Infinitum erit, si latius exempla conquiram, quibus appareat parvo magna constare. Quid ergo ? Quare et medico et praeceptori plus quiddam debeo nec adversus illos mercede defungor ? Quia ex medico et praeceptore in amicum transeunt et nos non arte, quam vendunt, obligant, sed benigna et familiari voluntate.Itaque medico, si nihil amplius quam manum tangit et me inter eos, quos perambulat, ponit sine ullo adfectu facienda aut vitanda praecipiens, nihil amplius debeo, quia me non tamquam amicum videt, sed tamquam imperatorem.Ne praeceptorem quidem habeo cur venerer, si me in grege discipulorum habuit, si non putavit dignum propria et peculiari cura, si numquam in me derexit animum, et, cum in medium effunderet, quae sciebat, non didici, sed excepi. Quid ergo est, quare istis multum debeamus ?Non quia pluris est, quod vendiderunt, quam emimus, sed quia nobis ipsis aliquid praestiterunt. Ille magis pependit, quam medico necesse est ; pro me, non pro fama artis extimuit ; non fuit contentus remedia monstrare : et admovit ; inter sollicitos adsedit, ad suspecta tempora occurrit ; nullum ministerium illi oneri, nullum fastidio fuit ;gemitus meos non securus audivit; in turba multorum invocantem ego illi potissima curatio fui ; tantum aliis vacavit, quantum mea valetudo permiserat : huic ego non tamquam medico sed tamquam amico obligatus sum.Alter rursus docendo et laborem et taedium tulit ; praeter illa, quae a praecipientibus in commune dicuntur, aliqua instillavit ac tradidit, hortando bonam indolem erexit et modo laudibus fecit animum, modo admonitionibus discussit desidiam ;tum ingenium latens et pigrum iniecta, ut ita dicam, manu extraxit ; nec, quae sciebat, maligne dispensavit, quo diutius esset necessarius, sed cupit, si posset, universa transfundere : ingratus sum, nisi illum inter gratissimas necessitudines diligo.Sordidissimorum quoque artificiorum institoribus supra constitutum aliquid adiecimus, si nobis illorum opera enixior visa est ; et gubernatori et opifici vilissimae mercis et in diem locanti manus suas corollarium adspersimus. In optimis vero artibus, quae vitam aut conservant aut excolunt, qui nihil se plus existimat debere, quam pepigit, ingratus est.Adice, quod talium studiorum traditio miscet animos ; hoc cum factum est, tam medico quam praeceptori pretium operae solvitur, animi debetur.Platon cum flumen nave transisset nec ab illo quicquam portitor exegisset, honori hoc suo datum credens dixit positum illi esse apud Platonem officium; deinde paulo post, cum alium atque alium gratis eadem sedulitate transveheret, negavit illi iam apud Platonem positum officium.Nam ut tibi debeam aliquid pro eo, quod praestas, debes non tantum mihi praestare, sed tamquam mihi ; non potes ob id quemquam appellare, quod spargis in populum. Quid ergo ? Nihil tibi debebitur pro hoc ? Tamquam ab uno nihil; cum omnibus solvam, quod cum omnibus debeo." Negas," inquit, " ullum dare beneficium eum, qui me gratuita nave per flumen Padum tulit ? " Nego. Aliquid boni facit, beneficium non dat ; facit enim aut sua causa aut utique non mea ; ad summam ne ipse quidem se mihi beneficium iudicat dare, sed aut rei publicae aut viciniae aut ambitioni suae praestat et pro hoc aliud quoddam commodum expectat, quam quod a singulis recepturus est. " Quid ergo ?" inquit, " si princeps civitatem dederit omnibus Gallis, si immunitatem Hispanis, nihil hoc nomine singuli debebunt ? " Quidni debeant ? debebunt autem non tamquam proprium beneficium, sed tamquam publici partem. " Nullam," inquit, " habuit cogitationem illo tempore mei, quo universis proderat ;noluit mihi civitatem proprie dare nec in me direxit animum ; ita quare ei debeam, qui me sibi non substituit, cum facturus esset, quod fecit ?" Primum, cum cogitavit Gallis omnibus prodesse, et mihi cogitavit prodesse ; eram enim Gallus et me etiam si non mea, publica tamen nota comprendit. Deinde ego quoque illi non tamquam proprium debebo, sed tamquam commune munus ; unus ex populo non tamquam pro me solvam, sed tamquam pro patria conferam.Si quis patriae meae pecuniam credat, non dicam me illius debitorem nec hoc aes alienum profitebor aut candidatus aut reus ; ad exsolvendum tamen hoc dabo portionem meam. Sic istius muneris, quod universis datur, debitorem me nego, quia mihi quidem dedit sed non propter me, et mihi quidem, sed nesciens, an mihi daret; nihilo minus aliquid mihi dependendum sciam, quia ad me quoque circumitu longo pervenit. Propter me debet factum esse, quod me obliget." Isto," inquit, " modo nec lunae nec soli quicquam debes ; non enim propter te moventur." Sed cum in hoc moveantur, ut universa conservent, et pro me moventur ; universorum enim pars sum. Adice nunc, quod nostra et horum condicio dissimilis est ;