Reserate clausos regii postes laris.0 socia thalami, sicine adventum viriet expetiti coniugis vultum excipis?quin ense viduas dexteram atque animum mihirestituis et te quicquid e vita fugatexpromis?Eheu, per tui sceptrum imperi,magnanime Theseu, perque natorum indolemtuosque reditus perque iam cineres meos,permitte mortem,Causa quae cogit mori?Si causa leti dicitur, fructus perit.Nemo istud alius, me quidem excepto, audiet.Aures pudica coniugis solas timet.Effare: fido pectore arcana occulam.Alium silere quod voles, primus sile.Leti facultas nulla continget tibi.Mori volenti desse mors numquam potest.Quod sit luendum morte delictum indica.Quod vivo.Lacrimae nonne te nostrae movent?Mors optima est perire lacrimandum suis.Silere pergit, verbere ac vinclis opus;altrixque prodet quicquid haec fari abnuit.vincite ferro, verberum vis extrahatsecreta mentis,Ipsa iam fabor. mane.Quidnam ora maesta avertis et lacrimas genissubito coortas veste praetenta optegis?Te, te, creator caelitum, testem invocoet te, coruscum lucis aetheriae iubar,t ex cuius ortu nostra dependet domus:temptata precibus restiti; ferro ac minisnon cessit animus: vim tamen corpus tulit.labem hanc pudoris eluet noster cruor.Quis, ede, nostri decoris eversor fuit?Quem rere minime,Quis sit audire expeto.Hic dicet ensis quem tumultu territusliquit stuprator civium accursum timens.