Sed ubi tam aequum iudicem inuenies? Is qui nullius non uxorem concupiscit et satis iustas causas putat amandi quod aliena est, idem uxorem suam aspici non uult; et fidei acerrimus exactor est perfidus, et mendacia persequitur ipse periurus, et litem sibi inferri aegerrime calumniator patitur; pudicitiam seruulorum adtemptari non uult qui non pepercit suae.Aliena uitia in oculis habemus, a tergo nostra sunt: inde est quod tempestiua filii conuiuia pater deterior filio castigat, et nihil alienae luxuriae ignoscit qui nihil suae negauit, et homicidae tyrannus irascitur, et punit furta sacrilegus. Magna pars hominum est quae non peccatis irascitur sed peccantibus. Faciet nos moderatiores respectus nostri, si consuluerimus nos: 'numquid et ipsi aliquid tale commisimus? Numquid sic errauimus? Expeditne nobis ista damnare?'Maximum remedium irae mora est. Hoc ab illa pete initio, non ut ignoscat sed ut iudicet: graues habet impetus primos; desinet, si expectat. Nec uniuersam illam temptaueris tollere: tota uincetur, dum partibus carpitur.Ex iis quae nos offendunt alia renuntiantur nobis, alia ipsi audimus aut uidemus. De iis quae narrata sunt non debemus cito credere: multi mentiuntur ut decipiant, multi quia decepti sunt; alius criminatione gratiam captat et fingit iniuriam ut uideatur doluisse factam; est aliquis malignus et qui amicitias cohaerentis diducere uelit; est ~suspicax~ et qui spectare ludos cupiat et ex longinquo tutoque speculetur quos conlisit.De paruula summa iudicaturo tibi res sine teste non probaretur, testis sine iureiurando non ualeret, utrique parti dares actionem, dares tempus, non semel audires; magis enim ueritas elucet quo saepius ad manum uenit: amicum condemnas de praesentibus? Antequam audias, antequam interroges, antequam illi aut accusatorem suum nosse liceat aut crimen, irasceris? Iam enim, iam utrimque <quid> diceretur audisti?Hic ipse qui ad te detulit desinet dicere, si probare debuerit: 'non est' inquit 'quod me protrahas; ego productus negabo; alioqui nihil umquam tibi dicam.' Eodem tempore et instigat et ipse se certamini pugnaeque subtrahit. Qui dicere tibi nisi clam non uult, paene non dicit: quid est iniquius quam secreto credere, palam irasci?Quorundam ipsi testes sumus: in his naturam excutiemus uoluntatemque facientium. Puer est: aetati donetur, nescit an peccet. Pater est: aut tantum profuit ut illi etiam iniuriae ius sit, aut fortasse ipsum hoc meritum eius est quo offendimur. Mulier est: errat. Iussus est: necessitati quis nisi iniquus suscenset? Laesus est: non est iniuria pati quod prior feceris. Iudex est: plus credas illius sententiae quam tuae. Rex est: si nocentem punit, cede iustitiae, si innocentem, cede fortunae.Mutum animal est aut simile muto: imitaris illud, si irasceris. Morbus est aut calamitas: leuius transiliet sustinentem. Deus est: tam perdis operam cum illi irasceris quam cum illum alteri precaris iratum. Bonus uir est qui iniuriam fecit: noli credere. Malus: noli mirari; dabit poenas alteri quas debet tibi, et iam sibi dedit qui peccauit.Duo sunt, ut dixi quae iracundiam concitant: primum, si iniuriam uidemur accepisse — de hoc satis dictum est; deinde, si inique accepisse — de hoc dicendum est.Iniqua quaedam iudicant homines quia pati non debuerint, quaedam quia non sperauerint. Indigna putamus quae inopinata sunt; itaque maxime commouent quae contra spem expectationemque euenerunt, nec aliud est quare in domesticis minima offendant, in amicis iniuriam uocemus neglegentiam.'Quomodo ergo' inquit 'inimicorum nos iniuriae mouent?' Quia non expectauimus illas aut certe non tantas. Hoc efficit amor nostri nimius: inuiolatos nos etiam inimicis iudicamus esse debere; regis quisque intra se animum habet, ut licentiam sibi dari uelit, in se nolit.Aut ignorantia itaque nos aut insolentia iracundos facit [ignorantia rerum]. Quid enim mirum est malos mala facinora edere? Quid noui est, si inimicus nocet, amicus offendit, filius labitur, seruus peccat? Turpissimam aiebat Fabius imperatori excusationem esse 'non putaui', ego turpissimam homini puto. Omnia puta, expecta: etiam in bonis moribus aliquid existet asperius.Fert humana natura insidiosos animos, fert ingratos, fert cupidos, fert impios. Cum de unius moribus iudicabis, de publicis cogita. Vbi maxime gaudebis, maxime metues; ubi tranquilla tibi omnia uidentur, ibi nocitura non desunt sed quiescunt. Semper futurum aliquid quod te offendat existima: gubernator numquam ita totos sinus securus explicuit ut non expedite ad contrahendum armamenta disponeret.