non est ista verecundia, sed infitiandi genus ; ingratus est, qui remotis arbitris agit gratias. Quidam nolunt nomina secum fieri nec interponi pararios nec signatores advocari, chirographum dare. Idem faciunt, qui dant operam, ut beneficium in ipsos conlatum quam ignotissimum sit.Verentur palam ferre, ut sua potius virtute quam alieno adiutorio consecuti dicantur ; rariores in eorum officiis sunt, quibus vitam aut dignitatem debent, et, dum opinionem clientium timent, graviorem subeunt ingratorum.Alii pessime locuntur de optime meritis. Tutius est quosdam offendere quam demeruisse ; argumentum enim nihil debentium odio quaerunt. Atqui nihil magis praestandum est, quam ut memoria nobis meritorum haereat, quae subinde reficienda est, quia nec referre potest gratiam, nisi qui meminit, et, qui meminit, eam refert.Nec delicate accipiendum est nec summisse et humiliter ; nam qui neclegens est in accipiendo, cum omne beneficium recens pateat, quid faciat, cum prima eius voluptas refrixit ? Alius accipit fastidiose, tamquam qui dicat :" Non quidem mihi opus est, sed quia tam valde vis, faciam tibi mei potestatem " ; alius supine, ut dubium praestanti relinquat, an senserit ; alius vix labra diduxit et ingratior, quam si tacuisset, fuit.Loquendum est pro magnitudine rei impensius et illa adicienda : " Plures, quam putas, obligasti " (nemo enim non gaudet beneficium suum latius patere) ; " nescis, quid mihi praestiteris, sed scire te oportet, quanto plus sit, quam existimas " (statim gratus est, qui se onerat) ; " numquam tibi referre gratiam potero ; illud certe non desinam ubique confiteri me referre non posse."Nullo magis Caesarem Augustum demeruit et ad alia impetranda facilem sibi reddidit Furnius, quam quod, cum patri Antonianas partes secuto veniam impetrasset, dixit : " Hanc unam. Caesar, habeo iniuriam tuam : effecisti, ut et viverem et morerer ingratus." Quid est tam grati animi, quam nullo modo sibi satis facere, quam ne ad spem quidem exaequandi umquam beneficii accedere ?His atque eiusmodi vocibus id agamus, ut voluntas nostra non lateat, sed aperiatur et luceat. Verba cessent licet : si, quemadmodum debemus, adfecti sumus, conscientia eminebit in vultu.Qui gratus futurus est, statim, dum accipit, de reddendo cogitet. Chrysippus quidem ait illum velut in certamen cursus compositum et carceribus inclusum opperiri debere tempus suum, ad quod velut dato signo prosiliat ; et quidem magna illi contentione opus est, magna celeritate, ut consequatur antecedentem.Videndum est nunc, quid maxime faciat ingratos. Facit aut nimius sui suspectus et insitum mortalitati vitium se suaque mirandi aut aviditas aut invidia.Incipiamus a primo. Nemo non benignus est sui iudex. Inde est, ut omnia meruisse se existimet et in solutum accipiat nec satis suo pretio se aestimatum putet. " Hoc mihi dedit, sed quam sero, sed post quot labores ! Quanto consequi plura potuissem, si illum aut illum aut me colere maluissem ! Non hoc speraveram; in turbam coniectus sum. Tam exiguo dignum me iudicavit ? Honestius praeteriri fuit."Cn. Lentulus augur, divitiarum maximum exemplum, antequam illum libertini pauperem facerent, hic, qui quater milies sestertium suum vidit (proprie dixi ; nihil enim amplius quam vidit), ingenii fuit sterilis, tam pusilli quam animi. Cum esset avarissimus, nummos citius emittebat quam verba : tanta illi inopia erat sermonis.Hic cum omnia incrementa sua divo Augusto deberet, ad quem attulerat paupertatem sub onere nobilitatis laborantem, princeps iam civitatis et pecunia et gratia subinde de Augusto solebat queri dicens a studiis se abductum ; nihil tantum in se congestum esse, quantum perdidisset relicta eloquentia. At illi inter alia hoc quoque divus Augustus praestiterat, quod illum derisu et labore irrito liberaverat !Non patitur aviditas quemquam esse gratum ; numquam enim improbae spei, quod datur, satis est, et maiora cupimus, quo maiora venerunt, multoque concitatior est avaritia in magnarum opum congestu collocata, ut flammae infinite acrior vis est, quo ex maiore incendio emicuit.Aeque ambitio non patitur quemquam in ea mensura honorum conquiescere, quae quondam eius fuit impudens votum. Nemo agit de tribunatu gratias, sed queritur, quod non est ad praeturam usque perductus ; nec haec grata est, si deest consulatus ; ne hic quidem satiat, si unus est. Ultra se cupiditas porrigit et felicitatem suam non intellegit, quia non, unde venerit, respicit, sed quo tendat.Omnibus his vehementius et importunius malum est invidia, quae nos inquietat, dum comparat : " Hoc mihi praestitit, sed illi plus, sed illi maturius " ; et deinde nullius causam agit, contra omnes sibi favet. Quanto est simplicius, quanto prudentius beneficium acceptum augere, scire neminem tanti ab alio, quanti a se ipso aestimari !