Cleanthes vehementius agit. " Licet," inquit, " beneficium non sit, quod accepit, ipse tamen ingratus est, quia non fuit redditurus, etiam si accepisset." Sic latro est etiam antequam manus inquinet, quia ad occidendum iam armatus est et habet spoliandi atque interficiendi voluntatem ; exercetur et aperitur opere nequitia, non incipit. Sacrilegi dant poenas, quamvis nemo usque ad deos manus porrigat." Quomodo," inquit, " adversus malum ingratus est quisquam, cum a malo dari beneficium non possit ? " Ea scilicet ratione, quia ipsum, quod accepit, beneficium non erat, sed vocabatur ; qui accipiet ab illo aliquid ex his, quae apud imperitos sunt, quorum et malis copia est, ipse quoque in simili materia gratus esse debebit et illa, qualiacumque sunt, cum pro bonis acceperit, pro bonis reddere.Aes alienum habere dicitur et qui aureos debet et qui corium forma publica percussum, quale apud Lacedaemonios fuit, quod usum numeratae pecuniae praestat. Quo genere obligatus es, hoc fidem exsolve.Quid sint beneficia, an et in hanc sordidam humilemque materiam deduci magnitudo nominis clari debeat, ad vos non pertinet ; in alios quaeritur verum. Vos ad speciem veri componite animum et, dum honestum discitis, quidquid est, in quo nomen honesti iactatur, id colite." Quomodo," inquit, " nemo per vos ingratus est, sic rursus omnes ingrati sunt." Nam, ut dicimus, omnes stulti mali sunt ; qui unum autem habet vitium, omnia habet ; omnes autem stulti et mali sunt ; omnes ergo ingrati sunt.Quid ergo ? Non sunt ? Non undique humano generi convicium fit ? Non publica querella est perisse beneficia et paucissimos esse, qui de bene merentibus non invicem pessime mereantur ? Nec est, quod hanc nostram tantum murmurationem putes pro pessimo pravoque numerantium, quidquid citra recti formulam cecidit.Ecce nescioqui non ex philosophorum domo clamat, ex medio conventu populos gentesque damnatum vox mittitur : Hoc iam amplius est :beneficia in scelus versa sunt, et sanguini eorum non parcitur, pro quibus sanguis fundendus est ; gladio ac venenis beneficia sequimur. Ipsi patriae manus adferre et fascibus illam suis premere potentia ac dignitas est ; humili se ac depresso loco putat stare, quisquis non supra rem publicam stetit ; accepti ab illa exercitus in ipsam convertuntur, et imperatoria contio est :" Pugnate contra coniuges, pugnate contra liberos ! Aras, focos, penates armis incessite ! " Qui ne triumphatum quidem inire urbem iniussu senatus deberetis quibusque victorem exercitum reducentibus curia extra muros praeberetur, nunc civibus caesis perfusi cruore cognato urbem subrectis intrate vexillis.Obmutescat inter militaria signa libertas, et ille victor pacatorque gentium populus remotis procul bellis, omni terrore compresso, intra muros obsessus aquilas suas horreat.Ingratus est Coriolanus, sero et post sceleris paenitentiam pius ; posuit arma, sed in medio parricidio posuit. Ingratus Catilina ; parum est illi capere patriam, nisi verterit, nisi Allobrogum in illam cohortes immiserit et trans Alpes accitus hostis vetera et ingenita odia satiaverit ac diu debitas inferias Gallicis bustis duces Romanos persolverit.Ingratus C. Marius ad consulatus a caliga perductus, qui, nisi Cimbricis caedibus Romana funera aequaverit, nisi civilis exitii et trucidationis non tantum dederit signum, sed ipse signum fuerit, parum mutatam ac repositam in priorem locum fortunam suam sentiet.Ingratus L. Sulla, qui patriam duri oribus remediis, quam pericula erant, sanavit, qui, cum a Praenestina arce usque ad Collinam portam per sanguinem humanum incessisset, alia edidit in urbe proelia, alias caedes : legiones duas, quod crudele est, post victoriam, quod nefas, post fidem in angulo congestas contrucidavit et proscriptionem commentus est, di magni, ut, qui civem Romanum occidisset, impunitatem, pecuniam, tantum non civicam acciperet !Ingratus Cn. Pompeius, qui pro tribus consulatibus, pro triumphis tribus, pro tot honoribus, quos ex maxima parte immaturus invaserat, hanc gratiam rei publicae reddidit, ut in possessionem eius alios quoque induceret quasi potentiae suae detracturus invidiam, si, quod nulli licere debebat, pluribus licuisset ; dum extraordinaria concupiscit imperia, dum provincias, ut eligat, distribuit, dum ita cum tertio rem publicam dividit, ut tamen in sua domo duae partes essent, eo redegit populum Romanum, ut salvus esse non posset nisi beneficio servitutis.Ingratus ipse Pompei hostis ac victor ; a Gallia Germaniaque bellum in urbem circumegit, et ille plebicola, ille popularis castra in circo Flaminio posuit propius, quam Porsinae fuerant. Temperavit quidem ius crudelitatemque victoriae ; quod dicere solebat, praestitit: neminem occidit nisi armatum. Quid ergo est ? Ceteri arma cruentius exercuerunt, satiata tamen aliquando abiecerunt ; hic gladium cito condidit, numquam posuit.