Quaedam, Liberalis, virorum optime, exercendi tantum ingenii causa quaeruntur et semper extra vitam iacent ; quaedam et, dum quaeruntur, oblectamento sunt et quaesita usui. Omnium tibi copiam faciam ; tu illa, utcumque tibi visum erit, aut peragi iubeto aut ad explicandum ludorum ordinem induci. Quin his quoque, si abire protinus iusseris, non nihil actum erit ; nam etiam quae discere supervacuum est, prodest cognoscere. Ex vultu igitur tuo pendebo ; prout ille suaserit mihi, alia detinebo diutius, alia expellam et capite agam.An beneficium eripi posset, quaesitum est. Quidam negant posse ; non enim res est, sed actio. Quomodo aliud est munus, aliud ipsa donatio, aliud qui navigat, aliud navigatio, et, quamvis in morbo aeger sit, non tamen idem est aeger et morbus, ita aliud est beneficium ipsum, aliud quod ad unumquemque nostrum beneficio pervenit. Illud incorporale est, irritum non fit ;materia vero eius huc et illuc iactatur et dominum mutat. Itaque eum eripis, ipsa rerum natura revocare, quod dedit, non potest. Beneficia sua interrumpit, non rescindit : qui moritur, tamen vixit ; qui amisit oculos, tamen vidit. Quae ad nos pervenerunt, ne sint, effici potest, ne fuerint, non potest ; pars autem beneficii et quidem certissima est, quae fuit.Non numquam usu beneficii longiore prohibemur, beneficium quidem ipsum non eraditur. Licet omnes in hoc vires suas natura advocet, retro illi agere se non licet. Potest eripi domus et pecunia et mancipium et quidquid est, in quo haesit beneficii nomen ; ipsum vero stabile et immotum est ; nulla vis efficiet, ne hic dederit, ne ille acceperit.Egregie mihi videtur M. Antonius apud Rabirium poetam, cum fortunam suam transeuntem alio videat et sibi nihil relictum praeter ius mortis, id quoque, si cito occupaverit, exclamare : Hoc habeo, quodcumque dedi. O ! quantum habere potuit, si voluisset ! Hae sunt divitiae certae in quacumque sortis humanae levitate uno loco permansurae; quae cum maiores fuerint, hoc minorem habebunt invidiam. Quid tamquam tuo parcis ? Procurator es.Omnia ista, quae vos tumidos et supra humana elatos oblivisci cogunt vestrae fragilitatis, quae ferreis claustris custoditis armati, quae ex alieno sanguine rapta vestro defenditis, propter quae classes cruentaturas maria deducitis, propter quae quassatis urbes ignari, quantum telorum in aversos fortuna comparet, propter quae ruptis totiens adfinitatis, amicitiae, collegii foederibus inter contendentes duos terrarum orbis elisus est, non sunt vestra. In depositi causa sunt iam iamque ad alium dominum spectantia ; aut hostis illa aut hostilis animi successor invadet.Quaeris, quomodo illa tua facias ? Dona dando. Consule igitur rebus tuis et certam tibi earum atque inexpugnabilem possessionem para honestiores illas, non solum tutiores facturus.Istud, quod suspicis, quo te divitem ac potentem putas, quam diu possides, sub nomine sordido iacet. Domus est, servus est, nummi sunt ; cum donasti, beneficium est.Pateris," inquit, " nos aliquando beneficium non debere ei, a quo accepimus ; ergo ereptum est." Multa sunt, propter quae beneficium debere desinimus, non quia ablatum sed quia corruptum est. Aliquis reum me defendit, sed uxorem meam per vim stupro violavit ; non abstulit beneficium, sed opponendo illi parem iniuriam solvit me debito, et, si plus laesit, quam ante profuerat, non tantum gratia extinguitur, sed ulciscendi querendique libertas fit, ubi in comparatione beneficii praeponderavit iniuria ; ita non aufertur beneficium, sed vincitur. Quid ?non tam duri quidam et tam scelerati patres sunt, ut illos aversari et eiurare ius fasque sit ? Numquid ergo illi abstulerunt, quae dederant ? Minime, sed impietas sequentium temporum commendationem omnis prioris officii sustulit. Non beneficium tollitur, sed beneficii gratia, et efficitur, non ne habeam, sed ne debeam. Tamquam pecuniam aliquis mihi credidit, sed domum meam incendit. Pensatum est creditum damno ; nec reddidi illi, nec tamen debeo.Eodem modo et hic, qui aliquid benigne adversus me fecit, aliquid liberaliter, sed postea multa superbe, contumeliose, crudeliter, eo me loco posuit, ut proinde liber adversus eum essem, ac si nihil accepissem ; vim beneficiis suis attulit.Colonum suum non tenet quamvis tabellis manentibus, qui segetem eius proculcavit, qui succidit arbusta, non quia recepit, quod pepigerat, sed quia, ne reciperet, effecit. Sic debitori suo creditor saepe damnatur, ubi plus ex alia causa abstulit, quam ex crediti petit.Non tantum inter creditorem et debitorem iudex sedet, qui dicat: " Pecuniam credidisti. Quid ergo est ? Pecus abegisti, servum eius occidisti, argentum, quod non emeras, possides ; aestimatione facta debitor discede, qui creditor veneras " ; inter beneficia quoque et iniurias ratio confertur.