Prosperae res et in plebem ac uilia ingenia deueniunt; at calamitates terroresque mortalium sub iugum mittereproprium magni uiri est. Semper uero esse felicem et sine morsu animi transire uitam ignorare est rerum naturae alteram partem.Magnus uir es: sed unde scio, si tibi fortuna non dat facultatem exhibendae uirtutis? Descendisti ad Olympia, sed nemo praeter te: coronam habes, uictoriam non habes; non gratulor tamquam uiro forti, sed tamquam consulatum praeturamue adepto: honore auctus es.Idem dicere et bono uiro possum, si illi nullam occasionem difficilior casus dedit in qua [una] uim animi sui ostenderet: 'miserum te iudico, quod numquam fuisti miser. Transisti sine aduersario uitam; nemo sciet quid potueris, ne tu quidem ipse.' Opus est enim ad notitiam sui experimento; quid quisque posset nisi temptando non didicit. Itaque quidam ipsi ultro se cessantibus malis optulerunt et uirtuti iturae in obscurum occasionem per quam enitesceret quaesierunt.Gaudent, inquam, magni uiri aliquando rebusaduersis, non aliter quam fortes milites bello; Triumphum ego murmillonem sub Ti. Caesare de raritate munerum audiui querentem: 'quam bella' inquit 'aetas perit!' Auida est periculi uirtus et quo tendat, non quid passura sit cogitat, quoniam etiam quod passura est gloriae pars est. Militares uiri gloriantur uulneribus, laeti fluentem meliori casu sanguinem ostentant: idem licet fecerint qui integri reuertuntur ex acie, magis spectatur qui saucius redit.Ipsis, inquam, deus consulit quos esse quam honestissimos cupit, quotiens illis materiam praebet aliquid animose fortiterque faciendi, ad quam rem opus est aliqua rerum difficultate: gubernatorem in tempestate, in acie militem intellegas. Vnde possum scire quantum aduersus paupertatem tibi animi sit, si diuitiis diffluis? Vnde possum scire quantum aduersus ignominiam et infamiam odiumque populare constantiae habeas, si inter plausus senescis, si te inexpugnabilis et inclinatione quadam mentium pronus fauor sequitur? Vnde scio quam aequo animo laturus sis orbitatem, si quoscumque sustulisti uides? Audiui te, cum alios consolareris: tunc conspexissem, si te ipse consolatus esses, si te ipse dolere uetuisses.Nolite, obsecro uos, expauescere ista quae di inmortales uelut stimulos admouent animis: calamitas uirtutis occasio est. Illos merito quis dixerit miseros qui nimia felicitate torpescunt, quos uelut in mari lento tranquillitas iners detinet: quidquid illis inciderit, nouum ueniet.Magis urgent saeua inexpertos, graue est tenerae ceruici iugum; ad suspicionem uulneris tiro pallescit, audacter ueteranus cruorem suum spectat, qui scit se saepe uicisse post sanguinem. Hos itaque deus quos probat, quos amat, indurat recognoscit exercet; eos autem quibus indulgere uidetur, quibus parcere, molles uenturis malis seruat. Erratis enim si quem iudicatis exceptum: ueniet <et> ad illum diu felicem sua portio; quisquis uidetur dimissus esse dilatus est.Quare deus optimum quemque aut mala ualetudine aut luctu aut aliis incommodis adficit? quia in castris quoque periculosa fortissimis imperantur: dux lectissimos mittit qui nocturnis hostes adgrediantur insidiis aut explorent iter aut praesidium loco deiciant. Nemo eorum qui exeunt dicit 'male de me imperator meruit', sed 'bene iudicauit'. Idem dicant quicumque iubentur pati timidis ignauisque flebilia: 'digni uisi sumus deo in quibus experiretur quantum humana natura posset pati.'Fugite delicias, fugite eneruantem felicitatem qua animi permadescunt et, nisi aliquid interuenit quod humanae sortis admoneat, <marcent> uelut perpetua ebrietate sopiti. Quem specularia semper ab adflatu uindicaverunt, cuius pedes inter fomenta subinde mutata tepuerunt, cuius cenationes subditus et parietibus circumfusus calor temperauit, hunc leuis aura non sine periculo stringet.Cum omnia quae excesserunt modum noceant, periculosissima felicitatis intemperantia est: mouet cerebrum, in uanas mentem imagines euocat, multum inter falsum ac uerum mediae caliginis fundit. Quidni satius sit perpetuam infelicitatem aduocata uirtute sustinere quam infinitis atque inmodicis bonis rumpi? lenior ieiunio mors est, cruditate dissiliunt.Hanc itaque rationem di sequuntur in bonis uiris quam in discipulis suis praeceptores, qui plus laboris ab iis exigunt in quibus certior spes est. Numquid tu inuisos esse Lacedaemoniis liberos suos credis, quorum experiuntur indolem publice uerberibus admotis? Ipsi illos patres adhortantur ut ictus flagellorum fortiter perferant, et laceros ac semianimes rogant, perseuerent uulnera praebere uulneribus.