Faciet nos mitiores, si cogitauerimus quid aliquando nobis profuerit ille cui irascimur, et meritis offensa redimetur. Illud quoque occurrat, quantum nobis commendationis allatura sit clementiae fama, quam multos uenia amicos utiles fecerit.Ne irascamur inimicorum et hostium liberis: inter Sullanae crudelitatis exempla est quod ab re publica liberos proscriptorum summouit; nihil est iniquius quam aliquem heredem paterni odii fieri.Cogitemus, quotiens ad ignoscendum difficiles erimus, an expediat nobis omnes inexorabiles esse. Quam saepe ueniam qui negauit petit! Quam saepe eius pedibus aduolutus est quem a suis reppulit! Quid est gloriosius quam iram amicitia mutare? Quos populus Romanus fideliores habet socios quam quos habuit pertinacissimos hostes? Quod hodie esset imperium, nisi salubris prouidentia uictos permiscuisset uictoribus?Irascetur aliquis: tu contra beneficiis prouoca; cadit statim simultas ab altera parte deserta; nisi paria non pugnant. Sed utrimque certabit ira, concurritur: ille est melior qui prior pedem rettulit, uictus est qui uicit. Percussit te: recede; referiendo enim et occasionem saepius feriendi dabis et excusationem; non poteris reuelli, cum uoles.Numquid uelit quisquam tam grauiter hostem ferire ut relinquat manum in uulnere et se ab ictu reuocare non possit? Atqui tale ira telum est: uix retrahitur. Arma nobis expedita prospicimus, gladium commodum et habilem: non uitabimus impetus animi ~hos~ graues et onerosos et inreuocabiles?Ea demum uelocitas placet quae ubi iussa est uestigium sistit nec ultra destinata procurrit flectique et cursu ad gradum reduci potest; aegros scimus neruos esse, ubi inuitis nobis mouentur; senex aut infirmi corporis est qui cum ambulare uult currit: animi motus eos putemus sanissimos ualidissimosque qui nostro arbitrio ibunt, non suo ferentur.Nihil tamen aeque profuerit quam primum intueri deformitatem rei, deinde periculum. Non est ullius adfectus facies turbatior: pulcherrima ora foedauit, toruos uultus ex tranquillissimis reddit; linquit decor omnis iratos, et siue amictus illis compositus est ad legem, trahent uestem omnemque curam sui effundent, siue capillorum natura uel arte iacentium non informis habitus, cum animo inhorrescunt; tumescunt uenae; concutietur crebro spiritu pectus, rabida uocis eruptio colla distendet; tum artus trepidi, inquietae manus, totius corporis fluctuatio.Qualem intus putas esse animum cuius extra imago tam foeda est? Quanto illi intra pectus terribilior uultus est, acrior spiritus, intentior impetus, rupturus se nisi eruperit!Quales sunt hostium uel ferarum caede madentium aut ad caedem euntium aspectus, qualia poetae inferna monstra finxerunt succincta serpentibus et igneo flatu, quales ad bella excitanda discordiamque in populos diuidendam pacemque lacerandam deae taeterrimae inferum exeunt, talem nobis iram figuremus, flamma lumina ardentia, sibilo mugituque et gemitu et stridore et si qua his inuisior uox est perstrepentem, tela manu utraque quatientem (neque enim illi se tegere curae est), toruam cruentamque et cicatricosam et uerberibus suis liuidam, incessus uesani, offusam multa caligine, incursitantem uastantem fugantemque et omnium odio laborantem, sui maxime, si aliter nocere non possit, terras maria caelum ruere cupientem, infestam pariter inuisamque.Vel, si uidetur, sit qualis apud uates nostros est sanguineum quatiens dextra Bellona flagellum aut scissa gaudens uadit Discordia palla aut si qua magis dira facies excogitari diri adfectus potest.Quibusdam, ut ait Sextius, iratis profuit aspexisse speculum. Perturbauit illos tanta mutatio sui; uelut in rem praesentem adducti non agnouerunt se: et quantulum ex uera deformitate imago illa speculo repercussa reddebat!Animus si ostendi et si in ulla materia perlucere posset, intuentis confunderet ater maculosusque et aestuans et distortus et tumidus. Nunc quoque tanta deformitas eius est per ossa carnesque et tot inpedimenta effluentis: quid si nudus ostenderetur?Speculo quidem neminem deterritum ab ira credideris. Quid ergo? qui ad speculum uenerat ut se mutaret, iam mutauerat: iratis quidem nulla est formosior effigies quam atrox et horrida qualesque esse etiam uideri uolunt.Magis illud uidendum est, quam multis ira per se nocuerit. Alii nimio feruore rupere uenas et sanguinem supra uires elatus clamor egessit et luminum suffudit aciem in oculos uehementius umor egestus et in morbos aegri reccidere. Nulla celerior ad insaniam uia est.Multi itaque continuauerunt irae furorem nec quam expulerant mentem umquam receperunt: Aiacem in mortem egit furor, in furorem ira. Mortem liberis, egestatem sibi, ruinam domui inprecantur, et irasci se negant non minus quam insanire furiosi. Amicissimis hostes uitandique carissimis, legum nisi qua nocent immemores, ad minima mobiles, non sermone, non officio adiri faciles, per uim omnia gerunt, gladiis et pugnare parati et incumbere.