Deinde erimus per hoc ipsi quoque ad danda tardiores ; nemo enim libenter dat invitis, sed quicumque ad bene faciendum bonitate invitatus est et ipsa pulchritudine rei, etiam libentius dabit nihil debituris nisi quod volent. Minuitur enim gloria eius officii, cui diligenter cautum est.Deinde pauciora erunt beneficia, sed veriora ; quid autem mali est inhiberi beneficiorum temeritatem ? Hoc enim ipsum secuti sunt, qui nullam legem huic constituerunt, ut circumspectius donaremus, circumspectius eligeremus eos, in quos merita conferuntur. Etiam atque etiam, cui des, considera :nulla actio erit, nulla repetitio. Erras, si existimas succursurum tibi iudicem ; nulla lex te in integrum restituet, solam accipientis fidem specta. Hoc modo beneficia auctoritatem suam tenent et magnifica sunt; pollues illa, si materiam litium feceris.Aequissima vox est et ius gentium prae se ferens : " Redde, quod debes " ; haec turpissima est in beneficio. " Redde !'" Quid ? Reddet vitam, quam debet ? Dignitatem ?Securitatem ? Sanitatem ? Reddi maxima quaeque non possunt. " At pro iis," inquit, " aliquid, quod tanti sit." Hoc est, quod dicebam, interituram tantae rei dignitatem, si beneficium mercem facimus. Non est irritandus animus ad avaritiam, ad querellas, ad discordiam ; sua sponte in ista fertur. Quantum possumus, resistamus et quaerenti occasiones amputemus.Utinam quidem persuadere possemus, ut pecunias creditas tantum a volentibus acciperent ! Utinam nulla stipulatio emptorem venditori obligaret nec pacta commentaque impressis signis custodirentur, fides potius illa servaret et aecum colens animus !Sed necessaria optimis praetulerunt et cogere fidem quam expectare malunt. Adhibentur ab utraque parte testes. Ille per tabulas plurium nomina interpositis parariis facit ; ille non est interrogatione contentus, nisi reum manu sua tenuit.O turpem humani generis fraudis ac nequitiae publicae confessionem ! Anulis nostris plus quam animis creditur. In quid isti ornati viri adhibiti sunt ? In quid imprimunt signa ? Nempe ne ille neget accepisse se, quod accepit ! Hos incorruptos viros et vindices veritatis existimas ? At his ipsis non aliter statim pecuniae committentur. Ita non honestius erat a quibusdam fidem falli, quam ab omnibus perfidiam timeri ?Hoc unum deest avaritiae, ut beneficia sine sponsore non demus ! Generosi animi est et magnifici iuvare, prodesse ; qui dat beneficia, deos imitatur, qui repetit, feneratores. Quid illos, dum vindicamus, in turbam sordidissimam redigimus ?" Plures," inquit, " ingrati erunt, si nulla adversus ingratum datur actio." Immo pauciores, quia maiore dilectu dabuntur beneficia. Deinde non expedit notum omnibus fieri, quam multi ingrati sint; pudorem enim rei tollet multitudo peccantium, et desinet esse probri loco commune maledictum.Numquid iam ulla repudio erubescit, postquam illustres quaedam ac nobiles feminae non consulum numero sed maritorum annos suos computant et exeunt matrimonii causa, nubunt repudii ? Tamdiu istuc timebatur, quamdiu rarum erat; quia nulla sine divortio acta sunt, quod saepe audiebant, facere didicerunt.Numquid iam ullus adulterii pudor est, postquam eo ventum est, ut nulla virum habeat, nisi ut adulterum irritet ? Argumentum est deformitatis pudicitia. Quam invenies tam miseram, tam sordidam, ut illi satis sit unum adulterorum par, nisi singulis divisit horas ? Et non sufficit dies omnibus, nisi apud alium gestata est, apud alium mansit. Infrunita et antiqua est, quae nesciat matrimonium vocari unum adulterium.Quemadmodum horum delictorum iam evanuit pudor, postquam res latius evagata est, ita ingratos plures efficies et auctiores, si numerare se coeperint."Quid ergo? impunitus erit ingratus?" Quid ergo, impunitus erit impius ? Quid malignus ? Quid avarus ? Quid impotens ? Quid crudelis ? Impunita tu credis esse, quae invisa sunt, aut ullum supplicium gravius existimas publico odio ?Poena est, quod non audet ab ullo beneficium accipere, quod non audet ulli dare, quod omnium designatur oculis aut designari se iudicat, quod intellectum rei optimae ac dulcissimae amisit. An tu infelicem vocas, qui caruit acie, cuius aures morbus obstruxit, non vocas miserum eum, qui sensum beneficiorum amisit ?Testes ingratorum omnium deos metuit, urit illum et angit intercepti beneficii conscientia. Denique satis haec ipsa poena magna est, quod rei, ut dicebam, iucundissimae fructum non percipit. At quem iuvat accepisse, aequali perpetuaque voluptate fruitur et animum eius, a quo accepit, non rem intuens gaudet. Gratum hominem semper beneficium delectat, ingratum semel.