Cum in hunc modum multa undique iactarentur, quae hominem nimia aestimatione sui furentem concitarent, Demaratus Lacedaemonius solus dixit ipsam illam, qua sibi placeret, multitudinem indigestam et gravem metuendam esse ducenti; non enim vires habere, sed pondus ; immodica numquam regi posse, nec diu durare, quidquid regi non potest. ""In primo," inquit, " statim monte Lacones obiecti dabunt sui experimentum. Tot ista gentium milia trecenti morabuntur ; haerebunt in vestigio fixi et commissas sibi angustias armis tuebuntur, corporibus obstruent ; tota illos Asia non movebit loco ; tantas minas belli et paene totius generis humani ruentis impetum paucissimi sistent.Cum te mutatis legibus suis natura transmiserit, in semita haerebis et aestimans futura damna, cum computaveris, quanti Thermopylarum angusta constiterint ; scies te fugari posse, cum sciens posse retineri.Cedent quidem tibi pluribus locis velut torrentis modo ablati, cuius cum magno terrore prima vis defluit ; deinde hinc atque illinc coorientur et tuis te viribus prement.Verum est, quod dicitur, maiorem belli apparatum esse, quam qui recipi ab his regionibus possit, quas oppugnare constituis, sed haec res contra nos est. Ob hoc ipsum te Graecia vincet, quia non capit ; uti toto te non potes.Praeterea, quae una rebus salus est, occurrere ad primos rerum impetus et inclinatis opem ferre non poteris nec fulcire ac firmare labentia ; multo ante vincens, quam victum esse te sentias.Ceterum non est, quod exercitum tuum ob hoc sustineri non putes posse, quia numerus eius duci quoque ignotus est ; nihil tam magnum est, quod perire non possit, cui nascitur in perniciem, ut alia quiescant, ex ipsa magnitudine sua causa."Acciderunt, quae Demaratus praedixerat. Divina atque humana impellentem et mutantem, quidquid obstiterat, trecenti stare iusserunt, stratusque passim per totam Graeciam Perses intellexit, quantum ab exercitu turba distaret. Itaque Xerxes pudore quam damno miserior Demarato gratias egit, quod solus sibi verum dixisset, et permisit petere, quod vellet.Petit ille, ut Sardis, maximam Asiae civitatem, curru vectus intraret rectam capite tiaram gerens ; id solis datum regibus. Dignus fuerat praemio, ante quam peteret ; sed quam miserabilis gens, in qua nemo fuit, qui verum diceret regi, nisi qui non dicebat sibi !Divus Augustus filiam ultra impudicitiae maledictum impudicam relegavit et flagitia principalis domus in publicum emisit : admissos gregatim adulteros, pererratam nocturnis comissationibus civitatem, forum ipsum ac rostra, ex quibus pater legem de adulteriis tulerat, filiae in stupra placuisse, cotidianum ad Marsyam concursum, cum ex adultera in quaestuariam versa ius omnis licentiae sub ignoto adultero peteret.Haec tam vindicanda principi quam tacenda, quia quarundam rerum turpitudo etiam ad vindicantem redit, parum potens irae publicaverat. Deinde, cum interposito tempore in locum irae subisset verecundia, gemens, quod non illa silentio pressisset, quae tam diu nescierat, donec loqui turpe esset, saepe exclamavit : " Horum mihi nihil accidisset, si aut Agrippa aut Maecenas vixisset ! " Adeo tot habenti milia hominum duos reparare difficile est.Caesae sunt legiones et protinus scriptae ; fracta classis et intra paucos dies natavit nova ; saevitum est in opera publica ignibus, surrexerunt meliora consumptis. Tota vita Agrippae et Maecenatis vacavit locus. Quid ? Putem defuisse similes, qui adsumerentur, an ipsius vitium fuisse, quia maluit queri quam quaerere ?Non est, quod existimemus Agrippam et Maecenatem solitos illi vera dicere ; qui si vixissent, inter dissimulantes fuissent. Regalis ingenii mos est in praesentium contumeliam amissa laudare et his virtutem dare vera dicendi, a quibus iam audiendi periculum non est.Sed ut me ad propositum reducam, vides, quam facile sit gratiam referre felicibus et in summo humanarum opum positis. Dic illis, non quod volunt audire, sed quod audisse semper volent ; plenas aures adulationibus aliquando vera vox intret ; da consilium utile. Quaeris, quid felici praestare possis ?Effice, ne felicitati suae credat, ut sciat illam multis et fidis manibus continendam. Parum in illum contuleris, si illi stultam fiduciam permansurae semper potentiae excusseris docuerisque mobilia esse, quae dedit casus, et maiore cursu fugere, quam veniunt, nec iis portionibus, quibus ad summa perventum est, retro iri, sed saepe inter maximam fortunam et ultimam nihil interesse ?Nescis, quantum sit pretium amicitiae, si non intellegis multum te ei daturum, cui dederis amicum, rem non domibus tantum, sed saeculis raram, quae non aliubi magis deest, quam ubi creditur abundare. Quid ?