" Non sustineo illum deserere, cui dedi vitam, quem e periculo eripui. Rogat me, ut causam suam contra homines gratiosos agam ; nolo, sed quid faciam ? Iam illi semel, iterum adfui." Non vides inesse isti rei propriam quandam vim, quae nos dare beneficia cogit, primum quia oportet, deinde quia dedimus ?Cui initio ratio non fuisset praestandi aliquid, ei praestamus ob hoc, quia praestitimus ; adeoque ad beneficia nos non impellit utilitas, ut inutilia tueri ac fovere perseveremus sola beneficii caritate, cui etiam infeliciter dato indulgere tam naturale est quam liberis pravis.Idem isti gratiam referre ipsos fatentur, non quia honestum est, sed quia utile. Quod non esse ita minore opera probandum est, quia, quibus argumentis collegimus beneficium dare per se rem expetendam esse, isdem etiam hoc colligimus.Fixum illud est, a quo in cetera probationes nostrae exeunt, honestum ob nullam aliam causam, quam quia honestum sit, coli. Quis ergo controversiam facere audebit, an gratum esse honestum sit ? Quis non ingratum detestetur, hominem sibi ipsum inutilem ? Quid autem cum tibi narratur, " Adversus summa beneficia amici sui ingratus est," quomodo adficeris ? Utrum tamquam rem turpem fecerit, an tamquam rem utilem sibi et profuturam omiserit ? Puto, nequam hominem existimas, cui poena, non cui curatore opus sit ; quod non accideret, nisi gratum esse per se expetendum honestumque esset.Alia fortasse minus dignitatem suam praeferunt et, an sint honesta, interprete egent. Hoc expositum est pulchriusque, quam ut splendor eius dubie ac parum luceat. Quid tam laudabile, quid tam aequaliter in omnium animos receptum quam referre bene meritis gratiam ?Ad hoc, dic mihi, quae causa nos perducit ? Lucrum ? Quod qui non contemnit, ingratus est. Ambitio ? Et quae iactatio est solvisse, quod debeas ? Metus ? Nullus ingrato ; huic enim uni rei non posuimus legem, tamquam satis natura cavisset.Quomodo nulla lex amare parentes, indulgere liberis iubet (supervacuum est enim, in quod imus, impelli), quemadmodum nemo in amorem sui cohortandus est, quem adeo, dum nascitur, trahit, ita ne ad hoc quidem, ut honesta per se petat ; placent suapte natura, adeoque gratiosa virtus est, ut insitum sit etiam malis probare meliora. Quis est, qui non beneficus videri velit, qui non inter scelera et iniurias opinionem bonitatis adfectet, qui non ipsis, quae impotentissime fecit, speciem aliquam induat recti velitque etiam his videri beneficium dedisse, quos laesit ?Gratias itaque agi sibi ab iis, quos adflixere, patiuntur bonosque se ac liberales fingunt, quia praestare non possunt. Quod non facerent, nisi illos honesti et per se expetendi amor cogeret moribus suis opinionem contrariam quaerere et nequitiam abdere, cuius fructus concupiscitur, ipsa vero odio pudorique est ; nec quisquam tantum a naturae lege descivit et hominem exuit, ut animi causa malus sit.Dic enim cuilibet ex istis, qui rapto vivunt, an ad illa, quae latrociniis et furtis consecuntur, malint ratione bona pervenire : optabit ille, cui grassari et transeuntes percutere quaestus est, potius illa invenire quam eripere ; neminem reperies, qui non nequitiae praemiis sine nequitia frui malit. Maximum hoc habemus naturae meritum, quod virtus lumen suum in omnium animos permittit ; etiam, qui non secuntur illam, vident.Ut scias per se expetendam esse grati animi adfectionem, per se fugienda res est ingratum esse, quoniam nihil aeque concordiam humani generis dissociat ac distrahit quam hoc vitium. Nam quo alio tuti sumus, quam quod mutuis iuvamur officiis ? Hoc uno instructior vita contraque incursiones subitas munitior est, beneficiorum commercio.Fac nos singulos, quid sumus ? Praeda animalium et victimae ac bellissimus et facillimus sanguis. Quoniam ceteris animalibus in tutelam sui satis virium est, quaecumque vaga nascebantur et actura vitam segregem, armata sunt, hominem imbecilla cutis cingit ; non unguium vis, non dentium terribilem ceteris fecit, nudum et infirmum societas munit. Duas deus res dedit, quae illum obnoxium validissimum facerent, rationem et societatem ; itaque, qui par esse nulli posset, si seduceretur, rerum potitur.Societas illi dominium omnium animalium dedit; societas terris genitum in alienae naturae transmisit imperium et dominari etiam in mari iussit ; hoc morborum impetus arcuit, senectuti adminicula prospexit, solacia contra dolores dedit ; hoc fortes nos facit, quod licet contra fortunam advocare.Hanc societatem tolle, et unitatem generis humani, qua vita sustinetur, scindes ; tolletur autem, si efficis, ut ingratus animus non per se vitandus sit, sed quia aliquid illi timendum est ; quam multi enim sunt, quibus ingratis esse tuto licet ! Denique ingratum voco, quisquis metu gratus est.