" Hunc ego locupletiorem faciam, et huius dignitati adiectis opibus aliquid splendoris adfundam." Si non damus beneficia nisi recepturi, intestatis moriendum sit !"Dicitis," inquit, "beneficium creditum insolubile esse ; creditum autem non est res per se expetenda." Cum creditum dicimus, imagine et translation utimur ; sic enim et legem dicimus iusti iniustique regulam esse, et regula non est res per se expetenda. Ad haec verba demonstrandae rei causa descendimus ; eum dico creditum, intellegitur tamquam creditum. Vis scire ? Adicio insolubile, eum creditum nullum non solvi aut possit aut debeat.Adeo beneficium utilitatis causa dandum non est, ut saepe, quemadmodum dixi, cum damno ac periculo dandum sit. Sic latronibus circumventum defendo, ut tuto transire permittatur ; reum gratia laborantem tueor et hominum potentium factionem in me converto, quas illi detraxero sordes, sub accusatoribus isdem fortasse sumpturus, cum abire in partem alteram possim et securus spectare aliena certamina ; spondeo pro iudicato et suspensis amici bonis libellum deicio creditoribus eius me obligaturus ; ut possim servare proscriptum, ipse proscriptionis periculum adeo.Nemo Tusculanum aut Tiburtinum paraturus salubritatis causa et aestivi secessus, quoto anno empturus sit, disputat ; cum erit, tuendum est.Eadem in beneficio ratio est ; nam cum interrogaveris, quid reddat, respondebo : bonam conscientiam. Quid reddat beneficium ? Dic tu mihi, quid reddat iustitia, quid innocentia, quid magnitudo animi, quid pudicitia, quid temperantia ; si quicquam praeter ipsas, ipsas non petis. In quid mundus vices suas solvit ?In quid sol diem extendit et contrahit ? Omnia ista beneficia sunt, fiunt enim nobis profutura. Quomodo mundi officium est circumagere rerum ordinem, quomodo solis loca mutare, ex quibus oriatur, in quae cadat, et haec salutaria nobis facere sine praemio, ita viri officium est inter alia et beneficium dare. Quare ergo dat ? Ne non det, ne occasionem bene faciendi perdat.Vobis voluptas est inertis otii facere corpusculum et securitatem sopitis simillimam appetere et sub densa umbra latitare tenerrimisque cogitationibus, quas tranquillitatem vocatis, animi marcentis obiectare torporem et cibis potionibusque intra hortorum latebram corpora ignavia pallentia saginare ;nobis voluptas est dare beneficia vel laboriosa, dum aliorum labores levent, vel periculosa, dum alios periculis extrahant, vel rationes nostras adgravatura, dum aliorum necessitates et angustias laxent.Quid mea interest, an recipiam beneficia ? Etiam cum recepero, danda sunt. Beneficium eius commodum spectat, cui praestatur, non nostrum ; alioquin nobis illud damus. Itaque multa, quae summam utilitatem aliis adferunt, pretio gratiam perdunt. Mercator urbibus prodest, medicus aegris, mango venalibus ; sed omnes isti, quia ad alienum commodum pro suo veniunt, non obligant eos, quibus prosunt. Non est beneficium, quod in quaestum mittitur. " Hoc dabo et hoc recipiam " auctio est.Non dicam pudicam, quae amatorem ut incenderet reppulit, quae aut legem aut virum timuit ; ut ait Ovidius : Quae, quia non licuit, non dedit, illa dedit. Non immerito in numerum peccantium refertur, quae pudicitiam timori praestitit, non sibi. Eodem modo, qui beneficium ut reciperet dedit, non dedit.Ergo et nos beneficium damus animalibus, quae aut usui aut alimento futura nutrimus ! Beneficium damus arbustis, quae colimus, ne siccitate aut immoti et neclecti soli duritia laborent !Nemo ad agrum colendum ex aequo et bono venit nec ad ullam rem, cuius extra ipsam fructus est ; ad beneficium dandum non adducit cogitatio avara nec sordida, sed humana, liberalis, cupiens dare, etiam eum dederit, et augere novis ac recentibus vetera, unum habens propositum, quanto ei, cui praestat, bono futura sit ; alioqui humile est, sine laude, sine gloria, prodesse, quia expedit.Quid magnifici est se amare, sibi parcere, sibi adquirere ? Ab omnibus istis vera beneficii dandi cupido avocat, ad detrimentum iniecta manu trahit et utilitates relinquit ipso bene faciendi opere laetissima.Numquid dubium est, quin contraria sit beneficio iniuria ? Quomodo iniuriam facere per se vitanda ac fugienda res est, sic beneficium dare per se expetenda. Illic turpitudo contra omnia praemia in scelus hortantia valet ; ad hoc invitat honesti per se efficax species.Non mentiar, si dixero neminem non amare beneficia sua, neminem non ita compositum animo, ut libentius eum videat, in quem multa congessit, cui non causa sit iterum dandi beneficii semel dedisse. Quod non accideret, nisi ipsa nos delectarent beneficia. Quam saepe dicentem audias :