satius est illum non habere, quam me non reddere.Et creditori statim in macellum laturo, quod acceperit, reddam ; etiam si mihi adulteram, cui monerem, delegaverit, solvam ; et, si nummos, quos accipiet, in sinum suum discinctus infundet, dabo. Reddendum enim mihi est, non servandum, cum reddidero, ac tuendum; beneficii accepti, non redditi, custodiam debeo. Dum apud me est, salvum sit ; ceterum, licet accipientis manibus effluat, dandum est reposcenti. Reddam bono, cum expediet, malo, cum petet.