Illi ingrato, qui sic hac culpa non caret, quomodo nulla caret, dabit beneficium vir bonus ; nulli enim dare poterit, si tales homines submoverit. Huic ingrato, qui beneficiorum fraudator est et in hanc partem procubuit animo, non magis dabit beneficium, quam decoctori pecuniam credet aut depositum committet ei, qui iam pluribus abnegavit.Timidus dicitur aliquis, quia stultus est: et hoc malos sequitur, quos indiscreta et universa vitia circumstant ; dicitur timidus proprie natura etiam ad inanes sonos pavidus. Stultus omnia vitia habet, sed non in omnia natura pronus est ; alius in avaritiam, alius in luxuriam, alius in petulantiam inclinatur.Itaque errant illi, qui interrogant Stoicos : " Quid ergo ? Achilles timidus est ? Quid ergo ? Aristides, cui iustitia nomen dedit, iniustus est ? Quid ergo ? Et Fabius, qui ' cunctando restituit rem,' temerarius est ? Quid ergo ? Decius mortem timet ? Mucius proditor est ? Camillus desertor ? " Non hoc dicimus sic omnia vitia esse in omnibus, quomodo in quibusdam singula eminent, sed malum ac stultum nullo vitio vacare ; ne audacem quidem timoris absolvimus, ne prodigum quidem avaritia liberamus.Quomodo homo omnes sensus habet nec ideo tamen omnes homines aciem habent Lynceo similem, sic, qui stultus est, non tam aeria et concitata habet omnia, quam quidam quaedam. Omnia in omnibus vitia sunt, sed non omnia in singulis extant. Hunc natura ad avaritiam impellit ; hic vino, hic libidini deditus est aut, si nondum deditus, ita formatus, ut in hoc illum mores sui ferant. Itaque, ut ad propositum revertar, nemo non ingratus est, qui malus :habet enim omnia nequitiae semina ; tamen proprie ingratus appellatur, qui ad hoc vitium vergit. Huic ergo beneficium non dabo.Quomodo male filiae suae consulet, qui illam contumeliose et saepe repudiate collocavit, malus pater familiae habebitur, qui negotiorum gestorum damnato patrimonii sui curam mandaverit, quomodo dementissime testabitur, qui tutorem filio reliquerit pupillorum spoliatorem, sic pessime beneficia dare dicetur, quicumque ingratos eligit, in quos peritura conferat." Di quoque," inquit, " multa ingratis tribuunt." Sed illa bonis paraverunt; contingunt autem etiam malis, quia separari non possunt. Satius est autem prodesse etiam malis propter bonos, quam bonis deesse propter malos. Ita, quae refers, diem, solem, hiemis aestatisque cursus et media veris autumnique temperamento imbres et fontium haustus, ventorum statos flatus pro universis invenerunt ; excerpere singulos non potuerunt.Rex honores dignis dat, congiarium et indignis ; frumentum publicum tam fur quam periurus et adulter accipiunt et sine dilectu morum, quisquis incisus est ; quidquid aliud est, quod tamquam civi, non tamquam bono datur, ex aequo boni ac mali ferunt.Deus quoque quaedam munera universo humano generi dedit, a quibus excluditur nemo. Nec enim poterat fieri, ut ventus bonis viris secundus esset, contrarius malis, communi autem bono erat patere commercium maris et regnum humani generis relaxari ; nec poterat lex casuris imbribus dici, ne in malorum improborumque rura defluerent. Quaedam in medio ponuntur.Tam bonis quam malis conduntur urbes ; monumenta ingeniorum et ad indignos perventura publicavit editio ; medicina etiam sceleratis opem monstrat ; compositiones remediorum salutarium nemo suppressit, ne sanarentur indigni.In iis exige censuram et personarum aestimationem, quae separatim tamquam digno dantur, non in his, quae promiscue turbam admittunt. Multum enim refert, utrum aliquem non excludas an eligas. Ius et furi dicitur ; pace et homicidae fruuntur ; sua repetunt etiam, qui aliena rapuerunt ; percussores et domi ferrum exercentes murus ab hoste defendit ; legum praesidio, qui plurimum in illas peccaverunt,proteguntur.Quaedam non poterant ceteris contingere, nisi universis darentur ; non est itaque, quod de istis disputes, ad quae publice invitati sumus. Illud, quod iudicio meo ad aliquem pervenire debebit, ei, quem esse ingratum sciam, non dabo." Ergo," inquit, " nec consilium deliberanti dabis ingrato nec aquam haurire permittes nec viam monstrabis erranti ? An haec quidem facies, sed nihil donabis ? " Distinguam istud, certe temptabo distinguere.Beneficium est opera utilis, sed non omnis opera utilis beneficium est ; quaedam enim tam exigua sunt, ut beneficii nomen non occupent. Duae res coire debent, quae beneficium efficiant. Primum rei magnitudo ; quaedam enim sunt infra huius nominis mensuram. Quis beneficium dixit quadram panis aut stipem aeris abiecti aut ignis accendendi factam potestatem ? Et interdum ista plus prosunt, quam maxima ; sed tamen vilitas sua illis, etiam ubi temporis necessitate facta sunt necessaria, detrahit pretium.