Rem ineptissimam fecero, si nunc verba quaesiero, quemadmodum dicam illum matellam sumpsisse ; quod factum simul et Maro ex notis illius temporis vestigatoribus notavit et servus eius, quoi nectebantur insidiae, ei ebrio anulum extraxit. Et cum Maro convivas testaretur admotam esse imaginem obscenis et iam subscriptionem componeret, ostendit in manu sua servus anulum. Si quis hunc servum vocat, et illum convivam vocabit.Sub divo Augusto nondum hominibus verba sua periculosa erant, iam molesta. Rufus, vir ordinis senatorii, inter cenam optaverat, ne Caesar salvus rediret ex ea peregrinatione, quam parabat; et adiecerat idem omnes et tauros et vitulos optare. Fuerunt, qui illa diligenter audirent. Ut primum diluxit, servus, qui cenanti ad pedes steterat, narrat, quae inter cenam ebrius dixisset, et hortatur, ut Caesarem occupet atque ipse se deferat.Usus consilio descendenti Caesari occurrit et, cum malam mentem habuisse se pridie iurasset, id ut in se et in filios suos redderet, optavit et Caesarem, ut ignosceret sibi rediretque in gratiam secum, rogavit.Cum dixisset se Caesar facere : " Nemo," inquit, " credet te mecum in gratiam redisse, nisi aliquid mihi donaveris," petitque non fastidiendam etiam a propitio summam et impetravit. Caesar ait : " Mea causa dabo operam, ne umquam tibi irascar !" Honeste fecit Caesar, quod ignovit, quod liberalitatem clementiae adiecit. Quicumque hoc audierit exemplum, necesse est Caesarem laudet, sed cum servum ante laudaverit. Non expectas, ut tibi narrem manu missum, qui hoc fecerat. Nec tamen gratis : pecuniam pro libertate eius Caesar numeraverat.Post tot exempla num dubium est, quin beneficium aliquando a servo dominus accipiat ? Quare potius persona rem minuat, quam personam res ipsa cohonestet ? Eadem omnibus principia eademque origo ; nemo altero nobilior, nisi cui rectius ingenium et artibus bonis aptius.Qui imagines in atrio exponunt et nomina familiae suae longo ordine ac multis stemmatum inligata flexuris in parte prima aedium collocant, non noti magis quam nobiles sunt ? Unus omnium parens mundus est, sive per splendidos sive per sordidos gradus ad hunc prima cuiusque origo perdueitur. Non est, quod te isti decipiant, qui, cum maiores suos recensent, ubicumque nomen inlustre defecit, illo deum infuleiunt.Neminem despexeris, etiam si circa illum obsoleta sunt nomina et parum indulgente adiuta fortuna. Sive libertini ante vos habentur sive servi sive exterarum gentium homines, erigite audacter animos et, quidquid in medio sordidi iacet, transilite ; expectat vos in summo magna nobilitas.Quid superbia in tantam vanitatem attollimur, ut beneficia a servis indignemur accipere et sortem eorum spectemus obliti meritorum ? Servum tu quemquam vocas, libidinis et gulae servus et adulterae, immo adulterarum commune mancipium ?Servum vocas quemquam tu ? Quo tandem ab istis gerulis raperis cubile istud tuum circumferentibus ? Quo te penulati in militum quidem non vulgarem cultum subornati, quo, inquam, te isti efferunt ? Ad ostium alicuius ostiarii, ad hortos alicuius, ne ordinarium quidem habentis officium ; et deinde negas tibi a servo tuo beneficium dari posse, cui osculum alieni servi beneficium est ? Quae est tanta animi discordia ?Eodem tempore servos despicis et colis, imperiosus intra limen atque impotens, humilis foris et tam contemptus quam contemnens. Neque enim ulli magis abiciunt animos, quam qui improbe tollunt, nullique ad calcandos alios paratiores, quam qui contumelias facere accipiendo didicerunt.Dicenda haec fuerunt ad contundendam insolentiam hominum ex fortuna pendentium vindicandumque ius beneficii dandi servis, ut filiis quoque vindicaretur. Quaeritur enim, an aliquando, liberi maiora beneficia dare parentibus suis possint, quam acceperint.Illud conceditur multos filios maiores potentioresque extitisse quam parentes suos ; aeque et illud meliores fuisse. Quod si constat, potest fieri, ut meliora tribuerint, cum et fortuna illis maior esset et melior voluntas." Quidquid," inquit, " est, quod det patri filius, utique minus est, quia hanc ipsam dandi facultatem patri debet. Ita numquam beneficio vincitur, cuius beneficium est ipsum, quod vincitur." Primum quaedam initium ab aliis trahunt et tamen initiis suis maiora sunt ; nec ideo aliquid non est maius eo, quo coepit, quia non potuisset in tantum procedere, nisi coepisset.Nulla non res principia sua magno gradu transit. Semina omnium rerum causae sunt et tamen minimae partes sunt eorum, quae gignunt. Adspice Rhenum, adspice Euphraten, omnes denique inclutos amnes. Quid sunt, si illos illic, unde effluunt, aestimes ? Quidquid est, quo timentur, quo nominantur, in processu paraverunt.