Bene navigavit, qui quem destinavit portum tenuit ; teli iactus certae manus peregit officium, si petita percussit ; beneficium qui dat, vult excipi grate ; habet, quod voluit, si bene acceptum est. Sed speravit emolumenti aliquid. Non fuit hoc beneficium, cuius proprium est nihil de reditu cogitare.Quod accipiebam, eo animo accepi, quo dabatur : reddidi. Alioqui pessima optimae rei condicio est : ut gratus sim, ad fortunam mittor ! Si illa invita respondere non possum, sufficit animus animo." Quid ergo ? non, quidquid potuero, et faciam, ut reddam, et temporum rerumque occasionem sequar et implere eius sinum cupiam, a quo aliquid accepi ? " Sed malo loco beneficium est, nisi et excussis manibus esse grato licet !" Qui accepit," inquit, " beneficium, licet animo benignissimo acceperit, nondum consummavit officium suum ; restat enim pars reddendi; sicut in lusu est aliquid pilam scite ac diligenter excipere, sed non dicitur bonus lusor, nisi qui apte et expedite remisit, quam acceperat."Exemplum hoc dissimile est ; quare ? Quia huius rei laus in corporis motu est et in agilitate, non in animo ; explicari itaque totum debet, de quo oculis iudicatur. Nec tamen ideo non bonum lusorem dicam, qui pilam, ut oportebat, excepit, si per ipsum mora, quominus remitteret, non fuit." Sed quamvis," inquit, " arti ludentis nihil desit, quia partem quidem fecit, sed partem, quam non fecit, potest facere, lusus ipse imperfectus est, qui consummatur vicibus mittendi ac remittendo" Nolo diutius hoc refellere ; existimemus ita esse, desit aliquid lusui, non lusori ; sic et in hoc, de quo disputamus, deest aliquid rei datae, cui par alia debetur, non animo, qui animum parem sibi nanctus est et, quantum in illo est, quod voluit, effecit.Beneficium mihi dedit ; accepi non aliter, quam ipse accipi voluit : iam habet, quod petit, et quod unum petit, ergo gratus sum. Post hoc usus mei restat et aliquod ex homine grato commodum ; hoc non imperfecti officii reliqua pars est, sed perfecti accessio. Facit Phidias statuam ;alius est fructus artis, alius artificii : artis est fecisse, quod voluit, artificii fecisse cum fructu ; perfecit opus suum Phidias, etiam si non vendidit. Triplex illi fructus est operis sui: unus conscientiae ; hunc absoluto opere percipit; alter famae ; tertius utilitatis, quem allatura est aut gratia aut venditio aut aliqua commoditas.Sic bene ficii fructus primus ille est conscientiae ; hunc percipit, qui, quo voluit, munus suum pertulit ; secundus et tertius est et famae et eorum, quae praestari in vicem possunt. Itaque cum benigne acceptum est beneficium, qui dedit, gratiam quidem iam recepit, mercedem nondum ; debeo itaque, quod extra beneficium est, ipsum quidem bene accipiendo persolvi." Quid ergo ? ", inquit, " rettulit gratiam, qui nihil fecit ? " Primum fecit : bono animo bonum obtulit et, quod est amicitiae, ex aequo. Post deinde aliter beneficium, aliter creditum solvitur ; non est, quod expectes, ut solutionem tibi ostendam ; res inter animos geritur.Quod dico, non videbitur durum, quamvis primo contra opinionem tuam pugnet, si te commodaveris mihi et cogitaveris plures esse res quam verba. Ingens copia est rerum sine nomine, quas non propriis appellationibus notamus, sed alienis commodatisque. Pedem et nostrum dicimus et lecti et veli et carminis, canem et venaticum et marinum et sidus ; quia non sufficimus, ut singulis singula adsignemus, quotiens opus est, mutuamur.Fortitudo est virtus pericula iusta contemnens aut scientia periculorum repellendorum, excipiendorum, provocandorum ; dicimus tamen et gladiatorem fortem virum et servum nequam, quem in contemptum mortis temeritas impulit.Parsimonia est scientia vitandi sumptus supervacuos aut ars re familiari moderate utendi ; parcissimum tamen hominem vocamus pusilli animi et contracti, cum infinitum intersit inter modum et angustias. Haec alia sunt natura, sed efficit inopia sermonis, ut et hunc et illum parcum vocemus, ut et ille fortis dicatur cum ratione fortuita despiciens et hic sine ratione in pericula excurrens.Sic beneficium est et actio, ut diximus, benefica et ipsum, quod datur per illam actionem, ut pecunia, ut domus, ut praetexta ; unum utrique nomen est, vis quidem ac potestas longe alia.Itaque attende, iam intellegis nihil me, quod opinio tua refugiat, dicere. Illi beneficio, quod actio perficit, relata gratia est, si illud benevole excipimus ; illud alterum, quod re continetur, nondum reddidimus, sed volemus reddere. Voluntati voluntate satis fecimus ; rei rem debemus. Itaque, quamvis rettulisse illum gratiam dicamus, qui beneficium libenter accipit, iubemus tamen et simile aliquid ei, quod accepit, reddere.