Inspicere autem debebimus primum nosmet ipsos, deinde ea quae aggrediemur negotia, deinde eos quorum causa aut cum quibus.Ante omnia necesse est se ipsum aestimare, quia fere plus nobis uidemur posse quam possumus: alius eloquentiae fiducia prolabitur, alius patrimonio suo plus imperauit quam ferre posset, alius infirmum corpus laborioso pressit officio.Quorundam parum idonea est uerecundia rebus ciuilibus, quae firmam frontem desiderant; quorundam contumacia non facit ad aulam; quidam non habent iram in potestate, et illos ad temeraria uerba quaelibet indignatio effert; quidam urbanitatem nesciunt continere nec periculosis abstinent salibus: omnibus his utilior negotio quies est. Ferox impatiensque natura irritamenta nociturae libertatis euitet.Considerandum est utrum natura tua agendis rebus an otioso studio contemplationique aptior sit, et eo inclinandum quo te uis ingenii feret: Isocrates Ephorum iniecta manu a foro subduxit, utiliorem componendis monumentis historiarum ratus. Male enim respondent coacta ingenia; reluctante natura, irritus labor est.Aestimanda sunt deinde ipsa quae aggredimur, et uires nostrae cum rebus quas tentaturi sumus comparandae. Debet enim semper plus esse uirium in actore quam in opere: necesse est opprimant onera quae ferente maiora sunt.Quaedam praeterea non tam magna sunt quam fecunda multumque negotiorum ferunt: et haec refugienda sunt, ex quibus noua occupatio multiplexque nascetur. Nec accedendum eo unde liber regressus non sit: iis admouenda manus est, qùorum finem aut facere aut certe sperare possis relinquenda, quae latius actu procedunt nec ubi proposueris desinunt.Hominum utique dilectus habendus est, an digni sint quibus partern uitae nostrae impendamus, an ad illos temporis nostri iactura perueniat: quidam enim ultro officia nobis nostra imputant.Athenodorus ait ne ad cenam quidem se iturum ad eum qui sibi nihil pro hoc debiturus sit. Puto, intellegis multo minus ad eos iturum qui cum amicorum officiis paria mensa faciunt, qui fericula pro congiariis numerant, quasi in alienum honorem intemperantes sint. Deme illis testes spectatoresque, non delectabit popina secreta....