Rursus non sum tam iniquus, ut ei nihil debeam, qui, cum mihi utilis esset, fuit et sibi; non enim exigo, ut mihi sine respectu sui consulat, immo etiam opto, ut beneficium mihi datum vel magis danti profuerit, dum modo id, qui dabat duos intuens dederit et inter me seque diviserit.Licet id ipse ex maiore parte possideat, si modo me in consortium admisit, si duos cogitavit, ingratus sum, non solum iniustus, nisi gaudeo hoc illi profuisse, quod proderat mihi. Summae malignitatis est non vocare beneficium, nisi quod dantem aliquo incommodo adfecit.Alteri illi, qui beneficium dat sua causa, respondebo : " Usus me quare potius te mihi profuisse dicas quam me tibi ? " " Puta," inquit, " aliter fieri non posse me magistratum, quam si decem captos cives ex magno captivorum numero redemero ; nihil debebis mihi, cum te servitute ac vinculis liberavero ? Atqui mea id causa faciam." Adversus hoc respondeo : " Aliquid istic tua causa facis, aliquid mea :tua, quod redimis, mea, quod me redimis ; tibi enim ad utilitatem tuam satis est quoslibet redemisse. Itaque debeo, non quod redimis me, sed quod eligis ; poteras enim et alterius redemptione idem consequi, quod mea. Utilitatem rei partiris mecum et me in beneficium recipis duobus profuturum. Praefers me aliis ; hoc totum mea causa facis.Itaque, si praetorem te factura esset decem captivorum redemptio, decem autem soli captivi essemus, nemo quicquam tibi deberet ex nobis, quia nihil haberes, quod cuiquam imputares, a tua utilitate seductum. Non sum invidus beneficii interpres nec desidero illud mihi tantum dari, sed et mihi."" Quid ergo ? " inquit ; " si in sortem nomina vestra coici iussissem, et tuum nomen inter redimendos exisset, nihil deberes mihi ?" Immo deberem, sed exiguum ; quid sit hoc, dicam. Aliquid istic mea causa facis, quod me ad fortunam redemptionis admittis ; quod nomen meum exit, sorti debeo, quod exire potuit, tibi. Aditum mihi ad beneficium tuum dedisti, cuius maiorem partem fortunae debeo, sed hoc ipsum tibi, quod fortunae debere potui.Illos ex toto praeteribo, quorum mercennarium beneficium est, quod qui dat, non computat, cui sed quanti daturus sit, quod undique in se conversum est. Vendit mihi aliquis frumentum ; vivere non possum, nisi emero ; sed non debeo vitam, quia emi.Nec, quam necessarium fuerit, aestimo, sine quo victurus non fui, sed quam ingratum, quod non habuissem, nisi emissem, in quo invehendo mercator non cogitavit, quantum auxilii adlaturus esset mihi, sed quantum lucri sibi. Quod emi, non debeo." Isto modo," inquit, " nec medico quicquam debere te nisi mercedulam dicis nec praeceptori, quia aliquid numeraveris. Atqui omnium horum apud nos magna caritas, magna reverentia est." Adversus hoc respondetur quaedam pluris esse, quam emuntur.Emis a medico rem inaestimabilem, vitam ac bonam valetudinem, a bonarum artium praeceptore studia liberalia et animi cultum ; itaque his non rei pretium, sed operae solvitur, quod deserviunt, quod a rebus suis avocati nobis vacant ; mercedem non meriti, sed occupationis suae ferunt.Aliud tamen dici potest verius, quod statim ponam, si prius, quomodo istud refelli possit, ostendero. " Quaedam," inquit," pluris sunt, quam venierunt, et ob hoc aliquid mihi extra pro illis quamvis empta sunt, debes."Primum quid interest, quanti sint, cum de pretio inter ementem vendentemque convenerit ? Deinde non emi illud suo pretio, sed tuo. " Pluris est," inquis, " quam venit" ; sed pluris venire non potuit. Pretium autem rei cuiusque pro tempore est ; eum bene ista laudaveris, tanti sunt, quanto pluris venire non possunt ; propterea nihil venditori debet, qui bene emit.Deinde, etiam si pluris ista sunt, non tamen ullum istic tuum munus est, ut non ex usu effectuve, sed ex consuetudine et annona aestimetur.Quod tu pretium ponis traicienti maria et per medios fluctus, cum terra e conspectu recessit, certam secanti viam et prospiciens futuras tempestates et securis omnibus subito iubenti vela substringi, armamenta demitti, paratos ad incursum procellae et repentinum impetum stare ? Huic tamen tantae rei praemium vectura persolvit !Quanti aestimas in solitudine hospitium, in imbre tectum, in frigore balneum aut ignem ? Scio tamen, quanti ista consecuturus deversorium subeam! Quantum nobis praestat, qui labentem domum suscipit et agentem ex imo rimas insulam incredibili arte suspendit ! Certo tamen et levi pretio fultura conducitur.Murus nos ab hostibus tutos et a subitis latronum incursionibus praestat ; notum est tamen, illas turres pro securitate publica propugnacula habituras excitaturus faber quid in diem mereat.