Si, quod a Seneca accepisses, Annaeo te debere diceres vel Lucio, non creditorem mutares, sed nomen, quoniam, sive praenomen eius sive nomen dixisses sive cognomen, idem tamen ille esset. Sic nune naturam voca, fatum, fortunam ; omnia eiusdem dei nomina sunt varie utentis sua potestate. Et iustitia, probitas, prudentia, fortitudo, frugalitas unius animi bona sunt ; quidquid horum tibi placuit, animus placet.Sed ne aliam disputationem ex obliquo habeam, plurima beneficia ac maxima in nos deus defert sine spe recipiendi, quoniam nec ille conlato eget nec nos ei quidquam conferre possumus ; ergo beneficium per se expetenda res est. Una spectatur in eo accipientis utilitas ; ad hanc accedamus sepositis commodis nostris." Dicitis," inquit, " diligenter eligendos, quibus beneficia demus, quia ne agricolae quidem semina harenis committant ; quod si verum est, nostram utilitatem in beneficiis dandis sequimur, quemadmodum in arando serendoque ; neque enim serere per se res expetenda est. Praeterea quaeritis, ubi et quomodo detis beneficium, quod non esset faciendum, si per se beneficium dare expetenda res esset, quoniam, quocumque loco et quocumque modo daretur, beneficium erat."Honestum propter nullam aliam causam quam propter ipsum sequimur ; tamen, etiam si nihil aliud sequendum est, quaerimus, quid faciamus et quando et quemadmodum ; per haec enim constat. Itaque, cum eligo, cui dem beneficium, id ago, ut quandoque beneficium sit, quia, si turpi datur, nec honestum esse potest nec beneficium.Depositum reddere per se res expetenda est; non tamen semper reddam nec quolibet loco nec quolibet tempore. Aliquando nihil interest, utrum infitier an palam reddam. Intuebor utilitatem eius, cui redditurus sum, et nociturum illi depositum negabo. Idem in beneficio faciam.Videbo, quando dem, cui dem, quemadmodum, quare. Nihil enim sine ratione faciendum est ; non est autem beneficium, nisi quod ratione datur, quoniam ratio omnis honesti comes est. Quam saepe hominum donationem suam inconsultam obiurgantium hanc exaudimus vocem:" Mallem perdidisse quam illi dedisse " ! Turpissimum genus damni est inconsulta donatio multoque gravius male dedisse beneficium quam non recepisse ; aliena enim culpa est, quod non recipimus ; quod, cui daremus, non elegimus, nostra.In electione nihil minus quam hoc, quod tu existimas, spectabo, a quo recepturus sim ; elige enim eum, qui gratus, non qui redditurus sit, saepe autem et non redditurus gratus est et ingratus, qui reddidit.Ad animum tendit aestimatio mea ; ideo locupletem sed indignum praeteribo, pauperi viro bono dabo ; erit enim in summa inopia gratus et, cum omnia illi deerunt, supererit animus.Non lucrum ex beneficio capto, non voluptatem, non gloriam ; uni placere contentus in hoc dabo, ut quod oportet faciam. Quod oportet autem non est sine electione. Quae qualis futura sit, interrogas ? Eligam virum integrum, simplicem, memorem, gratum, alieni abstinentem, sui non avare tenacem, benevolum ; hunc ego cum elegero, licet nihil illi fortuna tribuat, ex quo referre gratiam possit, ex sententia gesta res erit.Si utilitas me et sordida computatio liberalem facit, si nulli prosum, nisi ut in vicem ille mihi prosit, non dabo beneficium proficiscenti in diversas longinquasque regiones, afuturo semper ; non dabo sic adfecto, ut spes ei nulla sit convalescendi ; non dabo ipse deficiens, non enim habeo recipiendi tempus.Atqui ut scias rem per se expetendam esse bene facere, advenis modo in nostrum delatis portum, statim abituris, succurrimus ; ignoto naufrago navem, qua revehatur, et damus et struimus. Discedit ille vix satis noto salutis auctore et numquam amplius in conspectum nostrum reversurus debitores nobis deos delegat precaturque, illi pro se gratiam referant ; interim nos iuvat sterilis beneficii conscientia. Quid ?cum in ipso vitae fine constitimus, cum testamentum ordinamus, non beneficia nihil nobis profutura dividimus ? Quantum temporis consumitur, quam diu secreto agitur, quantum et quibus demus ! Quid enim interest, quibus demus a nullo recepturi ?Atqui numquam diligentius damus, numquam magis iudicia nostra torquemus, quam ubi remotis utilitatibus solum ante oculos honestum stetit, tam diu officiorum mali iudices, quam diu illa depravat spes ac metus et inertissimum vitium, voluptas. Ubi mors interclusit omnia et ad ferendam sententiam incorruptum iudicem misit, quaerimus dignissimos, quibus nostra tradamus, nec quicquam cura sanctiore componimus, quam quod ad nos non pertinet. At mehercules tunc magna voluptas subit cogitantem :