Contra ingrata sunt, ut dixi, licet re ac specie magna videantur, quae danti aut extorquentur aut excidunt, multoque gratius venit, quod facili quam quod plena manu datur.Exiguum est, quod in me contulit, sed amplius non potuit ; at hic quod dedit, magnum est, sed dubitavit, sed distulit, sed, cum daret, gemuit, sed superbe dedit, sed circumtulit et placere non ei, cui praestabat, voluit; ambitioni dedit, non mihi.Socrati cum multa pro suis quisque facultatibus offerrent, Aeschines, pauper auditor: " Nihil," inquit, " dignum te, quod dare tibi possim, invenio et hoc uno modo pauperem esse me sentio. Itaque dono tibi, quod unum habeo, me ipsum. Hoc munus rogo, qualecumque est, boni consulas cogitesque alios, cum multum tibi darent, plus sibi reliquisse." Cui Socrates :" Quidni tu," inquit, " magnum munus mihi dederis, nisi forte te parvo aestimas ? Habebo itaque curae, ut te meliorem tibi reddam, quam accepi." Vicit Aeschines hoc munere Alcibiadis parem divitiis animum et omnem iuvenum opulentorum munificentiam.Vides, quomodo animus inveniat liberalitatis materiam etiam inter angustias. Videtur mihi dixisse : " Nihil egisti, fortuna, quod me pauperem esse voluisti; expediam dignum nihilo minus huic viro munus, et quia de tuo non possum, de meo dabo." Neque est, quod existimes illum vilem sibi fuisse : pretium se sui fecit. Ingeniosus adulescens invenit, quemadmodum Socraten sibi daret. Non quanta quaeque sint, sed a quali profecta, prospiciendum.Callidus non difficilem aditum praebuit immodica cupientibus spesque improbas nihil re adiuturus verbis fovit ; at peior opinio, si lingua asper, vultu gravis cum invidia fortunam suam explicuit. Colunt enim detestanturque felicem et, si potuerint, eadem facturi odere facientem.Coniugibus alienis ne clam quidem sed aperte ludibrio habitis suas aliis permisere. Rusticus, inhumanus ac mali moris et inter matronas abominanda condicio est, si quis coniugem suam in sella prostare vetuit et vulgo admissis inspectoribus vehi perspicuam undique.Si quis nulla se amica fecit insignem nec alienae uxori annuum praestat, hunc matronae humilem et sordidae libidinis et ancillariolum vocant. Inde decentissimum sponsaliorum genus est adulterium et in consensu vidui caelibatus, quoniam nemo uxorem duxit, nisi qui abduxit.Iam rapta spargere, sparsa fera et acri avaritia recolligere certant; nihil pensi habere, paupertatem alienam contemnere, suam magis quam ullum aliud vereri malum, pacem iniuriis perturbare, imbecilliores vi ac metu premere. Nam provincias spoliari et nummarium tribunal audita utrimque licitatione alteri addici non mirum, quoniam, quae emeris, vendere gentium ius est !Sed longius nos impetus evehit provocante materia ; itaque sic finiamus, ne in nostro saeculo culpa subsidat. Hoc maiores nostri questi sunt, hoc nos querimur, hoc posteri nostri querentur, eversos mores, regnare nequitiam, in deterius res humanas et omne nefas labi. At ista eodem stant loco stabuntque, paulum dumtaxat ultra aut citra mota, ut fluctus, quos aestus accedens longius extulit, recedens interiore litorum vestigio tenuit.Nunc in adulteria magis quam in alia peccabitur, abrumpetque frenos pudicitia ; nunc conviviorum vigebit furor et foedissimum patrimoniorum exitium, culina ; nunc cultus corporum nimius et formae cura prae se ferens animi deformitatem ; nunc in petulantiam et audaciam erumpet male dispensata libertas ; nunc in crudelitatem privatam ac publicam ibitur bellorumque civilium insaniam, qua omne sanctum ac sacrum profanetur ; habebitur aliquando ebrietati honor, et plurimum meri cepisse virtus erit.Non expectant uno loco vitia, sed mobilia et inter se dissidentia tumultuantur, pellunt in vicem fuganturque ; ceterum idem semper de nobis pronuntiare debebimus, malos esse nos, malos fuisse, — invitus adiciam, et futuros esse.Erunt homicidae, tyranni, fures, adulteri, raptores, sacrilegi, proditores ; infra omnia ista ingratus est, nisi quod omnia ista ab ingrato sunt, sine quo vix ullum magnum facinus adcrevit. Hoc tu cave tamquam maximum crimen ne admittas ; ignosce tamquam levissime, si admissum est. Haec est enim iniuriae summa : beneficium perdidisti. Salvum est enim tibi ex illo, quod est optimum : dedisti.Quemadmodum autem curandum est, ut in eos potissimum beneficia conferamus, qui grate responsuri erunt, ita quaedam, etiam si male de illis sperabitur, faciemus tribuemusque, non solum si iudicabimus ingratos fore, sed si sciemus fuisse. Tamquam si filios alicui restituere potero magno periculo liberatos sine ullo meo, non dubitabo. Dignum etiam impendio sanguinis mei tuebor et in partem discriminis veniam ; indignum si eripere latronibus potero clamore sublato, salutarem vocem homini non pigebit emittere.