Beneficium aliquis nesciens accipit, nemo a nesciente. Quomodo multos fortuita sanant nec ideo remedia sunt, et in flumen alicui cecidisse frigore magno causa sanitatis fuit, quomodo quorundam flagellis quartana discussa est et metus repentinus animum in aliam curam avertendo suspectas horas fefellit nec ideo quicquam horum, etiam si saluti fuit, salutare est, sic quidam nobis prosunt, dum nolunt, immo quia nolunt ; non tamen ideo illis beneficium debemus, quod perniciosa illorum consilia fortuna deflexit in melius.An existimas me debere ei quicquam, cuius manus, cum me peteret, percussit hostem meum, qui nocuisset, nisi errasset ? Saepe testis, dum aperte peierat, etiam veris testibus abrogavit fidem et reum velut factione circumventum miserabilem reddidit.Quosdam ipsa, quae premebat, potentia eripuit, et iudices, quem damnaturi erant causae, damnare gratiae noluerunt. Non tamen hi beneficium reo dederunt, quamvis profuerint, quia, quo missum sit telum, non quo pervenerit, quaeritur, et beneficium ab iniuria distinguit non eventus sed animus.Adversarius meus, dum contraria dicit et iudicem superbia offendit et in unum testem temere rem1 demittit, causam meam erexit ; non quaero, an pro me erraverit : contra me voluit.Nempe, ut gratus sim, velle debeo idem facere, quod ille, ut beneficium daret, debuit. Num quid est iniquius homine, qui eum odit, a quo in turba calcatus aut respersus aut, quo nollet, impulsus est ? Atqui quid est aliud, quod illum querellae eximat, cum in re sit iniuria, quam nescisse, quid faceret ?Eadem res efficit, ne hic beneficium dederit, ne ille iniuriam fecerit ; et amicum et inimicum voluntas facit. Quam multos militiae morbus eripuit ! Quosdam, ne ad ruinam domus suae occurrerent, inimicus vadimonio tenuit ; ne in piratarum manus pervenirent, quidam naufragio consecuti sunt ; nec his tamen beneficium debemus, quia extra sensum officii casus est, nec inimico, cuius nos lis servavit, dum vexat ac detinet.Non est beneficium, nisi quod a bona voluntate proficiscitur, nisi illud adcognoscit, qui dedit. Profuit aliquis mihi, dum nescit: nihil illi debeo. Profuit, cum vellet nocere : imitabor ipsum.Ad primum illum revertamur. Ut gratiam referam, aliquid facere me vis ? Ipse, ut beneficium mihi daret, nihil fecit ! Ut ad alterum transeamus, vis me huic gratiam referre, ut, quod a nolente accepi, volens reddam ? Nam quid de tertio loquar, qui ab iniuria in beneficium delapsus est ?Ut beneficium tibi debeam, parum est voluisse te dare ; ut non debeam, satis est noluisse. Beneficium enim voluntas nuda non efficit, sed, quod beneficium non esset, si optimae ac plenissimae voluntati fortuna defuisset, id aeque beneficium non est, nisi fortunam voluntas antecessit. Non enim profuisse te mihi oportet, ut ob hoc tibi obliger, sed ex destinato profuisse.Cleanthes exemplo eiusmodi utitur : " Ad quaerendum," inquit, " et accersendum ex Academia Platonem duos pueros misi. Alter totam porticum perscrutatus est, alia quoque loca, in quibus illum inveniri posse sperabat, percucurrit et domum non minus lassus quam irritus redit ;alter apud proximum circulatorem resedit et, dum vagus atque erro vernaculis congregatur et ludit, transeuntem Platonem, quem non quaesierat, invenit. Illum, inquit, laudabimus puerum, qui, quantum in se erat, quod iussus est, fecit; hunc feliciter inertem castigabimus."Voluntas est, quae apud nos ponit officium ; cuius vide quae condicio sit, ut me debito obstringat. Parum est illi velle, nisi profuit ; parum est profuisse, nisi voluit. Puta enim aliquem donare voluisse nec donasse ; animum quidem eius habeo, sed beneficium non habeo, quod consummat et res et animus.Quemadmodum ei, qui voluit mihi quidem pecuniam credere, sed non dedit, nihil debeo, ita ei, qui voluit mihi beneficium dare, sed non potuit, amicus quidem ero sed non obligatus ; et volam illi aliquid praestare (nam et ille voluit mihi), ceterum, si benigniore usus fortuna praestitero, beneficium dedero, non gratiam rettulero. Ille mihi gratiam referre debebit ; hinc initium fiet, a me numerabitur.Intellego iam, quid velis quaerere ; non opus est te dicere ; vultus tuus loquitur. " Si quis sua nobis causa profuit, eine," inquis, " debetur aliquid ? Hoc enim saepe te conquerentem audio, quod quaedam homines sibi praestant, aliis imputant." Dicam, mi Liberalis ; sed prius istam quaestiunculam dividam et rem aequam ab iniqua separabo.Multum enim interest, utrum aliquis beneficium nobis det sua causa an et sua. Ille, qui totus ad se spectat et nobis prodest, quia aliter prodesse sibi non potest, eo mihi loco est, quo, qui pecori suo hibernum et aestivum pabulum prospicit; eo loco est, quo, qui captivos suos, ut commodius veneant, pascit et ut opimos boves saginat ac defricat, quo lanista, qui familiam summa cura exercet atque ornat. Multum, ut ait Cleanthes, a beneficio distat negotiatio.